Charter Document - 04800008
Charter Number: | 04800008 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 0949 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ragenfredus nullis extantibus meritis sancte sedi Carnotine sublimatus antistes Quotienscumque precedentium patrum ad medium deducuntur exempla sanis mentibus incitamenta sunt virtutum informatio melioris vite inoffensa progressio vie mandatorum Dei Divina autem quia sunt pleraque rationis incapabilia ammirationis nonnunquam subeunt contemplativa Unde ego Ragenfredus vocatus episcopus cum a secularium negociorum tumultibus quibus plus necessitate quam voto implicitus teneor paululum animum expedissem totum me intra me colligens cepi in ammirationem habere beneficia miserationis divine erga salutem stirpis humane quemadmodum quos diligit vulnerando medicabili dextra medetur et paterno percutiendo affectu salutis ac sanitatis prospera subministrat Cujus clementie magnitudo licet ubique terrarum se dignanter impendat ut michi tamen videtur pre reliquis nostre sedis diocesim sue dilectionis amore dignam duxit dum exigente filiorum suorum peccaminum mole ita eam verbere disciplinalis correctionis submisit ut efferam gentem paganorum quaquaversum cedibus incendiis depopulationibus dibachari sine aliqua retractacione permiserit Nullus honor impendebatur locis voraci eos indifferenter flamma lambente nulli dignitati etati vel sexui accedebant remedia parcendi gladio impiissime crudelitatis universa metente Tunc omnia hujus episcopii destructa sunt igne monasteria consumpta ecclesie pene omnes fundetenus dirute Si qua vero eorum evasere manus domestice oppressionis tam privatorum quam potentum senserunt detrimenta Tandem prospiciens de excelso propitiatio superna indoluit afflictorum lacrimis et gemebundis miserorum querelis sicque celis misericordie rorem stillantibus obsidioni pene protrite urbis divina se subveniendo indulsit dum post illorum bellorum validissimam oppressionem diu optate pacis gaudia arridere concessit Interea non multo post Agano vir illustris hujus ecclesie sublimitatis indeptus pontificatu totam animi intentionem in reedificandis monasteriis restruendisque ecclesiis dirigere sategit Erat in suburbio jamdicte urbis Carnotis celebre a priscis temporibus monasterium in honore principis Apostolorum dicatum regularibus disciplinis assuetum sed premissa vastatione neglectum vixdum in parvula ecclesia in canonica institutione transductum cui nostris temporibus preerat venerabili vir Alveus quamvis sub scemate canonici amator et custos religionis qui persepe cum prefato pontifice tractare cepit qualiter quod animo deliberabat opere ad effectum perduceret Quod superna annuente gratia et antistitis favorabili accedente in hoc suadela sui compos effectus est voti Preparatis siquidem impensis non parve jecit fundamenta fabrice et procedente temporis spacio superposuit basilicam quantitatis ample pulcritudinis operose sicut in presenti facile est cernere ilicoque auctoritate pontificali canonicorum servitia inibi delegavit His ita se habentibus ultimo vocationis sue diem presule sortito ego Ragenfredus quamvis nullius meriti prerogativo in hujus cathedre fastigiatus sum solio quo intronizatus vigili meditatione cepi animo conferre si quid acceptum oculis dive majestatis valerem offerre et quod proficuum foret remedio anime mee Ad quod reor non se difficulter obtulit materiei prebitio namque pervidens premissi Sancti Petri ecclesie clericos se agentes et relicta spiritualis militie exercitia mente et actu sectari terrea et caduca et jamque dictu comittere nefaria cum consultu bone memorie prenominati Alvei abbatem cenobii Sancti Benedicti Vulfaldum accersivi in quo salvo discretionis bono artius et perfectius religionis censura valere predicabatur ab omnibus Quo adventante cum quibusdam ejusdem ordinis comitibus una cum eo in antiquitatis monastice observantiam sepedictum reformavimus locum Quibus monachis ne incusande egestatis penuria subiret occasio evagandi foras quecumque eidem loco a predecessorum nostrorum aliorumque invasionibus injuste videbantur substracta tam ex beneficiis militaribus quam et nostro indominicato ut se temporis optulit ratio reddere studuimus quanquam vita comite si facultas subpeditaverit pluriora reddere michi animus suggerit quorum quedam huic pontificali privilegio quedam aliis inserere ratum duximus Reddimus itaque eis terram quandam a suis antecessoribus priscis temporibus possessam postea malo ordine subtractam quatenus illam pleniter possideant veluti illorum predecessores eam tenuisse multorum testimonio comprobantur Ipsa vero terra conjacet infra et extra muros Carnotis civitatis juxta portam Cinerosam terminatur vero ipsa terra uno latere via que est exitus civitatis altero vero latere terminatur terra Sancti Petri Pictavensis et Sancti Aniani sed terra Sancti Petri Pictavensis terminatur infra muros civitatis terra vero Sancti Aniani infra et extra Una fronte terminatur terra Sancti Petri Carnotensis via que ducit per medium civitatis usque ad murum altera fronte via foris portam que vadit ad ipsum monasterium Commutavimus etiam pro terra quam habebant in loco Belmontus alodum Oidolonis juxta supraterminatam terram in ipsa civitate ante portam claustri Sancti Petri in via que vulgo dicitur Merdosa tantum eis restituimus de terra unde exeunt solidi decem et octo non longe a fossa Algisi vinearum aripennos viiii terram vero ad plantandum juxta estimationem bonuaria octo In ipso situ cenobii dedimus eis hortum cum xv cim aripennis vinearum et non longe a Luceiaco campum vacuum ad plantandum xxx aripennos Facta est autem commutatio inter canonicos Sancte Marie et monachos Sancti Petri ex ecclesiis ipsorum dederunt nempe canonici Sancte Marie ecclesiam Ursi Villaris cum uno aripenno de terra ad ipsam ecclesiam pertinentem et acceperunt in Centriaco ecclesiam econtra cum dote Dedimus etiam ex potestate Sancte Marie in predicta parochia Ursi Villaris Germinionis Villam in pago Dunensi cum xxx mansis cultis et incultis In pago quoque Carnotensi dedimus ecclesiam que dicitur Immonis Villa cum novem mansis et dimidio ecclesiam quoque de Alona dedimus cum tribus mansis et dimidio ad eam pertinentes item capellam Sancti Victoris in villa que dicitur Vernus cum molendino uno et post obitum Odulfi totam villam item capellam in Mitani Villare Has omnes ecclesias reddimus eis concedentes decimas et remittentes synodum et circadas simul etiam et de ecclesia in Bodasi Villa quam ipsi omni tempore tenuerunt ita ut neque a nobis neque a successoribus nostris eis umquam ullo modo requiratur Reddimus etiam illis in pago Carnotino in villa que dicitur Britiniacus mansos de terra viii cum mansuris terris quoque cultis et incultis in Campchiaco mansum unum cum mansuris terris quoque cultis et incultis in Cosentiaco mansum unum in Enprani Villa et Concreciis quicquid ex ipsa potestate haberi dinoscitur in Sancta Maria super Stratam mansum unum in Spotmeri Villa mansum unum in Magnerias mansos tres et dimidium in Gundri Villa mansos viii cum brogilo et pratis in Cepido mansum unum in Fontinido mansum unum cum duobus aripennis de prato in Villeta conjacentibus in Levesi Villa unum mansum in Vuadreio quartarium unum in Teuvasio mansum unum in Vallis mansum unum eum pratis aripennis scilicet novem in Monte Otrico molendinum unum cum aripennis de prato decem in Mandri Villa mansum unum in Lotdreio mansum unum cum molendino uno in Bertoni Villare quartarium unum in Saxna Villa in eodem pago mansos de terra duos in pago Stampense in villa que dicitur Malaredus mansum unum in Dunensi pago in villa que vocatur Alpedagnus ecclesiam unam cum omni terra que conjacet ibi ex ipsa potestate De cetero sub pontificali excommunicatione auctorabili et anathematis condempnatione inevitabili interminamus tam presentibus quam cunctis insuper venturis seculis futuris ut nemo antistitum clericorum seu laicorum nullus eos in omni molestetur negocio non in exigendo decimas et circadas quas alii paratas nominant non in terrarum invasione nulla secularis dignitatis ambitio ejus potestatis homines distringere presumat non thelonea non freda extorquere non quaslibet vel minimas sibi suorumque servientium inrogare injurias quin potius remota inquietudine sollicitudinis tranquillam in Dei servitio et in monachico preposito ducant vitam memores omni tempore nostri nobisque commisse ecclesie inter suorum tam privatarum quam et communium orationum Quod si quis his episcopalibus decretis obviare presumpserit aut irrita facere eterne maledictionis confodiatur jaculis et cum Juda proditore Anna et Caipha atque Pilato et capite eorum Diabolo percipiat penas perpetue dampnationis gehennalibus deputandus flammis nisi resipuerit et ab hac intentione animum revocaverit Ut autem hujus privilegii auctoritas inconvulsam perpetualiter obtineat firmitatem tam nostra quam coepiscoporum manibus subterroborandam decrevimus Actum Carnotis civitate publice Ragenfredus Carnotis civitatis presul hujus auctoritatis paginam firmavit ac roboravit Hildemannus archiepiscopus Senonensis Graulfus abbas Sancti Carauni Arduinus archiclavus Teodericus presbiter Arcarius presbiter Adelandus presbiter Guazzo diaconus Ardradus subdiaconus Radulfus presbiter Bernardus presbiter Gerardus diaconus Lambertus canonicus Aymo Vualerannus Burchardus milites Subscripti inantea postea firmaverunt Joseph archiepiscopus Turonorum Constantius Pariseorum episcopus Gunhardus Ebroice episcopus Mainardus Cinomannice episcopus Mabbo Paulinani Britannie episcopus Nordoardus Redonensium episcopus Tedbaldus comes Hugo archiepiscopus filius Tedbaldi comitis Odo comes Hugo dux Francie Hugo filius ejus Ledgardis comitissa