Charter Document - 04800042
Charter Number: | 04800042 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus abbas Sancti Petri suique monachi privilegium quoddam pro tuitione rerum suarum a bone memorie Paschali papa impetraverant sed quedam in illo privilegio continebantur unde canonici Beate Marie molestabantur que utrorumque assensu sic modificata sunt Ecclesiam Beati Petri Sanctique Hylarii ecclesiam et quicquid intra muros earumdem ecclesiarum est libere et quiete possidebunt monachi et quodcumque forisfactum ibi fuerit absolute illorum erit pontificali tantum jure excepto Extra muros vero et extra corpora ecclesiarum quodcumque vel a quocumque forisfactum fuerit ad decanum vel subdecanum pertinebit exceptis illorum forisfactis qui de pane monachorum vivunt qui ubicumque in parrochia Beati Hylarii foris fecerint vel intra muros monachorum nichil nisi abbati et monachis emendabunt salvo semper jure episcopali Insuper quieti sacerdotum Sancti Hylarii provisum est quod immunes a potestate decani vel subdecani sint exceptis his in commonitione parrochianorum suorum obedientes erunt et in excommunicatione et absolutione Et extra muros et extra ecclesias a quibuscumque atrium fractum fuerit sacerdotes a decano vel subdecano aquam benedictam ad reconciliandum atrium requirent sic tamen quod servientes qui de pane monachorum vivunt nullam decano vel subdecano emendationem facient sicut supradicimus Si vero decanus vel subdecanus aquam eis negaverint vel prolongaverint ipsi sacerdotes in domo episcopi accipiant et atrium reconcilient et statim cantent Et si de his scilicet de parrochianorum admonitione vel excommunicatione vel absolutione vel de aque benedicte peticione ut determinatum est decano vel subdecano obedire noluerint vel omiserint commoniti in capitulo Beate Marie venient et si ibi se purgare potuerint sola manu purgabunt se si vero super his determinatis se purgare non potuerint ibi veniam accipient et hoc usque tercio quarto autem si in culpa reperti fuerint decanus vel subdecanus abbatem ut extrudat eos submonebunt et tunc per abbatem expellentur et alii introducentur sic tamen ut per omnia jus episcopi conservetur De cetero provisum est ut sacerdotes parrochianos suos monachorum debita reddere nolentes ad preceptum abbatis et monachorum excommunicent sed eos sine licentia decani vel subdecani absolvere non poterunt Sacerdotes ecclesiarum Campi Fauni vel Manuvillaris decano et subdecano sicut ceteri suburbani sacerdotes subjecti erunt Ecclesie vero priusquam reconciliate fuerint pro qualibet violatione ipsarum vel cimiteriorum nunquam cessabunt et aqua benedicta nunquam eis negabitur His emendatis privilegii firmitas assensu episcopi et tocius Capituli integra et inconcussa manebit