Charter Document - 04800023

Charter Document - 04800023


Charter Number: 04800023
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1099
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quia summi patris ineffabili misericordia disponente pastoralem curam licet indigni et peccatores suscepimus ut assidua cordis vigilantia communi utilitati et saluti animarum diligenter providere studeamus et ut in vespera nummum recepturi dominice unice circumquaque propagines extendamus superna gratia mentem nostram illustrante et vero dilecto nostro quasi per compunctionis foramen manum promotionis et auxilii ad nos extendente sepe et multum cogitavimus et cogitantes investigavimus qualiter in hac urbe vel in suburbio aliquam haberemus ecclesiam in qua devota fidelium concio devotam et Deo dignam canonicam ageret vitam Nunc igitur tandem salvatoris nostri Jhesu Christi magna et inexplicabilis benignitas que bene clamantibus respondere digne pulsantibus aperire non dedignatur desideriorum nostrorum diutius non differens efficaciam Beati Johannis Valiacensis ecclesiam locum scilicet opportunum et tam sacris institutionibus aptissimum utpote a populari strepitu civitatis aliquantisper sepositum nobis obtulit et corda quorumdam fratrum loci ejusdem beneficia non satis ecclesiastice tenentium sic illustrando preparavit ut secundum Apostolum mente excedentes non jam sibi sed Deo velint vivere et fieri aliquod initium Dei creature Ego itaque Ivo sancte Dei matris ecclesie Carnotensis divina gratia episcopus communi consilio et assensu totius Capituli primatumque nostrorum in pretaxata Sancti Joannis ecclesia canonicos tales esse decernimus qui proprietate posthabita canonicam haberent vitam juxta beati Augustini institutionem Et quoniam sine boni temporalis sustentaculo intenti divino nequeunt esse servicio illis que antea possidebant ad victus stipendia superaddidimus prebende uniuscujusque fratris de congregatione nostra defuncti sive monachilem vel canonicalem habitum suscipientis vel Jherosolimam vel in heremum proficiscentis si prebendam dimiserit vel seculo renunciantes vel metu mortis seu infirmitate vel pro malo introitu prebendam suam dimittentis totos redditus per integrum annum ut in singulis diebus unius integri anni missam celebret pro anima fratris cum defunctus fuerit Concedimus etiam ut ecclesia Beati Johannis in ecclesia Beate Marie perpetualiter habeat prebendam quam habebat abbas Albertus cum canonicam susciperet normam Dedimus et ecclesiam Beati Stephani et omnia ad eam pertinentia altare scilicet de Morentiaco cum parte synodi ad altare pertinentis necnon et ecclesiam de Mondonis Villa liberam a synodo et circada et omni exactione pariterque servos et ancillas et terras sive cultas sive incultas Concedimus etiam Sancte Fidis ecclesiam et ecclesiam de Luciaco et campipartem illius terre quam ante possidebamus et omnes consuetudines terre Beati Johannis illius scilicet ville et terram cum oblatis de Osainvilla tam episcopalem quam canonicalem Terram etiam de Ancheri Villa concedimus Super hec dedimus junioratum ecclesie de Ponte Godonis cum omnibus domibus nostris et totam avene farraginem et totam nostram terram ultra aquam eo tempore incultam et furnum ejusdem ville decimam quoque molendinorum et vinearum Confirmamus etiam donum altaris ecclesie Serni factum a Gauslino canonico et preposito Sancte Marie et donum vigerie de Valeia et totius terre de Moncellis cum omnibus consuetudinibus actum ab Hugone vicedomino hujus civitatis Confirmamus quoque donum tocius terre Eddeville cum omnibus consuetudinibus et feodis necnon donum ecclesie Ardeluth cum omnibus hospitibus et cum terra ad duas carrucas Ut autem hoc nostrum caritatis opus per succedentia tempora firmum ac stabile maneat litterarum memorie tradi fecimus et impressione sigilli nostri atque auctoritate et presentia Joannis et Benedicti divina gratia cardinalium apostolice sedis confirmatum manibus quoque canonicorum nostrorum ceterorumque fidelium dedimus confirmandum Si quis ergo aliquam huic nostre institutioni calumniam inferre vel aliquid adnullare temptaverit anathemate nostro percussus Deum sibi sentiat iratum et nisi digna satisfactione culpam correxerit penis infernalibus deputetur Preterea etiam constituimus ut si forte abbas supradicte ecclesie defunctus fuerit vel aliqua canonicali occasione discesserit fratres sibi abbatem ex eadem congregatione vel alia aliqua regulari si ibi idoneus inveniri non poterit eligant et ad hanc electionem aliquos sani consilii sibi conjungant Abbas autem electus in communi capitulo Beate Marie presentetur et ab episcopo recipiat abbatiam et sicut alii canonici suam in ecclesia Beate Marie faciat septimanam Ego Joannes sancte Romane ecclesie cardinalis subscripsi Ego Benedictus gratia divina sancte Romane ecclesie cardinalis subscripsi Ego Ivo divina gratia Carnotensis episcopus subscripsi Signum Arnaldi decani Signum Guillelmi archidiaconi Signum Guarini succentoris Signum Radulphi canonici Signum Huberti canonici Signum Georgii camerarii Signum Symonis archidiaconi Signum Milonis archidiaconi Signum Hilduini prepositi Signum Goslini presbiteri Signum Guillelmi abbatis Signum Gausfridi presbiteri Signum Guineberti diaconi Signum Theodori diaconi Signum Hilduini cantoris Signum Seranni subdecani Signum Raginaldi canonici Signum Herberti canonici Signum Ulgrini cancellarii Signum Odonis archidiaconi Signum Fulconis archidiaconi Signum Goslini prepositi Signum Hugonis prepositi Signum Hugonis presbiteri Signum Garini presbiteri Signum Landrici diaconi Signum Andree diaconi Signum Guarini diaconi Signum Durandi diaconi Signum Gisleberti subdiaconi Signum Alberti canonici Signum Stephani subdiaconi Signum Hugonis subdiaconi Signum Philippi canonici