Charter Document - 04800037

Charter Document - 04800037


Charter Number: 04800037
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

P[aschalis] episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus D[aimberto] Senonensi archiepiscopo et ejus suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem Ex litteris experientie tue karissime frater D[aimberte] Senonensis metropolitane calamitates Carnotensis ecclesie intelleximus et caritatis tue postulationibus annuentes electum ejus cooperante Domino juxta sedis apostolice dispensationem nostris tanquam beati Petri manibus consecravimus Eum igitur ad vos remittentes litterarum nostrarum commendatione prosequimur rogantes ut eum adversus Theobaldi comitis pertinaciam vel ceteros qui Carnotensem ecclesiam infestare nituntur communibus auxiliis adjuvetis Idem enim comes sicut nosse vos plenius credimus episcopo defuncto episcopi domos effregit res diripuit clientes redimi coegit et adhuc episcopi redditus occupat Super quibus sacrilegiis nisi infra dies quinquaginta postquam a presente episcopo monitus fuerit satisfecerit per vestrum omnium sollicitudinem excommunicationi subiciatur Datum Laterani nonas aprilis