Charter Document - 04800010

Charter Document - 04800010


Charter Number: 04800010
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0970
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine qui est unus potentialiter et trinus personaliter Facta est commutatio inter canonicos Sancte Marie Carnotensis ecclesie et monachos Sancti Petri in suburbio ejusdem civitatis ad australem plagam olim multa elegantia ac nobilitate nec minus modo quantum ad presens evum attinet constructi Dederunt sane prefati canonici sancte Virginis Marie ad eumdem locum Moris Villam et quicquid in Subritana et in Uni Villa videntur habere equo et prompto animo prout decet sanctos consultum ire venerabilibus et Deo dignis moribus Econtra vero mutua vicissitudine receperunt a nobis monachis videlicet Sancti Petri in sua ditione totum quod in Ginone Villa et Petripertusa a priscis temporibus videbamur possidere Harum autem situs villarum in pago Carnotensi esse dinoscitur Quod ea ratione atque intentione noverint tam presentes quam superventuri fideles sancte Dei ecclesie factum ut inviolabilis et semper benefida caritatis custodia conservetur inter utrumque ordinem prout tempus et res Deo provisore dictaverit Ut autem hec inconvulsam obtineat firmitatem manibus clericorum obtulimus examussim roborandam Odo presul Suggerius decanus Salico ypodecanus Lanbertus archidiaconus Rodulfus prepositus Atto prepositus Hunbertus levita Aimo subdiaconus Hilduinus levita Isaac sacerdos Vuarnerius levita Guido archidiaconus Gauzbertus levita Adelmus levita Morandus levita Erbertus subdiaconus Arembertus subdiaconus Suggerius claviger Ailbertus subdiaconus Romoldus subdiaconus Gauzbertus miles