Charter Document - 04761009
Charter Number: | 04761009 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Wilton |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0943 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
British Library - Harley MS 436 (f20v) eSawyer (S 492) |
Charter:
In nomine dei summi et altissimi Ihesu Christi Manifestum est cunctis quod omnia celestia et terrestria prouidentia dei gubernantur que sollicitudo mortalis uite totis nisibus in carorum amicorumque amissione conqueritur ac defletur Ideo certis adstipulationibus mellita oracula diuine clamationes nos frequentabis hortationibus suadent ut cum his fugitiuis et sine dubio transitoriis possessiunculis iugiter mansura regna dei suffragio adipiscenda sunt Quapropter ego Eadmundus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium cuidam fideli meo ministro uocitato nomine Uulfgario pro eius amabili obedientia eiusque placabili pecunia quam mihi in sue deuotionis obsequio detulit in Niwantune x mansas ei libenter concessi ad quam uero terram pratum aliquod pertinet quod iacet in Weolces clife et in tertio loco ubi rusticana nuncupatione dicitur et Fyrstes Felda iii mansas unaque geminate fiunt xii ut eandem supra taxatam terram uite sue cursu feliciter possideat Igitur imminente dissolutionis sue calle corporis et anime successorum sibi carorum cui se libuerit mente libera dono largiatur et ipse perpetue namque huius tramitibus mundi hoc quod concessi terre prenotatum a cunctis laboribus uite mortalium permaneat abdicatum preter id quod nobis omnibus indigere uidetur id est tria exercitus aditum pontis edificium munitionis castellique auxilium in omnibus et per omnia que ad eundem subiecta sunt locum pascuis pratis siluis et campis magnis uel minimis ut nostra iam ueraciter præferat supra scripta est in linea traditio quod in eternum manebit Si [quis] dæmoniaci fermentationis stimulo incedens nostrum integrum et inuiolatum donum fraudulenter infringere probauerit nouerit se procul dubio cum Anna et Zafirra satellitibusque eorum heredica eterne anathematis macera perforandum nisi prius digna satisfactione emendare uoluerit Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse uidetur [] Acta est hec prefata donatio anno ab incarnatione domini nostri Ihesu Christi DCCCCXLIII indictione i[iii] Ego Eadmundus rex Anglorum prefatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmaui Ego Odo Dorobornensis ecclesie archiepiscopus eiusdem regis donationem cum sigillo sancte crucis subarrari Ego Ðeodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignaui Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus triumphalem trophæum agyae crucis impressi Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi Ego Ælfric episcopus consensi Ego Ælfred episcopus consignaui Ego Burgric episcopus confirmaui Ego Æþelgar episcopus consensi Ego Wulfhelm episcopus roboraui [U]ulgar dux [Æ]eþelstan dux [Æ]eþelstan dux [Æ]eþelwold dux [Æ]ealhhelm dux [Æ]þelmund dux [U]htred dux [O]ddo miles [E]admund miles [Æ]lfric miles [Æ]elfstan miles [Æ]lfstan miles [Æ]lfheah miles [Æ]þered miles [Æ]lfsige miles [Æ]þered miles [W]ihtgar miles Wulfric miles [Æ]lfsige miles [O]rdheah miles [W]ulfhelm miles