Charter Document - 04730009

Charter Document - 04730009


Charter Number: 04730009
Cartulary Title: Charters of Wells
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1065
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
Anglo Saxon Charters (S 1042)
eSawyer (S 1042)

Charter:

Þis is eallra þæra landa landboc þe mid rihte hyrað into þam biscoprice þe Eadweard cyngc gebocode Sancto Andrea apostolo into þam biscopstole to Wyllan on ece yrfe + Px Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo omnium regum principe Ego Eadweardus secundum uoluntatem eius monarcha totius Britanniae sciens gloriosis regibus nihil esse felicius et preclaro populo salubrius quam ius aecclesiastice rectitudinis in omnibus seruare et in diuinis atque secularibus negociis iusta iudicia agere proposui iuste et clementer regendo mihi subditis prodesse et sic singulorum utilitatibus prouidere ut confirmatis nostra auctoritate que quibusque contingunt haereditario iure per posteritates sibi succedentes inuiolata queant esse Unde rogatus a Gisone Wellensi episcopo quem ante hoc triennium Rome cum commendaticiis litteris direxi et apostolica ordinatione Nicolai pape functum recepi et maxime ab Eadgida regina mihi matrimonio sociata et sibi gratuite miserationis dignatione propitia ut ea que antecessorum meorum largitate donata sunt uel sagacitate confirmata apicibus nostre auctoritatis ecclesie sedis sue literato confirmarem et que in multis cyrographis regum priorum essent aliquibus iam uetustate pene consumptis in armariolo unius cartule congregari permitterem Eorum iustis petitionibus libens annuo et non solum ea que ipse a me uel antecessores eius a meis impetrauerunt uel etiam pretio acquisiuerunt ex his que regibus debentur habere eum et omnes successores eius inuiolabiliter permitto sed etiam quicquid possidere uidetur ecclesia quam regit constituo in perpetua libertate exceptis tribus expeditione pontis arcisue restauratione Quod ut per succedentia sibi seculorum tempora apud filios iusticie perduret fixum in hac cartula coram subnotatis testibus manu propria dominice crucis depingo signum et mee ymaginis adnecto sigillum Si quisque a me canonice decreta sunt infregerit anathemate irremediabili multatus sententie damnationis eterne subiaceat nisi resipuerit + Ego Edwardus rex crucis titulo hanc confirmo libertatem + Ego Eadgyda regina eodem sigillo adhibeo confirmationem + Ego Stigandus archiepiscopus subscribo + Ego Aldredus archiepiscopus assentio + Ego Heremannus episcopus laudo + Ego Leofricus episcopus consolido + Ego Willhelmus episcopus + Ego Egelricus episcopus + Ego Eilmer epsicopus + Ego Leofwinus episcopus + Ego Wulfwinus episcopus + Ego Waldere episcopus + Ego Wulfstanus epsicopus + Ego Egelnodus abbas + Ego Leofweardus abbas + Ego Sewold abbas + Ego Haroldus dux + Ego Tostig dux + Ego Gyrd dux + Ego Leofwine dux + Ego Eadwine dux + Ego Walþeof dux + Ego Rotbertus procurator + Ego Esgar procurator + Ego Raulf procurator + Ego Bundi procurator + Ego Wigod procurator + Ego Heardyng pincerna + Ego Winsi cubicularius + Ego Brihtric princeps + Ego Elfstan princeps + Ego Elfgar princeps + Ego Tovig + Ego Agelwi + Ego Evorwacer + Ego Eilwi + Ego Egelmer minister + Ego Egilfrid minister + Ego Wikyng minister + Ego Siweard minister + Ego Nordman minister + Ego Elfgeat minister + Ego Osmund minister Quamuis autem in singulis cyrographis possessiones eiusdem ecclesie pleniter annotate habeantur tamen non infructuosum ratus sum si in hoc quoque recapitulentur Inprimis in territorio Wellensi quod antiquo uocabulo dicitur Tidington et in singulis uiculis ad se pertinentibus sunt l mansus hoc est Paulesham Woky Hentun Gyrdleg Bleddenhyð et Eastun Westbyrig Wokyhole et Æbbe wyrð Burcotan Middeltun et oðer Middeltun et æt þam Pænne Hornningdun et oðer Horningdun et Hwitecirce Denrenn Dulticotan Welsleg Wuormestorr Celicotan Begenhangra Wandestreow Hlittun Item in alio quod Circ dicitur l et hii sunt uiculi sibi adiacentes Litletun Hæsele Dundreg et iii Suðtunes In alio autem quod dicitur Euorcric xx mansus Preostle Cesterbled Strettun Et in illo quod uocatur Cyncgesbyrig xxxviii mansus et hii sunt eius uiculi Landbroc Readewelle et æt þam Beorge et Lytlenige Hwisc Cuma Pibbesbyrig Cerdren et oðer frusa Cerdren Cynemerestun Langanham Winesham atque Cungaresbyrig necnon et Banawell cum omnibus ad se pertinentibus In eo quoque quod Welingtun nuncupatur est possessio xv cassatorum et hæ sunt uillule eorum Bocland Hamme Huntanapoð Herpoðford Pitnocesmor Ceolfestun Sunt xv in altero Wyfelescombe nominato in his uillis distributi Nunnetun Upcotan Hwitefeld Hwiðigcum Acumetun Langele Forda Peddesford Fifhida et oðer Fifhyda Dene Slep Hwrentimor Habentur etiam in eo quod Lidegeard dicitur xv cassati et hec curticule adiacentes sibi Cuma Peddenallras et þæt wudu land Æsce Baggabeorc Anacota Hylle In eo loco quod Weddmor dicitur iiii mansuum est possessio et he sunt uillule huc pertinentes Biddesham quod Tarnuc proprie appellatur et alia que dicitur Heawycan et Mercern Hec igitur cum omnibus ad se pertinentibus id est siluis campis pratis paschuis piscuariis molendinis ecclesiae prefate uel episcopo ut predixi confirmo et libertatem eius secundum antecessorum meorum statuta amplifico Scripta est haec karta ab eodem Gisone episcopo iussu meo anno dominice incarnationis millio lxv indictione iiii vicesima iiii die mensis Mai in regali uilla Wendlesore nuncupata Signum manus Gisonis episcopi +

Markups

Diplomatics Markup:




















Þis is eallra þæra landa landboc þe mid rihte hyrað into þam biscoprice þe Eadweard cyngc gebocode Sancto Andrea apostolo into þam biscopstole to Wyllan on ece yrferubric + Px Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo omnium regum principeinvocatio Ego Eadweardus secundum uoluntatem eius monarcha totius Britanniaewords of disposition particulars sciens gloriosis regibus nihil esse felicius et preclaro populo salubrius quam ius aecclesiastice rectitudinis in omnibus seruare et in diuinis atque secularibus negociis iusta iudicia agere proposui iuste et clementer regendo mihi subditis prodesse et sic singulorum utilitatibus prouidere ut confirmatis nostra auctoritate que quibusque contingunt haereditario iure per posteritates sibi succedentes inuiolata queant esse Unde rogatus a Gisone Wellensi episcopo quem ante hoc triennium Rome cum commendaticiis litteris direxi et apostolica ordinatione Nicolai pape functum recepi et maxime ab Eadgida regina mihi matrimonio sociata et sibi gratuite miserationis dignatione propitia ut ea que antecessorum meorum largitate donata sunt uel sagacitate confirmata apicibus nostre auctoritatis ecclesie sedis sue literato confirmarem et que in multis cyrographis regum priorum essent aliquibus iam uetustate pene consumptis in armariolo unius cartule congregari permitteremnarration Eorum iustis petitionibus libens annuo et non solum ea que ipse a me uel antecessores eius a meis impetrauerunt uel etiam pretio acquisiuerunt ex his que regibus debentur habere eum et omnes successores eius inuiolabiliter permitto sed etiam quicquid possidere uidetur ecclesia quam regit constituo in perpetua libertatewords of disposition standard exceptis tribus expeditione pontis arcisue restaurationeexception clause Quod ut per succedentia sibi seculorum tempora apud filios iusticie perduret fixum in hac cartula coram subnotatis testibus manu propria dominice crucis depingo signumwitness clause standard et mee ymaginis adnecto sigillumsealing clause standard Si quisque a me canonice decreta sunt infregerit anathemate irremediabili multatus sententie damnationis eterne subiaceat nisi resipueritanathema +witness clause standard Ego Edwardus rexwitness clause particulars crucis titulo hanc confirmo libertatem +witness clause standard Ego Eadgyda reginawitness clause particulars eodem sigillo adhibeo confirmationem +witness clause standard Ego Stigandus archiepiscopuswitness clause particulars subscribo +witness clause standard Ego Aldredus archiepiscopuswitness clause particulars assentio +witness clause standard Ego Heremannus episcopuswitness clause particulars laudo +witness clause standard Ego Leofricus episcopuswitness clause particulars consolido +witness clause standard Ego Willhelmus episcopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Egelricus episcopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Eilmer epsicopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofwinus episcopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Wulfwinus episcopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Waldere episcopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Wulfstanus epsicopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Egelnodus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofweardus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Sewold abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Haroldus duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Tostig duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Gyrd duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofwine duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Eadwine duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Walþeof duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Rotbertus procuratorwitness clause particulars +witness clause standard Ego Esgar procuratorwitness clause particulars +witness clause standard Ego Raulf procuratorwitness clause particulars +witness clause standard Ego Bundi procuratorwitness clause particulars +witness clause standard Ego Wigod procuratorwitness clause particulars +witness clause standard Ego Heardyng pincernawitness clause particulars +witness clause standard Ego Winsi cubiculariuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Brihtric princepswitness clause particulars +witness clause standard Ego Elfstan princepswitness clause particulars +witness clause standard Ego Elfgar princepswitness clause particulars +witness clause standard Ego Tovigwitness clause particulars +witness clause standard Ego Agelwiwitness clause particulars +witness clause standard Ego Evorwacerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Eilwiwitness clause particulars +witness clause standard Ego Egelmer ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Egilfrid ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Wikyng ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Siweard ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Nordman ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Elfgeat ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Osmund ministerwitness clause particulars Quamuis autem in singulis cyrographis possessiones eiusdem ecclesie pleniter annotate habeantur tamen non infructuosum ratus sum si in hoc quoque recapitulenturclausulae Inprimis in territorio Wellensi quod antiquo uocabulo dicitur Tidington et in singulis uiculis ad se pertinentibus sunt l mansus hoc est Paulesham Woky Hentun Gyrdleg Bleddenhyð et Eastun Westbyrig Wokyhole et Æbbe wyrð Burcotan Middeltun et oðer Middeltun et æt þam Pænne Hornningdun et oðer Horningdun et Hwitecirce Denrenn Dulticotan Welsleg Wuormestorr Celicotan Begenhangra Wandestreow Hlittun Item in alio quod Circ dicitur l et hii sunt uiculi sibi adiacentes Litletun Hæsele Dundreg et iii Suðtunes In alio autem quod dicitur Euorcric xx mansus Preostle Cesterbled Strettun Et in illo quod uocatur Cyncgesbyrig xxxviii mansus et hii sunt eius uiculi Landbroc Readewelle et æt þam Beorge et Lytlenige Hwisc Cuma Pibbesbyrig Cerdren et oðer frusa Cerdren Cynemerestun Langanham Winesham atque Cungaresbyrig necnon et Banawell cum omnibus ad se pertinentibus In eo quoque quod Welingtun nuncupatur est possessio xv cassatorum et hæ sunt uillule eorum Bocland Hamme Huntanapoð Herpoðford Pitnocesmor Ceolfestun Sunt xv in altero Wyfelescombe nominato in his uillis distributi Nunnetun Upcotan Hwitefeld Hwiðigcum Acumetun Langele Forda Peddesford Fifhida et oðer Fifhyda Dene Slep Hwrentimor Habentur etiam in eo quod Lidegeard dicitur xv cassati et hec curticule adiacentes sibi Cuma Peddenallras et þæt wudu land Æsce Baggabeorc Anacota Hylle In eo loco quod Weddmor dicitur iiii mansuum est possessio et he sunt uillule huc pertinentes Biddesham quod Tarnuc proprie appellatur et alia que dicitur Heawycan et Mercernobject of conveyance particulars Hec igiturwords of disposition standard cum omnibus ad se pertinentibus id est siluis campis pratis paschuis piscuariis molendinisobject of conveyance standard ecclesiae prefate uel episcopograntee standard ut predixi confirmowords of disposition standard et libertatem eius secundum antecessorum meorum statuta amplificoexemption Scripta est haec karta ab eodem Gisone episcopo iussu meoscriptor anno dominice incarnationisdate clause standard millio lxvdate clause particulars indictionedate clause standard iiii vicesima iiii die mensis Maidate clause particulars in regali uilladate clause particulars Wendlesoredate clause particulars nuncupatadate clause standard Signum manus Gisonis episcopi +scriptor

Names Markup:



Þis is eallra þæra landa landboc þe mid rihte hyrað into þam biscoprice þe Eadweard cyngc gebocode Sancto Andrea apostolo into þam biscopstole to Wyllan on ece yrfe + Px Regnante in perpetuum domino nostro Iesu Christo omnium regum principe Ego Eadweardus secundum uoluntatem eius monarcha totius Britanniae sciens gloriosis regibus nihil esse felicius et preclaro populo salubrius quam ius aecclesiastice rectitudinis in omnibus seruare et in diuinis atque secularibus negociis iusta iudicia agere proposui iuste et clementer regendo mihi subditis prodesse et sic singulorum utilitatibus prouidere ut confirmatis nostra auctoritate que quibusque contingunt haereditario iure per posteritates sibi succedentes inuiolata queant esse Unde rogatus a Gisone Wellensi episcopo quem ante hoc triennium Rome cum commendaticiis litteris direxi et apostolica ordinatione Nicolai pape functum recepi et maxime ab Eadgida regina mihi matrimonio sociata et sibi gratuite miserationis dignatione propitia ut ea que antecessorum meorum largitate donata sunt uel sagacitate confirmata apicibus nostre auctoritatis ecclesie sedis sue literato confirmarem et que in multis cyrographis regum priorum essent aliquibus iam uetustate pene consumptis in armariolo unius cartule congregari permitterem Eorum iustis petitionibus libens annuo et non solum ea que ipse a me uel antecessores eius a meis impetrauerunt uel etiam pretio acquisiuerunt ex his que regibus debentur habere eum et omnes successores eius inuiolabiliter permitto sed etiam quicquid possidere uidetur ecclesia quam regit constituo in perpetua libertate exceptis tribus expeditione pontis arcisue restauratione Quod ut per succedentia sibi seculorum tempora apud filios iusticie perduret fixum in hac cartula coram subnotatis testibus manu propria dominice crucis depingo signum et mee ymaginis adnecto sigillum Si quisque a me canonice decreta sunt infregerit anathemate irremediabili multatus sententie damnationis eterne subiaceat nisi resipuerit + Ego Edwardus rex crucis titulo hanc confirmo libertatem + Ego Eadgyda regina eodem sigillo adhibeo confirmationem + Ego Stigandus archiepiscopus subscribo + Ego Aldredus archiepiscopus assentio + Ego Heremannus episcopus laudo + Ego Leofricus episcopus consolido + Ego Willhelmus episcopus + Ego Egelricus episcopus + Ego Eilmer epsicopus + Ego Leofwinus episcopus + Ego Wulfwinus episcopus + Ego Waldere episcopus + Ego Wulfstanus epsicopus + Ego Egelnodus abbas + Ego Leofweardus abbas + Ego Sewold abbas + Ego Haroldus dux + Ego Tostig dux + Ego Gyrd dux + Ego Leofwine dux + Ego Eadwine dux + Ego Walþeof dux + Ego Rotbertus procurator + Ego Esgar procurator + Ego Raulf procurator + Ego Bundi procurator + Ego Wigod procurator + Ego Heardyng pincerna + Ego Winsi cubicularius + Ego Brihtric princeps + Ego Elfstan princeps + Ego Elfgar princeps + Ego Tovig + Ego Agelwi + Ego Evorwacer + Ego Eilwi + Ego Egelmer minister + Ego Egilfrid minister + Ego Wikyng minister + Ego Siweard minister + Ego Nordman minister + Ego Elfgeat minister + Ego Osmund minister Quamuis autem in singulis cyrographis possessiones eiusdem ecclesie pleniter annotate habeantur tamen non infructuosum ratus sum si in hoc quoque recapitulentur Inprimis in territorio Wellensi quod antiquo uocabulo dicitur Tidington et in singulis uiculis ad se pertinentibus sunt l mansus hoc est Paulesham Woky Hentun Gyrdleg Bleddenhyð et Eastun Westbyrig Wokyhole et Æbbe wyrð Burcotan Middeltun et oðer Middeltun et æt þam Pænne Hornningdun et oðer Horningdun et Hwitecirce Denrenn Dulticotan Welsleg Wuormestorr Celicotan Begenhangra Wandestreow Hlittun Item in alio quod Circ dicitur l et hii sunt uiculi sibi adiacentes Litletun Hæsele Dundreg et iii Suðtunes In alio autem quod dicitur Euorcric xx mansus Preostle Cesterbled Strettun Et in illo quod uocatur Cyncgesbyrig xxxviii mansus et hii sunt eius uiculi Landbroc Readewelle et æt þam Beorge et Lytlenige Hwisc Cuma Pibbesbyrig Cerdren et oðer frusa Cerdren Cynemerestun Langanham Winesham atque Cungaresbyrig necnon et Banawell cum omnibus ad se pertinentibus In eo quoque quod Welingtun nuncupatur est possessio xv cassatorum et hæ sunt uillule eorum Bocland Hamme Huntanapoð Herpoðford Pitnocesmor Ceolfestun Sunt xv in altero Wyfelescombe nominato in his uillis distributi Nunnetun Upcotan Hwitefeld Hwiðigcum Acumetun Langele Forda Peddesford Fifhida et oðer Fifhyda Dene Slep Hwrentimor Habentur etiam in eo quod Lidegeard dicitur xv cassati et hec curticule adiacentes sibi Cuma Peddenallras et þæt wudu land Æsce Baggabeorc Anacota Hylle In eo loco quod Weddmor dicitur iiii mansuum est possessio et he sunt uillule huc pertinentes Biddesham quod Tarnuc proprie appellatur et alia que dicitur Heawycan et Mercern Hec igitur cum omnibus ad se pertinentibus id est siluis campis pratis paschuis piscuariis molendinis ecclesiae prefate uel episcopo ut predixi confirmo et libertatem eius secundum antecessorum meorum statuta amplifico Scripta est haec karta ab eodem Gisone episcopo iussu meo anno dominice incarnationis millio lxv indictione iiii vicesima iiii die mensis Maidate in regali uilla Wendlesore nuncupata Signum manus Gisonis episcopi +