Charter Document - 04800018
Charter Number: | 04800018 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1084 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Ego Tetbaldus palacii comes precepi litterarum tenaci memorie tradi et sic notum fieri posteris sancte Dei ecclesie fidelibus atque nostris quod in presentia multorum facio et a quibuslibet videri vel audiri volo Quia enim injuste et nulla juris nostri repetitione premissa mancipaveram mihi et ecclesie Sancti Martini per manum Guillelmi prepositi et aliorum fidelium nostrorum servos atque ancillas qui nati sunt ex conjugio servorum Sancte Marie Carnotensis ecclesie et ancillarum nostrarum et ecclesie Sancti Martini vel e converso venit ad me Gaufridus episcopus decano et aliis qui busdam personis ecclesie sibi adhibitis humiliter postulans ut sicut anno introitus Arraldi episcopi et supra quietam possessionem servorum et ancillarum ex tali conjugio habuerat Carnotensis ecclesia ita sibi habendam perpetuo redderem liberam et quietam de his qui usque ad hanc diem simili matrimonio copulati erant Precibus ergo episcopi et canonicorum presertim justis in hac re dissentire indignum duxi et litis atque contentionis causam funditus eradicare atque pacem que Deo conciliat animas elegi inter nos et canonicos ponere Consensu ergo sororis mee Berte et uxoris Adelaidis atque filiorum meorum Stephani et Odonis necnon etiam canonicorum Sancti Martini facio quod episcopus et canonici petierunt et servos vel ancillas de quibus sermo est a nostra manu in potestatem illorum reddo liberam et quietam hoc tamen addens ut si forte contigerit simile matrimonium inter servos nostros et illorum servent erga nos legem illam et consuetudinem quam poterunt probare legitime canonici Sancti Martini se habuisse tempore Odonis comitis antequam prohibuisset ne servi canonicorum Sancte Marie conjugio miscerentur suis Ut ergo hec nostra concessio petitionis illorum plenariam firmitatem in posterum habeat cartam hanc sigillo auctoritatis nostre impresso cruce etiam facta manu nostra roboravimus et fidelium nostrorum manibus tangendo corroborandam dedimus + Signum Tetbaldi comitis + Signum Adelaidis uxoris ejus Signum Ingelranni Suessorum archidiaconi Signum Rainerii Blesensis clerici Signum Bonidonis Lonbardi Signum Rotberti capellani Signum Tetbaldi de Rupibus Signum Gilduini Blesensis Signum Dudonis dapiferi Signum Fulconis de Brana Signum Rodulfi de Vitreio Signum Rotberti legis docti Signum Guillelmi prepositi Signum Goscelini canonici Sancti Martini Signum Gradulfi canonici Signum Ilberti de Gurzeis Signum Hilduini precentoris Signum Girardi majoris Signum Ugonis cubicularii Signum Guidardi de Vana Signum Guillelmi servientis Signum Hugonis filii Rotrochi Signum Gauterii Cenomannensis Signum Gelduini de Sancto Oculo Signum Hugonis constabularii Data v idus januarii indictione vi anno a passione Domini millesimo LXXXIII regnante Philipo xxiii Scripta manu Ingelranni Carnotensis ecclesie decani et cancellarii