Charter Document - 04800006
Charter Number: | 04800006 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0889 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Odo clementia Dei rex Regalis celsitudinis mos est fideles regni sui donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere Noverit igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie et nostrorum tam presentium quam et futurorum sollertia quoniam placuit serenitati nostre quendam fidelem nostrum nomine Ricbodonem de quibusdam rebus nostre proprietatis honorare Sunt autem eedem res in pago Carnotensi super fluvium Oduram in villa Gaugiaco mansus indominicatus ubi aspiciunt mansa xxxi quos predictus Ricbodo in beneficium tenet Nos itaque beneficium jamdicto fideli nostro jure beneficiario et usu fructuario concedimus quatenus dum idem Ricbodo quandoquidem Deo disponente uxorem duxerit et exinde filium procreaverit et unus ex illis advixerit jamdictum beneficium teneant atque possideant nemine inquietante Unde hoc nostre celsitudinis preceptum fieri et memorato fideli nostro dari jussimus per quod precipimus atque jubemus ut ab hodierna die jamdictus fidelis noster Ricbodo suprascriptum beneficium teneat uxorque et filius ejus dum advixerint disponant usu quidem ut dictum est fructuario et jure beneficiario omni tempore vite sue eo siquidem tenore ut aliquis eorum in nostra fidelitate semper et devotione pro eorum beneficio deserviat Et ut hec nostre largitionis concessio ita in omnibus conservetur atque verius credatur annulo nostro insigniri jussimus Crohannus notarius ad vicem Ebonis recognovit et subscripsit Datum xvi calendas julii indictione vii anno secundo regnante domno Odone gloriosissimo rege Actum Sancto Maximino monasterio In Dei nomine feliciter amen