Charter Document - 04800034
Charter Number: | 04800034 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1114 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Carnotensis ecclesie clericis salutem et apostolicam benedictionem Ex venerabilis fratris nostri Ivonis vestri per Dei gratiam episcopi litteris intelleximus quod pro quibusdam querimoniis decretum instituerit Ipsum quoque decretum oculis nostris inspeximus in quo continebatur ecclesie vestre canonicos apud eum clamorem et querimoniam fecisse de prepositis suis qui privatis commodis inhiantes communem fratrum utilitatem in quibuscumque poterant minuebant et quasdam res eis jure debitas per injuriam sibi retinebant pauperes ecclesie sub eorum patrocinio constitutos diversis calamitatibus afficiebant quas calamitates idem episcopus in ejusdem decreti scripto dinumerat et enumeratis eis subsequitur Consilio optimatum nostrorum decrevimus canonicos justam habere causam et precepimus ne in rusticis ecclesie prepositi deinceps has exactiones haberent nec ulterius communem in supradictis utilitatem minuerent Hoc nimirum decretum hoc preceptum a supradicto confratre nostro vestre ecclesie episcopo constitutam quia justum ac rationabile visum est et quieti ecclesie commodum nos Deo aspirante laudamus et apostolice sedis auctoritate firmamus Item in subsequentibus idem scribit episcopus se concessisse ut beneficia ecclesie que precarie dicuntur et facte erant prenarie quia quod omnium erat quatuor vendebant in communes redigerentur usus et eadem beneficia propriis vocabulis annotando dinumerat Hanc quoque concessionem nos ratam asserimus et apostolice sedis auctoritate firmamus De domibus etiam canonicorum concessionem ab eodem episcopo factam sicut a predecessore ipsius Froboldo episcopo constituta est decreti presentis assertione corroboramus Si quis igitur decreti hujus tenore cognito temere quod absit contraire temptaverit honoris et officii sui periculum patiatur aut excommunicationis ultione plectatur nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit Amen amen amen Datum Anagnie per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii v kalendas novembris indictione viii incarnationis dominice anno MCXIIII pontificatus quoque domni Paschalis secundi pape xvi