Charter Document - 04800030
Charter Number: | 04800030 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D., Papal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto filio Guillelmo abbati venerabili monasterii sanctorum apostolorum Petri et Pauli quod juxta Carnotum situm est ejusque successoribus regulariter promovendis im perpetuum Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat Quia igitur dilectio tua ad sedis apostolice portum confugiens ejus tuitionem devotione debita requisivit nos supplicationi tue clementer annuimus et beatorum apostolorum Petri et Pauli Carnotense cenobium cui Deo auctore presides cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub tutelam apostolice sedis excipimus Per presentis igitur privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quecumque predia quecumque bona pontificum concessione regum et principum liberalitate vel aliorum fidelium legitimis oblationibus ad ipsum hodie monasterium pertinent vel in futurum pertinere contigerit firma tibi tuisque successoribus permaneant in quibus hec propriis visa sunt nominibus annotanda ecclesia Sancti Hilarii Sancti Leobini Campi Fauni Manuvillaris Mitani Villaris Verni Alone Boasville Reclainvillaris Imonis Ville Germenonis Ville Ursi Ville Alpedagni Capelle Regie salvo juxta consuetudinem solius episcopi jure in eis tantum que ad proprium ordinem pertinent item altaria sex videlicet altare videlicet de Bruerolis et de Armentariis et de Roheria et de Buxeto et de Cruciaco et de Castellariis sicut a venerabili fratre nostro Ivone episcopo institutum est sine ulla redemptione ulterius habenda libera et quieta a synodo et circada et ab omni consuetudine et ab omni inquietatione sive ab exactione justicie a presbiteris in predictis locis servientibus exceptis his que ad proprium ordinem eorum pertinent de quibus presbiteri illi episcopo seu archidiacono respondeant Confirmamus etiam vobis ecclesiam de Gisiaco et ecclesiam de Fontaneto in pago Vilcassini in parrochia Rothomagensi sicut hactenus a vestro monasterio libere possesse sunt et in Carnotensi ecclesia Beate Marie prebendas vi ita libere et integre possidendas sicut a bone memorie Rainfredo Carnotensium episcopo eidem vestro monasterio contribute sunt Decernimus itaque ut nulli omnino hominum [] Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus subscripsi Datum Laterani per manum Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii viii idus januarii indictione xiiii incarnationis dominice anno MCVI pontificatus autem domni Paschalis ii pape vii