Charter Document - 04800005
Charter Number: | 04800005 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0870 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Regalis celsitudinis mos est fideles regni sui donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare sublimesque efficere proinde ergo morem parentum regum videlicet predecessorum nostrorum sequentes libuit amplitudini nostre celsitudinis quendam fidelem nostrum atque ministerialem nomine Hadebertum de quibusdam nostre proprietatis rebus ac mancipiis honorare atque in jus proprietatis delegare Que siquidem res sunt site in pago Belvacensi super fluvium Mastum villa videlicet nomine Gulmari Curtis una cum indominicato continens mansos xiiii ex qua olim aliquid per preceptum largitionis nostre eidem relaxantes cum omni nunc integritate eam illi jure proprio habendam ac possidendam pro suo nobis utili ac bene placito famulatu concessimus Unde hoc altitudinis ac magnitudinis nostre preceptum fieri et jamdicto fideli ac ministeriali nostro Hadeberto dari jussimus per quod prenominatam villam cum omni integritate ad se pertinentium cum terris videlicet vineis pratis silvis exitibus ac regressibus pascuis et omnibus ad se legitime pertinentibus una cum mancipiis utriusque sexus his nominibus Sichero Vuanemberto Frotuino Absalon Dischembrun Vuarentramno Ledemio Agledulfo Gontberto Frumengario item Agledulfo item Vuanemberto Frodevino Letmiro Gontfredo Tagenardo Adelgude Ledevia Richildi Lersida Petresida Aifrada Aflatgia Bertegildi cum filiis ac filiabus illarum eidem Hadeberto in jus proprietatis habendam concessimus Preter hec etiam in loco qui dicitur Fraimundi Lucus addimus illi ex silva bunuarium i et perticas xl pariterque de terra arabili dimidium bunuarium cujus sunt terminales ex una parte terra Sancti Medardi ex alia parte terra Sancti Vedasti item ex una parte terra fiscalis et ex alia parte terra ipsius Hadeberti Hec omnia superius descripta et actenus preceptis nostre auctoritatis prefato fideli nostro relaxata cum suis adjacentiis ac mancipiis desuper commanentibus vel sibi legitime pertinentibus universaliter illi ad proprium largimur et de nostro jure in jus ac dominationem illius sollemni more transferimus atque delegamus eo siquidem tenore ut quicquid ex eisdem rebus ac mancipiis ab hinc et in reliquum pro sua oportunitate ac commoditatis libitu sepedictus Hadebertus facere decreverit libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi quemadmodum ex reliquis proprietatis sue rebus ac mancipiis Et ut hec nostre largitionis auctoritas firmior habeatur ac per futura tempora diligentius conservetur manu propria subter eam firmavimus anulique nostri impressione insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Ego Rotfredus notarius ad vicem Gisleni recognovi et subscripsi Data nonis aprilis indictione tertia anno xxx regnante Karolo gloriosissimo rege Actum monasterio Sancti Dyonisii In Dei nomine feliciter