Charter Document - 04800012
Charter Number: | 04800012 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1014 - 1017 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Regnante domino Jhesu Christo in perpetuum anno incarnationis ejus post mille XIIII indictione xv et Roberti regis Francorum anno xxvi Ego Ricardus marchio Normannie sollicite pro captu meo retractans quanto me Deus honore et potentia post antecessores meos sua gracia sublimaverit anime mee valde necessarium judicavi ut quadam honorum meorum parte quia de toto filiorum necnon et affinium meorum causa prohibebat ecclesie Dei facultates augerem certus quia sic facientem celestia manent Notum igitur esse volo omnibus christianis tam presentibus quam futuris qualiter ecclesiam sancte Dei genitricis Carnotensem esse non tulerim mee largitatis expertem tum opitulandi gratia quam apud Deum pre omnibus habet tum injurie causa non modice quam in vicinia ejus graviter exercuerim quatinus aliquantula satisfactione placata pro animabus nostris vel parentum nostrorum ut vere piissima est intercedere dignetur Dono itaque pari voto et communi favore filiorum necnon et affinium meorum et de jure meo in propriam ditionem Dei cujus omnia sunt et Sancte Marie Carnotensis perpetualiter habenda transfundimus donatione directa videlicet in Ebroacensi comitatu Ebrardivillam totam cum ecclesia et decimam venationis de silva que dicitur Bortis et in eodem pago ecclesiam solam de Hauvilla et in Lisvino ecclesiam solam de Bona Villa et in eodem territorio Angliscam Villam totam cum ecclesia et Runtiam Villam totam cum ecclesia et ecclesiam de Sancto Juliano cum duobus membris appendentibus Hec itaque dona pro qualitate peccatorum nostrorum modica pro excellentia vero sancte Marie fere nulla predicte ecclesie confisi de immensa Dei bonitate et ejusdem matris sue clementia desiderantissime tradimus omni consuetudine nostra vel inquietatione penitus dimissa ut piis ejus meritis adoptemur sempiterne hereditati Quatinus autem hec donatio perpetua sit stabilitate subnixa litterarum exinde noticiam scribere mandavi scriptum vero signo crucis et mei nominis roboravi filiorum quoque et affinium necnon et eorum quorum intererat manibus corroboravi simul et omnibus insigniri precepi Datum xi kalendas octobris regnante Roberto rege feliciter Actum Rothomagi