Charter Document - 04800036

Charter Document - 04800036


Charter Number: 04800036
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

P[aschalis] episcopus servus servorum Dei clero et populo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Apostolice sedis administratio cui licet indigni largiente Domino deservimus facit nos ecclesiis omnibus debitores Idcirco petitiones vestras clementer admisimus et electum vestrum quem ad nos transmisistis benigne suscepimus atque in episcopum prestante Domino consecravimus Quem consecratum ad vos remittentes universitati vestre litteris presentibus commendamus Rogamus enim et precipimus ut eum tanquam patrem et magistrum affectione debita diligatis et obedientia debita veneremini et ad restituenda ecclesie bona si qua distracta sunt communibus studiis adjuvetis Abbatiam siquidem Sancti Andree vel cetera que antecessor ejus venerabilis memorie Ivo episcopus quadraginta diebus ante obitum suum ad usus oportunitatum suarum tenuerat quieta ei et integra permanere sancimus et ne quid eorum a quoquam impediatur rigore auctoritatis apostolice interdicimus Sane constitutiones que a supradicto Ivone episcopo de preposituris et precariis facte sunt observari precipimus Datum Laterani nonas aprilis