Charter Document - 04800028
| Charter Number: | 04800028 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1103 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei Carnotensis ecclesie clericis salutem et apostolicam benedictionem Indubia veracium fratrum relatione comperimus magnos inter vos odiorum fomites emersisse quia pro sacramentis illis que ad repellendos conditionarios apud vos facta sunt alteri alteris convicia contumelias et injurias intulistis insuper obligationes quasdam et pacta ad ledendam fraternitatem contra pactum Domini concinnatis Qua de re dilectionem vestram rogamus et Domino per nos jubente precipimus ut dimittatis quicquid adversum vos in hoc negotio habetis Et nos enim facti sumus sobrii et nos pro vobis imbecillitatem apostolicam toleramus ut vos Deo et ecclesie in pace ecclesie conlucremur Si ergo Deum diligitis si apostolicam sedem veremini donate mihi ne dicam vobis hanc injuriam Si quis autem adhuc contentiosus est nostri corporis non est quia nos hujusmodi consuetudinem non habemus neque ecclesia Dei Sane hominia que apud vos clerici sibi invicem faciunt ut ne fiant ulterius prohibemus et que facta sunt irrita ducimus quoniam contra honestatem videntur ecclesiasticam fieri Illa enim que sursum est Hierusalem libera atque omnium fidelium mater est qua libertate Christus eam liberavit Datum Laterani ix kalendas decembris
