Charter Document - 04800024
| Charter Number: | 04800024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1100 - 1101 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Henricus comes cognomine Stephanus necnon et Adela uxor mea cum filiis nostris notum fieri volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam laicis quam clericis presentibus et futuris quia Ivo humilis Dei servus venerabilis Carnotensis ecclesie episcopus presentiam nostram adiit et a nobis obnixe postulavit quatinus domum pontificalem domum scilicet quam ex lignea lapideam ex vili reddidit speciosam ab illa prava consuetudine quam predecessores nostri et nos habuimus in ea huc usque liberam esse concederemus ne scilicet episcopis ab hac vita migrantibus vel aliqua occasione decedentibus prefata domus dissiparetur ne quid ferri vel plumbi vel vitri vel ligni vel lapidis absportaretur vel obrueretur ne qualibet sua supellectili spoliaretur annona quoque vinum fenum oves et boves [] animalia omniaque mobilia que sive in urbe sive extra urbem congregata vel collecta fuerint ante obitum vel discessum episcoporum a nobis et a nostris intacta dimitterentur illis profutura quibus episcopus reservare vel donare seu per se seu per euchonomum suum decreverit vel majores ecclesie persone si id episcopo aliqua occasione prevento facere non licuerit Addidit etiam peticioni sue ut exactio quam vulgo talliam vocant que defunctis episcopis vel decedentibus fieri solet in servientes episcopi vel rusticos simili ratione condonaretur Nos igitur tanti viri peticionem dignam frustrari indignum esse judicantes et ecclesiasticas res augmentari potius quam deteri debere cogitantes ob remedium anime patris mei et mee et uxoris mee filiorumque meorum rem pretaxatam a prava consuetudine liberam reddimus domum scilicet et domus ejusdem ferrum plumbum vitrum lignum lapides ceteramque supellectilem scilicet tabulas scanna scabella vasa vinaria lectos necnon coquinas et horrea granaria cellaria torcularia furnos furnorumque domos sive in urbe sive extra urbem silvas ut non vendantur nec succidantur nec dentur annonam quoque vinum fenum oves et boves [] animalia omniaque reliqua mobilia que congregata vel collecta fuerint sive in urbe sive extra urbem ante obitum vel discessum episcopi cujuslibet intacta a nobis et nostris dimittimus et nos et filii nostri illis profutura quibus episcopus reservare vel donare seu per se seu per euchonomum suum decreverit vel majores ecclesie persone si id episcopo aliqua occasione prevento facere non licuerit Concedimus etiam ut pretaxata exactio que defunctis episcopis vel discedentibus fieri solet in servientes episcopi vel rusticos de cetero nunquam fiat Et quia tam benigne ista concessimus concesserunt mihi et Adele uxori mee episcopus et congregatio tota canonicorum Beate Marie ut per singulos annos anniversaria nostra celebrarentur temporibus suis in ecclesia Beate Marie Si quis ergo pretaxatam pactionem annullare vel debilitare conabitur concedimus quantum in nobis est ut tam in urbe quam in suburbanis divinum officium interdicatur et tanti sacrilegii patratores admoniti si non resipuerint usque ad satisfactionem anathematis gladio severissime puniantur [Si quis autem futurorum episcoporum in domo supradicta turrim vel propugnacula edificaverint turris et propugnacula tantum destruentur domus autem cum appenditiis suis inconcussa manebit] Ut autem pactum hoc firmum et inconcussum per succedentia tempora permaneat placuit scripto mandari et optimatum tam clericorum quam laicorum astipulatione roborari et sigillorum nostrorum testimonio communiri + Sigillum Stephani comitis + Signum Adele comitisse + Signum Guillelmi + Signum Stephani + Signum Odonis + Signum Teobaldi Testes ex parte comitis et comitisse Stephanus Meldentis vicecomes Galcherius de Monte Mirabili Radulfus de Balgentiaco Guicherius de Castro Raginaldo Guermundus de Castellione Guarnerius Maingot Rotrocus comes de Pertico Stephanus vicedominus Herbertus de Castellione Paganus de Verziaco Herveus Belo Hugo Berbellus Ansoldus Berbellus Robertus Belini Bernardus foristerius Raginaldus capellanus Alexander capellanus [Concessioni Theobaldi pueri interfuerunt Robertus Aculeus Girardus filius vicedomine Guillelmus filius Hugonis Albi Guillelmus filius Roberti Aculei Guido exprepositus Stephanus prepositus Ernaldus tunc telonearius Burdinus magister Theobaldi Hugo monetarius Haymo de Bercheriis et multi alii in presentia totius capituli Concessioni vero Guillelmi comitis interfuerunt ex parte sua Robertus de Trecis Raimbaldus Craton Gervasius de Monte Gamaldus de Vienna Hugo de Orteyo Gaufridus de Valeia Stephanus prepositus Guido exprepositus Ugo frater ejus Guarinus de Poevillari Ex parte autem ecclesie interfuerunt isti subnominati canonici Seranus subdecanus Guillelmus archidiaconus Guido de Puteolo Gaufridus filius Gausleni de Leugis Henricus filius Guidonis Ernulfus nepos Ivonis episcopi Gislebertus nepos Parisiensis episcopi Preterea laici Gauslinus de Leugis Gauslinus et Milo filii ejus Gauterius filius Garini Isardus Drocensis Paganus filius Durandi Stephanus vicedominus Girardus filius Boelli hujus ecclesie signiferi Concessioni autem comitisse de domo episcopali et de appendiciis ejus interfuerunt Johannes Tusculanus episcopus Hubertus Silvanectensis episcopus Guillelmus abbas de Sancto Satiro Rainaldus abbas de Spanaio Tiberius Romanus legatus pape Rogerius de Juvisiaco Gauslinus de Leugis Ansoldus puer Galeranus de Puteolo Albertus Rufus Robertus de Deserto Johannes filius Falconis Robertus filius Guillelmi Gon Guillelmus de Firmitate Adam de Cruce Hugo de Castro Theodorici Hugo panetarius Burdicius archipincerna Comitisse Hilderius frater ejus et marescallus Comitisse Gazo de Sazanio Hugo Jams Garinus filius Achardi de Bonavalle Hugo de Liseus Henricus de Villamorro Thomas Stephani filius]
