Charter Document - 04740015

Charter Document - 04740015


Charter Number: 04740015
Cartulary Title: Charters of Westminster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 1065
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
Anglo Saxon Charters (S 1041)
eSawyer (S 1041)

Charter:

+ In nomine sancte et indiuidue trinitatis Propter eos qui iusticiam dei contemnunt et suam uolunt constituere quoniam iusticie dei non sunt obiecti procurandum est hiis qui ecclesiarum dei priuilegia constituunt ut multiplices cartas et multitudinem testium atque maledictionum congerant quibus etsi non semper tamen aliquotiens pessimorum hominum impia proteruia et perniciosa præsumptio tutius proteratur retundatur ac reuerberetur necnon fortissimo defensionis robore funditus eradicetur Quapropter ego Eadwardus gratia dei Anglorum rex notum facio omnibus futuris post me seculi generationibus quoniam præcepto Leonis Papa pro penitentia et remissione peccatorum meorum renouaui et melioraui basilicam sancti Petri que sita est prope menia principalis Anglorum urbis Londonie et ab occidentali ora eiusdem urbis dicitur Westmonasterium que ædificata quidem fuerat antiquitus sub Melito Londonie primo episcopo socio et con temporaneo sancti Augustini primi Cantuariensis archiepiscopi et per ipsum beatum Petrum angelico famulante seruitio sancte crucis impressione et sacri chrismatis per unctione dedicata sed per frequentes incursiones barbarorum et maxime Danorum qui patre meo Æðelredo uiuente irruptionem in Angliam fecerant et eo mortuo cum fratre meo Eadmundo dimidium regnum sub amicitiarum pactione tenuerant fratremque meum alium Ælfredum miserabiliter interemptum enecauerant neglecta et penitus destructa uidebatur Cum ergo renouassem eam et multa priuilegia regie potestatis et apostolice auctoritatis per beatum Leonem papam in ea constituissem defuncto ipso Leone et confirmato in eius loco Nicholao placuit mihi renouare meliorare et confirmare consuetudines et donationes pecuniarum quas antecessores mei reges sancto Petro instituerant propter summam deuotionem quam habuit semper Anglorum gens erga eum et eius uicarios Itaque propter hoc negotium et alia quam plura legatos misi Romam episcopum unum Ealdredum et duos electos ad ordinandos episcopos Ghysonem scilicet et Walterum ut a domino papa sacrarentur Uenientes autem Romam ab apostolico Nicholao honore quo decebat sunt suscepti inuenerunt ibi ad synodum congregatam multitudinem magnam episcoporum abbatum monachorum clericorum ceterorumque fidelium cumque audiente synodo sue legationis causam perorarent huius summam epistolæ domino papa obtulerunt Summo uniuersalis ecclesie patri Nicholao Eadwardus gratia dei Anglorum rex debitam subiectionem et omnimodum seruitium Glorificamus deum quia curam habet sue electe ecclesie quoniam in loco boni prædecessoris nos optimum successorem constituit quapropter iustum iudicamus apud uos uelut ad solidam petram acuere et probare omnes bonas intentiones nostras et uestram notitiam atque societatem in bono habere quatinus eas donationes et priuilegia que obtinuimus apud prædecessorem uestrum renouetis et augetis nobis uidelicet ut quod ille iniunxit nobis sub nomine obedientia ac penitencia propter uotum quod uoueram ire Romam et in remissionem omnium peccatorum meorum construere cenobium monachorum in honore apostoli Petri ratum faciatis et priuilegia possessionum et dignitatum eiusdem loci confirmetis renouetis atque augeatis et inperpetuum immutabilia stare decernatis Ego quoque pro modulo meo augeo et confirmo donationes et consuetudines pecuniarum quas habet sanctus Petrus in Anglia et ipsas pecunias collectas cum regalibus donis mitto uobis ut oretis pro me et pro pace regni mei et continuam ac sollempnem memoriam haberi instituatis tocius gentis Anglorum coram corporibus sanctorum apostolorum Ualete Hiis igitur litteris a summo pontifice susceptis cum feliciter ad uotum suum omnibus pactis a Roma redirent consulente sancta synodo transmissam a domino papa mihi detulerunt epistolam Nicholaus episcopus seruus seruorum dei gloriosissimo ac piissimo omnique honore dignissimo spirituali quoque filio nostro Eadwardo Anglorum regi uisitationem omnimodam salutem melli fluam et benedictionem apostolicam Omnipotenti deo referimus grates qui uestram prudentissimam excellentiam in omnibus ornauit ac decorauit erga beatum Petrum apostolorum principem et nobiscum habere dilectionem et in omnibus apostolicis consentire censuris literas igitur uestre nobilitati transmittimus et per eas societatem sanctorum apostolorum et nostram uobis damus orantes misericordiam illius qui est dominus omnium et rex super omnia solus ut ipse vos participem faciat ex omnibus si qua sunt coram deo bonis operibus nostris et fratres nos ac socios in sua dilectione constituat in omni tempore amplius ac non minorem partem nostri obsequii uobis reconsignet in suo regno quam nobismet ipsis prouenire optamus Erimus etiam deinceps pro uobis sine dubio orantes assidue ut ipse deus uobis subiiciat hostes et inimicos qui contra uos uoluerint surgere et confirmet uos in paterno solio et propria hereditate ac beatus Petrus sit uobis custos et adiutor semper in omni tribulatione Claret enim Anglorum reges pro reuerentia et deuotione quam exhibuerunt beato Petro gloria et honore floruisse ac ipsius patrocinio famosos triumphos obtinuisse cuius beati apostoli meritis uestro desiderio et uoluntati omnipotens deus præstet effectum et confirmet uobis paterni regni imperium et tribuat pacis incrementum et post præsentis uite decursum perducat ad eternum et post præsentis uite decursum perducat ad eternum permanentis gloriæ imperium Renouamus ergo et confirmamus et augemus uobis priuilegia uestra scilicet ut absoluti sitis ab illo uoto quod timebatis et ab omnibus aliis peccatis et iniquitatibus uestris auctoritate illius qui me licet indignum sue sancte sedi præesse uoluit Præterea illi loco quem sub nomine sancte penitentia construendum et meliorandum suscepistis quoniam ut fertur primam antiquitus consecrationem a beato Petro accepit cuius licet indigni uicarii simus et quia regia antiquitus sedes est ex auctoritate dei et sanctorum apostolorum atque huius Romane sedis et nostra concedimus permittimus et solidissime confirmamus ut amplius inperpetuum regie constitutionis et consecrationis locus sit atque repositorium regalium insignium et habitatio perpetua monachorum qui nulli omnino persona nisi regi subdantur habeantque potestatem secundum regulam sancti Benedicti per successiones eligere ex se idoneos abbates neque introducatur per uiolentiam extranea persona nisi quem concors congregatio sibi præesse elegerit Absoluimus etiam illum locum ab omni seruitio et dominatione episcopali ut nullus episcopus illuc introeat ordinaturus aut præcepturus aliquid nisi ex petitione et consensu abbatis et monachorum et habeat idem locus liberum præcinctum id est ambitum et cimiterium mortuorum circa se absque episcopali uel cuiuscunque respectu uel exactione et omnia que ad libertatem et exaltationem illius loci ad honorem dei pertinentia per nostram auctoritatem accedere possunt hilari et promptissima uoluntate concedimus Possessiones autem quas antiqui reges seu quicunque alii homines uos quoque ac uestri barones ad eundem locum contulistis et cartas que ex eis facte sunt diuina et nostra auctoritate roboramus et ratas ac stabiles esse decernimus et infractiores earum uel inuasores aut diminuto res aut dispersores venditores etiam eterna maledictione cum Iuda proditore dampnamus ut non habeant partem in beata resurrectione sed a beato Petro se iudicandos sciant quando sedebit cum suis coapostolis iudicans xii tribus Israel Uobis uero et posteris uestris regibus committimus aduocationem et tuitionem eiusdem loci et omnium tocius Anglie ecclesiarum ut uice nostra cum consilio episcoporum et abbatum constituatis ubique que iusta sunt scientes pro hoc uos recepturos dignam mercedem ab eo cuius regnum et imperium nec desinet nec minuetur in seculum Ualete Hanc igitur epistolam apostolici priuilegii placuit inserere huic nostre confirmationi ut secundum quod sancto Leoni prius placuerat michique præceperat concordante ad hoc successore eius Nicholao et eadem aut maiora mihi præcipiente sciant omnes futura generationes me uoti predicti absolutione peccatorumque meorum omnium remissione et eterne uite remuneratione pro animabus regum tam successorum quam prædecessorum meorum et omnium parentum meorum et pro pace et stabilitate regni mei et prosperitate totius Anglorum populi loco illi omnimodam libertatem quantum ad potestatem terrenam concessisse et quod illi de ecclesiastica hoc de regia libertate statuo Eius igitur amoris stimulo et fide plenissima ac deuotissima suffultus cuius largiflua miseratione in cathedra regali promotus sum cum consilio et decreto archiepiscoporum episcoporum comitum aliorumque omnium meorum optimatum prospiciens hoc ipsum ecclesie et habitantibus in ea siue pertinentibus ad eam utile fore non solum in præsenti sed etiam in futuro elegi sanctiendum atque perpeti stabilimento ab omnibus confirmandum ut pro Christi honore et amore et pro reuerentia summi apostolorum principis Petri cuius patrocinio meipsum commisi et pro deuotione et ueneratione sanctarum reliquiarum quas eidem loco contuli beatorum uidelicet apostolorum martyrum confessorum et uirginum ut omnipotens dominus per istorum suffragia sanctorum depulsis cunctis aduersitatibus cum pacis et honoris sui stabilitate ac perpetua tranquillitatis sublimatione locum illum custodiat disponat et protegat et pro magnifica dignitate siue regali excellentia ipsius ecclesie et pro quiete monachorum ibidem deo famulantium tantus honor eidem ecclesie habeatur inperpetuum et obseruetur ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus nec quicunque de iudiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam uel in manentes in ipsa uel in homines qui cum suis terris uel substanciis qualibet cumque ad ipsam tradere uel deuouere se uoluerint nisi per uoluntatem abbatis et suorum monachorum ullam unquam habeant potestatem Sed sit hac sancta mater ecclesia peculiaris patroni et nostri domini et magni apostoli ter beati Petri libera et absoluta ab omni inuasione uel inquietudine omnium hominum cuiuscunque ordinis uel potestatis esse uideantur Præterea aliud constituo atque imperpetuo confirmo ut quisque fugitiuorum de quocumque loco pro quacumque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum uel præcinctum fugiens eius intrauerit immunis sit omnino ac plenam libertatem consequatur Placuit etiam mihi hanc optionis electionem et libertatis donum gratissimo animo et integra uoluntate augere et priuilegio isto corroborare et insuper dono meo inuiolabiliter confirmare omnes donationes terrarum uel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi ab antecessoribus meis regibus seu a quibuscunque ante me donate sunt necnon et illas quas uel ego uel optimates mei uel etiam quilibet de ciuibus intra Londoniam donauerant tam terras quam consuetudines et omnia iura qualiumcunque causarum in omnibus terris que uel in Londonia uel in aliis quibuscunque locis predicto monasterio adiacent uel adicienda sunt per gratiam dei Huic libertati concedo additamentum in qua ut ab omnibus apertius et plenius intelligatur nomina consuetudinum Anglice præcepi ponere scilicet mundbryche burðbryce miskenninge scewinge lastine fyrdsocne flimenafirmðe wergelwef uðlep forfange fyhfange firdwite fyhtwite wardwite hangwite hamsocne forstal infangeneðef saka socna toll et team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinent Renouaui etiam priuilegia antiquorum regum et ex nomine sancte trinitatis et omnium sanctorum nostra etiam regia auctoritate cum consensu atque consultu primatum meorum interdixi et cartam in præsentia mea fieri iussi ut nullus unquam succedentium regum episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum seu aliorum regum clientium uel alia qualibet magna uel parua persona pastum censum uel impensionem castrorum uel pontium reædificationem xenia seu munuscula uel aliud quidlibet ab ecclesia illa uel a terræ ad eandem pertinentibus per uim aut per consuetudinem exigat non opera non tributa uel expeditiones ad se trahat sed exclusa penitus exactione uel angaria cunctarum consuetudinum omnia sicut in manu mea habueram melius plenius et liberius ita cum omnimoda libertate sint concessa eidem ecclesie in terra et in aqua in urbe et extra in domo et extra in uilla et extra in uia et extra in placito in soka et saka in theloneo in furis apprehensione et emissione in sanguinis effusione in campis et siluis in pratis in pascuis in aquis in piscariis in molendinis in omnibus suis appendiciis quatinus ipsa religiosa concio pro remedio anime mee et omnium benefactorum eiusdem ecclesie peruigiles persoluat deprecationes et more sapientium uirginum oleum bone actionis seruans sub habitu religionis Christo domino et eius beato apostolo Petro indefesse deseruiat Si quis autem contra hanc præceptionis et auctoritatis nostre paginam senserit quicunque ille fuerit cuiuscunque nominis et honoris etatis et potestatis gradus et ordinis et eam uel in magno uel in minimo infringere uoluerit et alios ad hoc condixerit unusquisque pro se libras quinque partibus sancti Petri persoluat et quicquid exinde fiscus noster ad partem nostram separare poterat in luminaribus uel stipendiis monachorum seu et elemosinas pauperum ipsius monasterii perenniter per nostra oracula ad integrum sit concessum atque indultum Hanc igitur cartam mee donationis et libertatis in die dedicationis predicte ecclesie recitari iussi coram episcopis abbatibus comitibus et omnibus optimatibus Anglie omnique populo audiente et uidente et secundum apostolici Leonis eiusque successoris Nicholai constitutum excommunicari feci eos qui decretum nostrum infringerent uel infringi permitterent quantum in ipsis esset Quisquis autem successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitate Si quis uero quod absit eam destruere uoluerit uel huius nostri decreti contradictor conuulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi deo et beato suo apostolo Petro digna penitentia satisfecerit Ut ergo hac auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipsum sanctum locum perenniter firma et inuiolata permaneat uel per omnia tempora illa esa custodiatur atque conseruetur et ab omnibus optimatibus nostris et iudicibus publicis et priuatis melius ac certius credatur manus nostre superscriptionibus subter eam decreuimus roborare et idoneos testes annotare atque sigillo nostro iussimus sigillare + Ego Eadwardus dei gratia Anglorum rex hoc priuilegium iussi componere et compositum cum signo dominice crucis confirmando impressi + Ego Eadgyða regina omni alacritate mentis hoc corroboraui + Ego Stigandus sancte metropolis ecclesie Cantuariensis episcopus confirmaui + Ego Ealdredus archiepiscopus Eboracensis ecclesie consignaui + Ego Willielmus episcopus Londoniensis ecclesie ad omnia suprascripta consentiens subscripsi + Ego Heremannus episcopus consensi et subscripsi + Ego Wlfwinus episcopus consensi et subscripsi + Ego Walterus episcopus consensi et subscripsi + Ego Leofricus episcopus consensi et subscripsi + Ego Giso episcopus consensi et subscripsi + Ego Wlstanus episcopus consensi et subscripsi + Ego Siwardus episcopus consensi et subscripsi + Ego Godwinus episcopus consensi et subscripsi + Ego Ægelsius abbas consensi et subscripsi + Ego Eadwinus abbas consensi et subscripsi + Ego Ægelwius abbas consensi et subscripsi + Ego Leofricus abbas consensi et subscripsi + Ego Baldewinus abbas consensi et subscripsi + Ego Wlfwoldus abbas consensi et subscripsi + Ego Eadmundus abbas + Ego Reinbaldus regis cancellarius relegi et sigillaui + Ego Osbernus regis capellanus + Ego Petrus regis capellanus + Ego Rodbertus regis capellanus + Ego Haroldus dux + Ego Eadwinus comes + Ego Girð comes + Ego Leoffwinus comes + Ego Markerus comes + Ego Esgarus minister + Ego Bondius minister + Ego Radulphus minister + Ego Rodbertus minister + Ego Eadnoðus minister + Ego Ægelnoðus minister + Ego Wygodus minister + Ego Wlfricus miles + Ego Siwardus miles + Ego Godricus miles + Ego Colo miles + Ego Wlfwardus miles Omnes consentientes subscripsimus Stabilita apud Westmonasterium v kalendarum Ianuarii die sanctorum innocentium anno dominice incarnationis mlxvi indictione iii anno regni Eadwardi nobilissimi et clementissimi regis uigesimo quinto + Ego Ælfgeatus notarius ad uicem Reinbaldi regie dignitatis cancellarii hoc priuilegium scripsi et subscripsi in dei nomine feliciter Amen

Markups

Diplomatics Markup:



























+ In nomine sancte et indiuidue trinitatisinvocatio Propter eos qui iusticiam dei contemnunt et suam uolunt constituere quoniam iusticie dei non sunt obiecti procurandum est hiis qui ecclesiarum dei priuilegia constituunt ut multiplices cartas et multitudinem testium atque maledictionum congerant quibus etsi non semper tamen aliquotiens pessimorum hominum impia proteruia et perniciosa præsumptio tutius proteratur retundatur ac reuerberetur necnon fortissimo defensionis robore funditus eradiceturarenga Quapropterwords of disposition standard ego Eadwardus gratia dei Anglorum rexwords of disposition particulars notum facio omnibus futuris post me seculi generationibusnotification quoniam præcepto Leonis Papa pro penitentia et remissione peccatorum meorumpro salute clause renouaui et meliorauiwords of disposition standard basilicam sancti Petri que sita est prope menia principalis Anglorum urbis Londonie et ab occidentali ora eiusdem urbis dicitur Westmonasterium que ædificata quidem fuerat antiquitus sub Melito Londonie primo episcopo socio et con temporaneo sancti Augustini primi Cantuariensis archiepiscopi et per ipsum beatum Petrum angelico famulante seruitio sancte crucis impressione et sacri chrismatis per unctione dedicatagrantee particulars sed per frequentes incursiones barbarorum et maxime Danorum qui patre meo Æðelredo uiuente irruptionem in Angliam fecerant et eo mortuo cum fratre meo Eadmundo dimidium regnum sub amicitiarum pactione tenuerant fratremque meum alium Ælfredum miserabiliter interemptum enecauerant neglecta et penitus destructa uidebatur Cum ergo renouassem eam et multa priuilegia regie potestatis et apostolice auctoritatis per beatum Leonem papam in ea constituissem defuncto ipso Leone et confirmato in eius loco Nicholaonarration placuit mihi renouare meliorare et confirmare consuetudines et donationes pecuniarum quas antecessores mei reges sancto Petro instituerant propter summam deuotionem quam habuit semper Anglorum gens erga eum et eius uicarios Itaque propter hoc negotium et alia quam plura legatos misi Romam episcopum unum Ealdredum et duos electos ad ordinandos episcopos Ghysonem scilicet et Walterum ut a domino papa sacrarentur Uenientes autem Romam ab apostolico Nicholao honore quo decebat sunt suscepti inuenerunt ibi ad synodum congregatam multitudinem magnam episcoporum abbatum monachorum clericorum ceterorumque fidelium cumque audiente synodo sue legationis causam perorarent huius summam epistolæ domino papa obtulerunt Summo uniuersalis ecclesie patri Nicholao Eadwardus gratia dei Anglorum rex debitam subiectionem et omnimodum seruitium Glorificamus deum quia curam habet sue electe ecclesie quoniam in loco boni prædecessoris nos optimum successorem constituit quapropter iustum iudicamus apud uos uelut ad solidam petram acuere et probare omnes bonas intentiones nostras et uestram notitiam atque societatem in bono habere quatinus eas donationes et priuilegia que obtinuimus apud prædecessorem uestrum renouetis et augetis nobis uidelicet ut quod ille iniunxit nobis sub nomine obedientia ac penitencia propter uotum quod uoueram ire Romam et in remissionem omnium peccatorum meorum construere cenobium monachorum in honore apostoli Petri ratum faciatis et priuilegia possessionum et dignitatum eiusdem loci confirmetis renouetis atque augeatis et inperpetuum immutabilia stare decernatis Ego quoque pro modulo meo augeo et confirmo donationes et consuetudines pecuniarum quas habet sanctus Petrus in Anglia et ipsas pecunias collectas cum regalibus donis mitto uobis ut oretis pro me et pro pace regni mei et continuam ac sollempnem memoriam haberi instituatis tocius gentis Anglorum coram corporibus sanctorum apostolorum Ualetenarration Hiis igitur litteris a summo pontifice susceptis cum feliciter ad uotum suum omnibus pactis a Roma redirent consulente sancta synodo transmissam a domino papa mihi detulerunt epistolam Nicholaus episcopus seruus seruorum dei gloriosissimo ac piissimo omnique honore dignissimo spirituali quoque filio nostro Eadwardo Anglorum regi uisitationem omnimodam salutem melli fluam et benedictionem apostolicam Omnipotenti deo referimus grates qui uestram prudentissimam excellentiam in omnibus ornauit ac decorauit erga beatum Petrum apostolorum principem et nobiscum habere dilectionem et in omnibus apostolicis consentire censuris literas igitur uestre nobilitati transmittimus et per eas societatem sanctorum apostolorum et nostram uobis damus orantes misericordiam illius qui est dominus omnium et rex super omnia solus ut ipse vos participem faciat ex omnibus si qua sunt coram deo bonis operibus nostris et fratres nos ac socios in sua dilectione constituat in omni tempore amplius ac non minorem partem nostri obsequii uobis reconsignet in suo regno quam nobismet ipsis prouenire optamus Erimus etiam deinceps pro uobis sine dubio orantes assidue ut ipse deus uobis subiiciat hostes et inimicos qui contra uos uoluerint surgere et confirmet uos in paterno solio et propria hereditate ac beatus Petrus sit uobis custos et adiutor semper in omni tribulatione Claret enim Anglorum reges pro reuerentia et deuotione quam exhibuerunt beato Petro gloria et honore floruisse ac ipsius patrocinio famosos triumphos obtinuisse cuius beati apostoli meritis uestro desiderio et uoluntati omnipotens deus præstet effectum et confirmet uobis paterni regni imperium et tribuat pacis incrementum et post præsentis uite decursum perducat ad eternum et post præsentis uite decursum perducat ad eternum permanentis gloriæ imperium Renouamus ergo et confirmamus et augemus uobis priuilegia uestra scilicet ut absoluti sitis ab illo uoto quod timebatis et ab omnibus aliis peccatis et iniquitatibus uestris auctoritate illius qui me licet indignum sue sancte sedi præesse uoluit Præterea illi loco quem sub nomine sancte penitentia construendum et meliorandum suscepistis quoniam ut fertur primam antiquitus consecrationem a beato Petro accepit cuius licet indigni uicarii simus et quia regia antiquitus sedes est ex auctoritate dei et sanctorum apostolorum atque huius Romane sedis et nostra concedimus permittimus et solidissime confirmamus ut amplius inperpetuum regie constitutionis et consecrationis locus sit atque repositorium regalium insignium et habitatio perpetua monachorum qui nulli omnino persona nisi regi subdantur habeantque potestatem secundum regulam sancti Benedicti per successiones eligere ex se idoneos abbates neque introducatur per uiolentiam extranea persona nisi quem concors congregatio sibi præesse elegerit Absoluimus etiam illum locum ab omni seruitio et dominatione episcopali ut nullus episcopus illuc introeat ordinaturus aut præcepturus aliquid nisi ex petitione et consensu abbatis et monachorum et habeat idem locus liberum præcinctum id est ambitum et cimiterium mortuorum circa se absque episcopali uel cuiuscunque respectu uel exactione et omnia que ad libertatem et exaltationem illius loci ad honorem dei pertinentia per nostram auctoritatem accedere possunt hilari et promptissima uoluntate concedimus Possessiones autem quas antiqui reges seu quicunque alii homines uos quoque ac uestri barones ad eundem locum contulistis et cartas que ex eis facte sunt diuina et nostra auctoritate roboramus et ratas ac stabiles esse decernimus et infractiores earum uel inuasores aut diminuto res aut dispersores venditores etiam eterna maledictione cum Iuda proditore dampnamus ut non habeant partem in beata resurrectione sed a beato Petro se iudicandos sciant quando sedebit cum suis coapostolis iudicans xii tribus Israel Uobis uero et posteris uestris regibus committimus aduocationem et tuitionem eiusdem loci et omnium tocius Anglie ecclesiarum ut uice nostra cum consilio episcoporum et abbatum constituatis ubique que iusta sunt scientes pro hoc uos recepturos dignam mercedem ab eo cuius regnum et imperium nec desinet nec minuetur in seculum Ualete Hanc igitur epistolam apostolici priuilegii placuit inserere huic nostre confirmationi ut secundum quod sancto Leoni prius placuerat michique præceperat concordante ad hoc successore eius Nicholao et eadem aut maiora mihi præcipiente sciant omnes futura generationeswords of disposition standard me uoti predicti absolutione peccatorumque meorum omnium remissione et eterne uite remuneratione pro animabus regum tam successorum quam prædecessorum meorum et omnium parentum meorum et pro pace et stabilitate regni mei et prosperitate totius Anglorum populipro salute clause loco illigrantee standard omnimodam libertatem quantum ad potestatem terrenamobject of conveyance standard concessisse et quod illi de ecclesiastica hoc de regia libertate statuowords of disposition standard Eius igitur amoris stimulo et fide plenissima ac deuotissima suffultus cuius largiflua miseratione in cathedra regali promotus sum cum consilio et decreto archiepiscoporum episcoporum comitum aliorumque omnium meorum optimatum prospiciens hoc ipsum ecclesie et habitantibus in ea siue pertinentibus ad eam utile fore non solum in præsenti sed etiam in futuro elegi sanctiendum atque perpeti stabilimento ab omnibus confirmandum ut pro Christi honore et amore et pro reuerentia summi apostolorum principis Petri cuius patrocinio meipsum commisi et pro deuotione et ueneratione sanctarum reliquiarum quas eidem loco contuli beatorum uidelicet apostolorum martyrum confessorum et uirginum ut omnipotens dominus per istorum suffragia sanctorum depulsis cunctis aduersitatibus cum pacis et honoris sui stabilitate ac perpetua tranquillitatis sublimatione locum illum custodiat disponat et protegat et pro magnifica dignitate siue regali excellentia ipsius ecclesie et pro quiete monachorum ibidem deo famulantiumpro salute clause tantus honor eidem ecclesie habeatur inperpetuum et obseruetur ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus nec quicunque de iudiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam uel in manentes in ipsa uel in homines qui cum suis terris uel substanciis qualibet cumque ad ipsam tradere uel deuouere se uoluerint nisi per uoluntatem abbatis et suorum monachorum ullam unquam habeant potestatemhabendum clause standard Sed sit hac sancta mater ecclesia peculiaris patroni et nostri domini et magni apostoli ter beati Petri libera et absoluta ab omni inuasione uel inquietudine omnium hominum cuiuscunque ordinis uel potestatis esse uideanturexemption Præterea aliud constituo atque imperpetuo confirmo ut quisque fugitiuorum de quocumque loco pro quacumque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum uel præcinctum fugiens eius intrauerit immunis sit omnino ac plenam libertatem consequaturclausulae Placuit etiam mihi hanc optionis electionem et libertatis donum gratissimo animo et integra uoluntate augere et priuilegio isto corroborare et insuper dono meo inuiolabiliter confirmarewords of disposition standard omnes donationes terrarum uel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi ab antecessoribus meis regibus seu a quibuscunque ante me donate sunt necnon et illas quas uel ego uel optimates mei uel etiam quilibet de ciuibus intra Londoniam donauerant tam terras quam consuetudines et omnia iura qualiumcunque causarum in omnibus terris que uel in Londonia uel in aliis quibuscunque locis predicto monasterio adiacent uel adicienda sunt per gratiam deiobject of conveyance particulars Huic libertati concedo additamentum in qua ut ab omnibus apertius et plenius intelligatur nomina consuetudinum Anglice præcepi ponere scilicet mundbryche burðbryce miskenninge scewinge lastine fyrdsocne flimenafirmðe wergelwef uðlep forfange fyhfange firdwite fyhtwite wardwite hangwite hamsocne forstal infangeneðef saka socna toll et team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinentexemption Renouaui etiam priuilegia antiquorum regum et ex nomine sancte trinitatis et omnium sanctorum nostra etiam regia auctoritatewords of disposition standard cum consensu atque consultu primatum meorumconsent clause interdixi et cartam in præsentia mea fieri iussi ut nullus unquam succedentium regum episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum seu aliorum regum clientium uel alia qualibet magna uel parua persona pastum censum uel impensionem castrorum uel pontium reædificationem xenia seu munuscula uel aliud quidlibet ab ecclesia illa uel a terræ ad eandem pertinentibus per uim aut per consuetudinem exigat non opera non tributa uel expeditiones ad se trahat sed exclusa penitus exactione uel angaria cunctarum consuetudinum omnia sicut in manu mea habueram melius plenius et liberius ita cum omnimoda libertate sint concessa eidem ecclesie in terra et in aqua in urbe et extra in domo et extra in uilla et extra in uia et extra in placito in soka et saka in theloneo in furis apprehensione et emissione in sanguinis effusione in campis et siluis in pratis in pascuis in aquis in piscariis in molendinis in omnibus suis appendiciisexemption quatinus ipsa religiosa concio pro remedio anime mee et omnium benefactorum eiusdem ecclesie peruigiles persoluat deprecationes et more sapientium uirginum oleum bone actionis seruans sub habitu religionis Christo domino et eius beato apostolo Petro indefesse deseruiatpro salute clause Si quis autem contra hanc præceptionis et auctoritatis nostre paginam senserit quicunque ille fuerit cuiuscunque nominis et honoris etatis et potestatis gradus et ordinis et eam uel in magno uel in minimo infringere uoluerit et alios ad hoc condixerit unusquisque pro se libras quinque partibus sancti Petri persoluat et quicquid exinde fiscus noster ad partem nostram separare poterat in luminaribus uel stipendiis monachorum seu et elemosinas pauperum ipsius monasterii perenniter per nostra oracula ad integrum sit concessum atque indultumanathema Hanc igitur cartam mee donationis et libertatis in die dedicationis predicte ecclesie recitari iussi coram episcopis abbatibus comitibus et omnibus optimatibus Anglie omnique populo audiente et uidentepresent standard et secundum apostolici Leonis eiusque successoris Nicholai constitutumconsent clause excommunicari feci eos qui decretum nostrum infringerent uel infringi permitterent quantum in ipsis essetanathema Quisquis autem successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitateblessing Si quis uero quod absit eam destruere uoluerit uel huius nostri decreti contradictor conuulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi deo et beato suo apostolo Petro digna penitentia satisfeceritanathema Ut ergo hac auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipsum sanctum locum perenniter firma et inuiolata permaneat uel per omnia tempora illa esa custodiatur atque conseruetur et ab omnibus optimatibus nostris et iudicibus publicis et priuatis melius ac certius credatur manus nostre superscriptionibus subter eam decreuimus roborare et idoneos testes annotare atque sigillo nostro iussimus sigillarecorroboration +witness clause standard Ego Eadwardus dei gratia Anglorum rexwitness clause particulars hoc priuilegium iussi componere et compositum cum signo dominice crucis confirmando impressi +witness clause standard Ego Eadgyða reginawitness clause particulars omni alacritate mentis hoc corroboraui +witness clause standard Ego Stigandus sancte metropolis ecclesie Cantuariensis episcopuswitness clause particulars confirmaui +witness clause standard Ego Ealdredus archiepiscopus Eboracensis ecclesiewitness clause particulars consignaui +witness clause standard Ego Willielmus episcopus Londoniensis ecclesiewitness clause particulars ad omnia suprascripta consentiens subscripsi +witness clause standard Ego Heremannus episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Wlfwinus episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Walterus episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Leofricus episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Giso episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Wlstanus episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Siwardus episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Godwinus episcopuswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Ægelsius abbaswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Eadwinus abbaswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Ægelwius abbaswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Leofricus abbaswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Baldewinus abbaswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Wlfwoldus abbaswitness clause particulars consensi et subscripsi +witness clause standard Ego Eadmundus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Reinbaldus regis cancellariuswitness clause particulars relegi et sigillaui +witness clause standard Ego Osbernus regis capellanuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Petrus regis capellanuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Rodbertus regis capellanuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Haroldus duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Eadwinus comeswitness clause particulars +witness clause standard Ego Girð comeswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leoffwinus comeswitness clause particulars +witness clause standard Ego Markerus comeswitness clause particulars +witness clause standard Ego Esgarus ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Bondius ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Radulphus ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Rodbertus ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Eadnoðus ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ægelnoðus ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Wygodus ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Wlfricus mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Siwardus mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Godricus mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Colo mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Wlfwardus miles Omnes consentientes subscripsimuswitness clause standard Stabilita apuddate clause standard Westmonasterium vdate clause particulars kalendarumdate clause standard Ianuarii die sanctorum innocentiumdate clause particulars anno dominice incarnationisdate clause standard mlxvidate clause particulars indictionedate clause standard iiidate clause particulars anno regnidate clause standard Eadwardi nobilissimi et clementissimi regis uigesimo quintodate clause particulars + Ego Ælfgeatus notarius ad uicem Reinbaldi regie dignitatis cancellarii hoc priuilegium scripsi et subscripsi in dei nomine feliciterscriptor Amenfarewell

Names Markup:



+ In nomine sancte et indiuidue trinitatis Propter eos qui iusticiam dei contemnunt et suam uolunt constituere quoniam iusticie dei non sunt obiecti procurandum est hiis qui ecclesiarum dei priuilegia constituunt ut multiplices cartas et multitudinem testium atque maledictionum congerant quibus etsi non semper tamen aliquotiens pessimorum hominum impia proteruia et perniciosa præsumptio tutius proteratur retundatur ac reuerberetur necnon fortissimo defensionis robore funditus eradicetur Quapropter ego Eadwardus gratia dei Anglorum rex notum facio omnibus futuris post me seculi generationibus quoniam præcepto Leonis Papa pro penitentia et remissione peccatorum meorum renouaui et melioraui basilicam sancti Petri que sita est prope menia principalis Anglorum urbis Londonie et ab occidentali ora eiusdem urbis dicitur Westmonasterium que ædificata quidem fuerat antiquitus sub Melito Londonie primo episcopo socio et con temporaneo sancti Augustini primi Cantuariensis archiepiscopi et per ipsum beatum Petrum angelico famulante seruitio sancte crucis impressione et sacri chrismatis per unctione dedicata sed per frequentes incursiones barbarorum et maxime Danorum qui patre meo Æðelredo uiuente irruptionem in Angliam fecerant et eo mortuo cum fratre meo Eadmundo dimidium regnum sub amicitiarum pactione tenuerant fratremque meum alium Ælfredum miserabiliter interemptum enecauerant neglecta et penitus destructa uidebatur Cum ergo renouassem eam et multa priuilegia regie potestatis et apostolice auctoritatis per beatum Leonem papam in ea constituissem defuncto ipso Leone et confirmato in eius loco Nicholao placuit mihi renouare meliorare et confirmare consuetudines et donationes pecuniarum quas antecessores mei reges sancto Petro instituerant propter summam deuotionem quam habuit semper Anglorum gens erga eum et eius uicarios Itaque propter hoc negotium et alia quam plura legatos misi Romam episcopum unum Ealdredum et duos electos ad ordinandos episcopos Ghysonem scilicet et Walterum ut a domino papa sacrarentur Uenientes autem Romam ab apostolico Nicholao honore quo decebat sunt suscepti inuenerunt ibi ad synodum congregatam multitudinem magnam episcoporum abbatum monachorum clericorum ceterorumque fidelium cumque audiente synodo sue legationis causam perorarent huius summam epistolæ domino papa obtulerunt Summo uniuersalis ecclesie patri Nicholao Eadwardus gratia dei Anglorum rex debitam subiectionem et omnimodum seruitium Glorificamus deum quia curam habet sue electe ecclesie quoniam in loco boni prædecessoris nos optimum successorem constituit quapropter iustum iudicamus apud uos uelut ad solidam petram acuere et probare omnes bonas intentiones nostras et uestram notitiam atque societatem in bono habere quatinus eas donationes et priuilegia que obtinuimus apud prædecessorem uestrum renouetis et augetis nobis uidelicet ut quod ille iniunxit nobis sub nomine obedientia ac penitencia propter uotum quod uoueram ire Romam et in remissionem omnium peccatorum meorum construere cenobium monachorum in honore apostoli Petri ratum faciatis et priuilegia possessionum et dignitatum eiusdem loci confirmetis renouetis atque augeatis et inperpetuum immutabilia stare decernatis Ego quoque pro modulo meo augeo et confirmo donationes et consuetudines pecuniarum quas habet sanctus Petrus in Anglia et ipsas pecunias collectas cum regalibus donis mitto uobis ut oretis pro me et pro pace regni mei et continuam ac sollempnem memoriam haberi instituatis tocius gentis Anglorum coram corporibus sanctorum apostolorum Ualete Hiis igitur litteris a summo pontifice susceptis cum feliciter ad uotum suum omnibus pactis a Roma redirent consulente sancta synodo transmissam a domino papa mihi detulerunt epistolam Nicholaus episcopus seruus seruorum dei gloriosissimo ac piissimo omnique honore dignissimo spirituali quoque filio nostro Eadwardo Anglorum regi uisitationem omnimodam salutem melli fluam et benedictionem apostolicam Omnipotenti deo referimus grates qui uestram prudentissimam excellentiam in omnibus ornauit ac decorauit erga beatum Petrum apostolorum principem et nobiscum habere dilectionem et in omnibus apostolicis consentire censuris literas igitur uestre nobilitati transmittimus et per eas societatem sanctorum apostolorum et nostram uobis damus orantes misericordiam illius qui est dominus omnium et rex super omnia solus ut ipse vos participem faciat ex omnibus si qua sunt coram deo bonis operibus nostris et fratres nos ac socios in sua dilectione constituat in omni tempore amplius ac non minorem partem nostri obsequii uobis reconsignet in suo regno quam nobismet ipsis prouenire optamus Erimus etiam deinceps pro uobis sine dubio orantes assidue ut ipse deus uobis subiiciat hostes et inimicos qui contra uos uoluerint surgere et confirmet uos in paterno solio et propria hereditate ac beatus Petrus sit uobis custos et adiutor semper in omni tribulatione Claret enim Anglorum reges pro reuerentia et deuotione quam exhibuerunt beato Petro gloria et honore floruisse ac ipsius patrocinio famosos triumphos obtinuisse cuius beati apostoli meritis uestro desiderio et uoluntati omnipotens deus præstet effectum et confirmet uobis paterni regni imperium et tribuat pacis incrementum et post præsentis uite decursum perducat ad eternum et post præsentis uite decursum perducat ad eternum permanentis gloriæ imperium Renouamus ergo et confirmamus et augemus uobis priuilegia uestra scilicet ut absoluti sitis ab illo uoto quod timebatis et ab omnibus aliis peccatis et iniquitatibus uestris auctoritate illius qui me licet indignum sue sancte sedi præesse uoluit Præterea illi loco quem sub nomine sancte penitentia construendum et meliorandum suscepistis quoniam ut fertur primam antiquitus consecrationem a beato Petro accepit cuius licet indigni uicarii simus et quia regia antiquitus sedes est ex auctoritate dei et sanctorum apostolorum atque huius Romane sedis et nostra concedimus permittimus et solidissime confirmamus ut amplius inperpetuum regie constitutionis et consecrationis locus sit atque repositorium regalium insignium et habitatio perpetua monachorum qui nulli omnino persona nisi regi subdantur habeantque potestatem secundum regulam sancti Benedicti per successiones eligere ex se idoneos abbates neque introducatur per uiolentiam extranea persona nisi quem concors congregatio sibi præesse elegerit Absoluimus etiam illum locum ab omni seruitio et dominatione episcopali ut nullus episcopus illuc introeat ordinaturus aut præcepturus aliquid nisi ex petitione et consensu abbatis et monachorum et habeat idem locus liberum præcinctum id est ambitum et cimiterium mortuorum circa se absque episcopali uel cuiuscunque respectu uel exactione et omnia que ad libertatem et exaltationem illius loci ad honorem dei pertinentia per nostram auctoritatem accedere possunt hilari et promptissima uoluntate concedimus Possessiones autem quas antiqui reges seu quicunque alii homines uos quoque ac uestri barones ad eundem locum contulistis et cartas que ex eis facte sunt diuina et nostra auctoritate roboramus et ratas ac stabiles esse decernimus et infractiores earum uel inuasores aut diminuto res aut dispersores venditores etiam eterna maledictione cum Iuda proditore dampnamus ut non habeant partem in beata resurrectione sed a beato Petro se iudicandos sciant quando sedebit cum suis coapostolis iudicans xii tribus Israel Uobis uero et posteris uestris regibus committimus aduocationem et tuitionem eiusdem loci et omnium tocius Anglie ecclesiarum ut uice nostra cum consilio episcoporum et abbatum constituatis ubique que iusta sunt scientes pro hoc uos recepturos dignam mercedem ab eo cuius regnum et imperium nec desinet nec minuetur in seculum Ualete Hanc igitur epistolam apostolici priuilegii placuit inserere huic nostre confirmationi ut secundum quod sancto Leoni prius placuerat michique præceperat concordante ad hoc successore eius Nicholao et eadem aut maiora mihi præcipiente sciant omnes futura generationes me uoti predicti absolutione peccatorumque meorum omnium remissione et eterne uite remuneratione pro animabus regum tam successorum quam prædecessorum meorum et omnium parentum meorum et pro pace et stabilitate regni mei et prosperitate totius Anglorum populi loco illi omnimodam libertatem quantum ad potestatem terrenam concessisse et quod illi de ecclesiastica hoc de regia libertate statuo Eius igitur amoris stimulo et fide plenissima ac deuotissima suffultus cuius largiflua miseratione in cathedra regali promotus sum cum consilio et decreto archiepiscoporum episcoporum comitum aliorumque omnium meorum optimatum prospiciens hoc ipsum ecclesie et habitantibus in ea siue pertinentibus ad eam utile fore non solum in præsenti sed etiam in futuro elegi sanctiendum atque perpeti stabilimento ab omnibus confirmandum ut pro Christi honore et amore et pro reuerentia summi apostolorum principis Petri cuius patrocinio meipsum commisi et pro deuotione et ueneratione sanctarum reliquiarum quas eidem loco contuli beatorum uidelicet apostolorum martyrum confessorum et uirginum ut omnipotens dominus per istorum suffragia sanctorum depulsis cunctis aduersitatibus cum pacis et honoris sui stabilitate ac perpetua tranquillitatis sublimatione locum illum custodiat disponat et protegat et pro magnifica dignitate siue regali excellentia ipsius ecclesie et pro quiete monachorum ibidem deo famulantium tantus honor eidem ecclesie habeatur inperpetuum et obseruetur ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus nec quicunque de iudiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam uel in manentes in ipsa uel in homines qui cum suis terris uel substanciis qualibet cumque ad ipsam tradere uel deuouere se uoluerint nisi per uoluntatem abbatis et suorum monachorum ullam unquam habeant potestatem Sed sit hac sancta mater ecclesia peculiaris patroni et nostri domini et magni apostoli ter beati Petri libera et absoluta ab omni inuasione uel inquietudine omnium hominum cuiuscunque ordinis uel potestatis esse uideantur Præterea aliud constituo atque imperpetuo confirmo ut quisque fugitiuorum de quocumque loco pro quacumque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum uel præcinctum fugiens eius intrauerit immunis sit omnino ac plenam libertatem consequatur Placuit etiam mihi hanc optionis electionem et libertatis donum gratissimo animo et integra uoluntate augere et priuilegio isto corroborare et insuper dono meo inuiolabiliter confirmare omnes donationes terrarum uel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi ab antecessoribus meis regibus seu a quibuscunque ante me donate sunt necnon et illas quas uel ego uel optimates mei uel etiam quilibet de ciuibus intra Londoniam donauerant tam terras quam consuetudines et omnia iura qualiumcunque causarum in omnibus terris que uel in Londonia uel in aliis quibuscunque locis predicto monasterio adiacent uel adicienda sunt per gratiam dei Huic libertati concedo additamentum in qua ut ab omnibus apertius et plenius intelligatur nomina consuetudinum Anglice præcepi ponere scilicet mundbryche burðbryce miskenninge scewinge lastine fyrdsocne flimenafirmðe wergelwef uðlep forfange fyhfange firdwite fyhtwite wardwite hangwite hamsocne forstal infangeneðef saka socna toll et team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinent Renouaui etiam priuilegia antiquorum regum et ex nomine sancte trinitatis et omnium sanctorum nostra etiam regia auctoritate cum consensu atque consultu primatum meorum interdixi et cartam in præsentia mea fieri iussi ut nullus unquam succedentium regum episcoporum principum comitum uicecomitum procuratorum seu aliorum regum clientium uel alia qualibet magna uel parua persona pastum censum uel impensionem castrorum uel pontium reædificationem xenia seu munuscula uel aliud quidlibet ab ecclesia illa uel a terræ ad eandem pertinentibus per uim aut per consuetudinem exigat non opera non tributa uel expeditiones ad se trahat sed exclusa penitus exactione uel angaria cunctarum consuetudinum omnia sicut in manu mea habueram melius plenius et liberius ita cum omnimoda libertate sint concessa eidem ecclesie in terra et in aqua in urbe et extra in domo et extra in uilla et extra in uia et extra in placito in soka et saka in theloneo in furis apprehensione et emissione in sanguinis effusione in campis et siluis in pratis in pascuis in aquis in piscariis in molendinis in omnibus suis appendiciis quatinus ipsa religiosa concio pro remedio anime mee et omnium benefactorum eiusdem ecclesie peruigiles persoluat deprecationes et more sapientium uirginum oleum bone actionis seruans sub habitu religionis Christo domino et eius beato apostolo Petro indefesse deseruiat Si quis autem contra hanc præceptionis et auctoritatis nostre paginam senserit quicunque ille fuerit cuiuscunque nominis et honoris etatis et potestatis gradus et ordinis et eam uel in magno uel in minimo infringere uoluerit et alios ad hoc condixerit unusquisque pro se libras quinque partibus sancti Petri persoluat et quicquid exinde fiscus noster ad partem nostram separare poterat in luminaribus uel stipendiis monachorum seu et elemosinas pauperum ipsius monasterii perenniter per nostra oracula ad integrum sit concessum atque indultum Hanc igitur cartam mee donationis et libertatis in die dedicationis predicte ecclesie recitari iussi coram episcopis abbatibus comitibus et omnibus optimatibus Anglie omnique populo audiente et uidente et secundum apostolici Leonis eiusque successoris Nicholai constitutum excommunicari feci eos qui decretum nostrum infringerent uel infringi permitterent quantum in ipsis esset Quisquis autem successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitate Si quis uero quod absit eam destruere uoluerit uel huius nostri decreti contradictor conuulsor et temerator extiterit cum Iuda proditore eterno anathemati subiaceat nisi deo et beato suo apostolo Petro digna penitentia satisfecerit Ut ergo hac auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipsum sanctum locum perenniter firma et inuiolata permaneat uel per omnia tempora illa esa custodiatur atque conseruetur et ab omnibus optimatibus nostris et iudicibus publicis et priuatis melius ac certius credatur manus nostre superscriptionibus subter eam decreuimus roborare et idoneos testes annotare atque sigillo nostro iussimus sigillare + Ego Eadwardus dei gratia Anglorum rex hoc priuilegium iussi componere et compositum cum signo dominice crucis confirmando impressi + Ego Eadgyða regina omni alacritate mentis hoc corroboraui + Ego Stigandus sancte metropolis ecclesie Cantuariensis episcopus confirmaui + Ego Ealdredus archiepiscopus Eboracensis ecclesie consignaui + Ego Willielmus episcopus Londoniensis ecclesie ad omnia suprascripta consentiens subscripsi + Ego Heremannus episcopus consensi et subscripsi + Ego Wlfwinus episcopus consensi et subscripsi + Ego Walterus episcopus consensi et subscripsi + Ego Leofricus episcopus consensi et subscripsi + Ego Giso episcopus consensi et subscripsi + Ego Wlstanus episcopus consensi et subscripsi + Ego Siwardus episcopus consensi et subscripsi + Ego Godwinus episcopus consensi et subscripsi + Ego Ægelsius abbas consensi et subscripsi + Ego Eadwinus abbas consensi et subscripsi + Ego Ægelwius abbas consensi et subscripsi + Ego Leofricus abbas consensi et subscripsi + Ego Baldewinus abbas consensi et subscripsi + Ego Wlfwoldus abbas consensi et subscripsi + Ego Eadmundus abbas + Ego Reinbaldus regis cancellarius relegi et sigillaui + Ego Osbernus regis capellanus + Ego Petrus regis capellanus + Ego Rodbertus regis capellanus + Ego Haroldus dux + Ego Eadwinus comes + Ego Girð comes + Ego Leoffwinus comes + Ego Markerus comes + Ego Esgarus minister + Ego Bondius minister + Ego Radulphus minister + Ego Rodbertus minister + Ego Eadnoðus minister + Ego Ægelnoðus minister + Ego Wygodus minister + Ego Wlfricus miles + Ego Siwardus miles + Ego Godricus miles + Ego Colo miles + Ego Wlfwardus miles Omnes consentientes subscripsimus Stabilita apud Westmonasterium v kalendarum Ianuarii die sanctorum innocentium anno dominice incarnationis mlxvi indictione iii anno regni Eadwardi nobilissimi et clementissimi regis uigesimo quintodate + Ego Ælfgeatus notarius ad uicem Reinbaldi regie dignitatis cancellarii hoc priuilegium scripsi et subscripsi in dei nomine feliciter Amen