Charter Document - 04800040
Charter Number: | 04800040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1119 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Willelmus Tyronensis cenobii abbas et omnis conventus ejusdem loci notum fieri omnibus volumus quod communicamus ecclesiam nostram de Bofferi per manum Richerii archidiaconi Capitulo Beate Marie Carnotensis ecclesie tali pacto quod quicquid reddituum tam in decimis quam in aliis idem Richerius seu predictum Capitulum ibi acquisivit vel acquisierit post decessum ejusdem Richerii commune erit inter nos et ipsum Capitulum Presbyter etiam communiter eligetur et substituetur salvo jure episcopi et archidiaconi tam in hoc quam in ceteris Hospites nostri omnes de Fonte Radulfi et de Foetellis parrochiani erunt predicte ecclesie et ibi parrochialia jura exsolvent hoc excepto quod decime omnes eorumdem hospitum et tocius nostre terre tam minute quam primitie vocantur quam alie nostre proprie erunt sicut modo sunt Si quis vero parrochianorum apud nos sepeliri voluerit salvo jure sui presbyteri et ecclesie liceat Servientes nostri de propria mensa excipiuntur a parrochiali jure