Charter Document - 04800001

Charter Document - 04800001


Charter Number: 04800001
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0573
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Domino gloriosissimo atque sancte ecclesie catholice filio Sigisberto Regi Sapaudus episcopi Quantum ineffabili gaudio synodali concilio nuntiatur quandoquidem a catholico principe res nova pro dilectione Christi concipitur tantum lamentabile execrandumque censetur cum in Ecclesia sancta contra Deum et contra Canonum disciplinam dissensio generatur Nuper etenim non absque conniventia glorie vestre sicut credimus evocati Parisius venientes novam inauditamque ordinationem in castro Dunensi parrocia denique Carnotina factam fuisse cognovimus Quam rem licet vix credere possumus cum consensu glorie vestre fieri potuisse tamen si cujuscumque prava suggestione preventi in hac tam obscena et ecclesie universe contraria consensistis ab hujusmodi scandali defensione sinceritatis vestre conscientiam expietis quia satius est ut ille qui ambitionis instinctu rem tam nefariam dolosa ambitione competiit per satisfactionem penitentie reatum suum abluere compellatur quam vestra puritas quod avertat divinitas hujus facinoris contagione maculetur Et quia nobis necesse fuit ut juxta Canonum constituta persone temerarie deberet presumptio coerceri ideo salutis obsequium digno in Christo officiositatis et reverentie cultu prebentes poscimus ut vos quos Deus et culmine precipuos et sinceritate preclaros esse precepit non quocumque aut quorumcumque temerario consilio ad defensanda hujusmodi scandala misceatis quia Deum sufficit nosse nos nequaquam penitus velle contra vos divinam iracundiam promoveri Annis multis gloriam regni vestri potentia divina cum omni felicitate conservet domne gloriosissime et precellentissime domne Data epistola sub die III iduum septembrium anno xii regum domnorum nostrorum Parisius