Charter Document - 04800017
Charter Number: | 04800017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1071 - 1075 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Evangelicis atque apostolicis monemur institutis atque etiam majorum nostrorum provocamur exemplis ut sic ex abundantia nostra Christi servorum temporalem indigentiam relevemus quatenus eternorum abundantiam precibus eorundem cum eis assequi valeamus quod non ex tristitia aut ex necessitate faciendum est ut docet beatus Apostolus quoniam hilarem datorem diligit Deus nec vacuum esse reputatur temporalia seminare cum sic spiritualia debeamus indesinenter mereri Quapropter ego Araldus ecclesie Carnotensis indignus episcopus et ejusdem ecclesie canonica fraternitas notum fieri volumus cunctis orthodoxe ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod nos pariter bona fama virtutum Cluniacensis monasterii tanquam florentis hortuli suavissimo liliorum atque rosarum odore perflati et idcirco habende fraternitatis ejusdem monasterii desiderio divinitus inspirati prebendam quam habebat Fulcherius filius Nivelonis fratribus predicti monasterii rogatu ejusdem Fulcherii in perpetuos usus concedimus et canonica authoritate firmamus habendam ut ab hac die in posterum usum fructum ejus prebende recipiant et ad utilitatem monasterii sui sive per se sive per suos ministros secundum suum velle disponant nullumque hebdomadale servitium in nostra ecclesia pro eadem prebenda faciant Predictus vero Fulcherius nichil temporale de prebenda ulterius recepturus quia pro remedio anime sue ad voluntatem Dei et nostram hanc elemosinam Cluniacensi monasterio fieri permittit nostra spirituali fraternitate et communium orationum suffragiis quamdiu vixerit non carebit imo et in vita et in morte propter hoc ipsum melius obtinebit Ut autem scriptura ista certum habeat firmamentum ego Araldus presul propria manu subtus eam firmavi et majorum ecclesie nostre manibus confirmandam esse decrevi regiaque manu postea roboratam domno Richerio nostre ecclesie metropolitano deinceps obtuli roborandam Signum Araldi episcopi Signum Ingelranni decani et cancellarii