Charter Document - 04800031
Charter Number: | 04800031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1111 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Moribus docemur et legibus quod regni gubernacula regibus ad hoc commissa sunt ut primum bene se gerant deinde regalium et legalium mandatorum contemptores gladio ultore coherceant quatinus quod pontificalis auctoritas non sufficit adimplere per sermonem doctrine hoc perficere studeat regia potestas per severitatem discipline Quod ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex ab interpretibus scripturarum audiens et pro gracia michi divinitus collata intelligens admonitionibus et consilio episcoporum regni nostri statui apud me ut speciali privilegio possessiones ecclesiarum et monasteriorum sub tuitionem regie protectionis susciperem et ab oppressionibus et injustis occasionibus in perpetuum liberarem Non enim res humane aliter tute et incolumes esse possunt nisi cum in unum conveniunt ad earum defensionem et jus regium et auctoritas sancta pontificum Inde est quod municipium quoddam in Aurelianensi episcopatu situm presenti anno destruximus propter insupportabilem et execrabilem maliciam quam exercebant dominatores ejusdem municipii et eorum ministri in possessionibus sanctorum locorum que nullo rigore ecclesiastice discipline poterat coherceri Nos itaque Dei misericordia preveniente et subsequente huic malicie cohercende supremam imposuimus manum ad correctionem omnium secuturorum destructionem predicti manucipii in perpetuum reliquimus monimentum De cetero superest ut quod Deo prosperante felici successu incepimus non dissimili fine concludere studeamus et ad peticionem ecclesiarum seu monasteriorum libertatem et immunitatem prediorum eorumdem diu vexatam a Puteacensibus dominis oppressam in debitum statum principali nostra pietate reformemus Nominatim ergo propter reverentiam beate Marie et beati Petri apostoli in prediis Carnotensis ecclesie tam episcopalibus quam canonicalibus et prediis monasterii Beati Petri apostoli pretaxatas oppressiones funditus abolemus ut neque sub nomine nostre regie majestatis neque sub nomine alicujus alterius potestatis alique angarie vel violentie ingerantur nulle exactiones nulle gravamina ingerantur sed omnis eorumdem utilitas usibus eorum tantum proficiat pro quorum sustentatione sacratis locis predicta predia fidelium collatione sunt concessa et predecessorum nostrorum astipulatione confirmata Hoc per succedentia tempora illibatum manere precipimus hoc pragmatica nostra sanctione firmamus et mandati nostri contemptores ac violatores centum librarum auri exactione multandos esse constituimus Ad hec ut testatior sit nostra constitutio metropolitanis et eorum suffraganeis concedimus ut pretaxatos decreti nostri contemptores et in hoc majestatem regiam minuentes tandiu a liminibus ecclesie extorres faciant quousque ad plenum satisfactionis remedium confugiant Actum Aurelianis in palatio publice anno incarnati Verbi MCXI anno vero consecrationis nostre iii presentibus de palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Anselli de Guerlandia tunc temporis dapiferi nostri Signum Hugonis constabularii nostri Signum Guidonis buticularii nostri Signum Guidonis camerarii nostri Quod nullatenus infirmari vel irritum fieri valeret nostri nominis karactere et sigillo firmari et corroborari precipimus Stephanus cancellarius relegendo subscripsit