Charter Document - 04741013
Charter Number: | 04741013 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Westminster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1049 - 1054 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Leo episcopus seruus seruorum dei dilecto filio Edwardo Anglorum regi salutem et apostolicam benedictionem Quoniam uoluntatem tuam laudabilem et deo gratam agnouimus gratias agimus ei per quem reges regnant et principes iusta decernunt Sed quia prope est dominus in omni loco omnibus inuocantibus eum in ueritate et sancti apostoli cum suo capite coniuncti unus spiritus sunt et pias preces equaliter audiunt et quia constat periclitari regionem Anglicam ex tua discessione qui freno iustitiae sediciosos eius motus cohibes ex auctoritate dei et sanctorum apostolorum et sanctae synodi absoluimus te a peccato illius uoti pro quo dei offensam times et ab omnibus negligentiis et iniquitatibus tuis ea nimirum potestate usi quam dominus in beato Petro concessit nobis dicens Quecunque solueritis super terram soluta erunt et in coelis Deinde precipimus tibi sub nomine sanctae obedientie et poenitentie ut expensas quas ad iter istud paraueras pauperibus eroges et cenobium monachorum in honore sancti Petri apostolorum principis aut nouum construas aut uetustum emendes et augeas et sufficientiam uictualium fratribus de tuis redditibus constituas quatinus dum illi assidue inibi deum laudauerint et sanctis augeatur gloria et tibi indulgentia in loco quem construxeris aut emendaueris et auxeris nostrum quoque tutamen atque iuuamen promittimus et impendimus eum contra peruasionem cupidorum omniumque peruasorum insidiis et simultates et contra cuncta aduersancium uiolimina protegimus defendimus et undique munimus unde illi quicquid donaueris aut donata sunt uel donabuntur et omnia que nunc et in posterum uiri ei pertinere perhibentur ut rata sint et omnino liberata apostolica auctoritate stabilimus et imperpetuum stabilitatem corroboramus Proinde uero ut donorum uestrorum largiflua munificencia fixiori et firmiori stabilitate perduret ad laudem et gloriam domini et reuerenciam et magnificenciam presentis beati apostoli priuilegium apostolicum pie et affectuose illi facientes [] libertatem perpetualiter ei donantes concedimus Quapropter ex auctoritate Dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti apostoli cum inuocatione celestium uirtutum et ipsius sancti apostoli cuius uice huic sancte ratione possidemus ecclesie omnique sanctorum auctoritate et nostra iubemus statuimus atque confirmamus ut et he nostre institutiones leges ceremonie et decreta integra et inconuulsa permaneant et ille locus perpetua sit habitacio monachorum et nulli laice persone nisi regi subdatur et quecumque priulegia ad honorem Dei pertinentia ibi instituere uolueris gratanti affectu annuimus at apostolicis firmissimis prerogativis robustissime premunimus Preterea quidam prouulgantes sanctimus ut non solum illa que prediximus uerum eciam diuersa que a nostra regali largitate uel a quecumque alia persona possessura est libera soluta et quieta possideat scilicet ecclesias cellas cimiteria parochias uillas terras territoria cum omnibus omnino appendiciis suis cultis uel incultis exitibus atque redditibus viis et inviis cum redditibus seruiciis decimis oblationibus luminaribus debitis denariis censu tributo inpensione consuetudinibus rectitudinibus [] discussionibus emendationibus siue ecclesiasticis siue secularibus et cum omnibus quecumque scriptis et testimonio bonorum hominum rememorari potuerunt que a regibus uel quibuslibet aliis concessa aut concedenda sunt ut nullus ex hiis subtrahare uel diminuere aut disperdere qualibet occasione indicio uel potestate presumat Siquis autem temerario ausu magna paruaque persona contra hoc apostolice auctoritatis decretum agere presumpserit sciat se nisi respuerit anathematis uinculo innodatum et a societate sanctorum alienum eterni ignis incendio cum Iuda proditore et complicibus suis condempnatum Si uero huius synodalis et apostolici precepti obseruator extiterit gratiam atque misericordiam uitamque eternam a misericordissimo domino nostro Iesu Christo consequi mereatur Amen