Charter Document - 04800032

Charter Document - 04800032


Charter Number: 04800032
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1114
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis ego Ivo Carnotensis ecclesie humilis minister et Arnaudus decanus necnon commune capitulum Beate Marie notum volumus fieri omnibus tam futuris quam presentibus quod donnus Bernardus venerabilis abbas cum grege sibi commisso parvitatem nostram humiliter adierunt petentes ut eis concederemus carrucatam unam terre de terra Beate Marie que est super rivulum qui dicitur Tiro infra Gardiensem parrochiam ad edificandum monasterium et claustrum [] usui fratrum necessaria Quorum petitio quia digna impetracione et multis profutura et nostre honestati et eorum utilitati convenire visa est dono eis predictam terram quietam et immunem a synodo et circada ab omni etiam consuetudine ab omni exactione perpetualiter habendam concessimus salva obedientia que episcopo et capitulo debetur Ut autem per succedentia tempora firmiter et stabile hoc donum maneat presenti scripto mandavimus et signis manibus nostris factis roboravimus + Signum Ivonis Carnotensis episcopi + Signum Arnaudi decani + Signum Gerogii cantoris Signum Hugonis subdecani + Signum Garini subcentoris + Signum Ansgerii archidiaconi + Signum Galterii archidiaconi + Signum Goslini archidiaconi + Signum Raimbaudi archidiaconi + Signum Landrici archidiaconi + Signum Odonis archidiaconi + Signum Gaufredi prepositi + Signum Haimerici prepositi + Signum Seranni prepositi + Signum Hugonis prepositi + Signum Ebraldi capicerii + Signum Radulfi camerarii + Signum Stephani abbatis Sancti Johannis + Signum presbiterorum Haimonis Hugonis Ricardi Galterii Garini Rainodi + Signum Hugonis de Sancto Andrea Data Carnoti per manum Vulgrini cancellarii tercio nonas februarii anno ab incarnacione Domini millesimo centesimo tercio decimo regnante Ludovico Philippi