Charter Document - 04800044

Charter Document - 04800044


Charter Number: 04800044
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1129
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ludovicus Dei misericordia rex Francorum omnibus Christi fidelibus Cum juxta sacratissimarum legum instituta regia potestas ex injuncto sibi officio ecclesiarum defensioni et honori vacare plurimum debeat opere precium est eos quibus tanta permissa potestas a Deo earum tranquillitati et paci attentiori cura sollicitudinis providere et ad laudem Dei omnipotentis per quem reges regnant ecclesias et earum res quodam honoris privilegio decorare ut in bonis actibus et regium morem exerceant et superne retributionis premium indubitabiliter recipiant Noverint igitur universi quia fidelis noster Goffridus venerabilis Carnotensium episcopus et Beate Marie Carnotensis ecclesie conventus majestatis nostre presentiam adierunt humiliter conquerentes et ostendentes quatinus servi prefate ecclesie secularibus personis tanto contemptui habebantur quod in forensibus et in civilibus causis vel placitis adversus liberos homines in testimonium nullatenus recipiebantur et ecclesiastica mancipia secularibus servis fere in nullo preferebantur Unde res ecclesiastica ob tanti scilicet obprobrium dedecoris non solummodo vilescebat sed maximum diminutionis incommodum de die in diem incurrebat Cognita vero predicte ecclesie querela moti tam ratione quam dilectione necessarium duximus ab eadem ecclesia tantum scandalum omnino removere et Carnotensem Beate Marie illius gloriosissime virginis et regine ecclesiam regio beneficio sublimare Ego igitur Ludovicus divina in regem Francorum clementia sublimatus antiquam consuetudinem Carnotensis ecclesie recognoscens communi episcoporum et procerum nostrorum assensu et consilio necnon et uxoris mee Adelaidis et filii mei Philippi in regem designati instituo et decerno ut servi sancte Carnotensis ecclesie tam qui ad episcopum quam qui ad canonicos pertinent adversus omnes tam liberos quam servos in omnibus causis placitis et negociis liberam et perfectam habeant testificandi et bellandi licentiam et nemo umquam servitutis occasionem eis opponens in eorum testimonio ullam dare presumat calumpniam Quod si aliquis temeraria presumptione illorum testimonium in aliquo refutaverit aut calumpniatus fuerit non solum regie majestatis et publice institutionis reus existat sed querelam negocii sui vel placiti irrecuperabiliter amittat ita scilicet ut presumptuosus calumpniator de querela sua si querat ulterius non audiatur et si aliquid ab eo queratur alterius querele reus omnino et convictus habeatur Aliud etiam statuimus ut predictus calumpniator nisi de tanta calumpnie culpa Carnotensi ecclesie satisfecerit ad testimonium proferendum ulterius non admittatur Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subterfirmavimus Actum Parisius publice anno MCXXVIII regni nostri xx Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Ludovici buticularii Signum Hugonis constabularii Signum Alberici camerarii Dapifero nullo