Charter Document - 04680002

Charter Document - 04680002


Charter Number: 04680002
Cartulary Title: Charters of Rouen
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1046
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1015)

Charter:

In nomine summi tonantis dei scilicet omnipotentis qui cuncta ex nichilo formavit quique protoplastum hominem Adam videlicet cuncivem esse celestis Jerusalem condidit illumque serpentina seductione precipitatum immensa pietate atque predestinatione ad culmen angelice beatitudinis proprio cruore redemptum provexit Nunc ut omnibus necesse est Christianis quamdiu hic in mortali vita persistunt de perituris celestia de caducis eterna mercari Ego rex Eaduuardus hoc fretus sum consilio quia eadem veritas dicit date et dabitur vobis et item scriptura intonat Divicie viri redempcio anime eius Et Salomon Fili elemosina animam a morte liberat et non patitur ire in tenebris Quapropter istorum preceptorum necnon aliorum auxiliatus adminiculo Ego rex Eaduuardus superius prenotatus Anglorum atque Northunhymbrorum do regi omnium regum domino sanctoque Petro necnon almo antistiti Audoeno sibique servientibus qui proprius fiscus attenus meorum antecessorum fuit quandam partem insule quae vocatur Mersege cum omnibus terrisque sibi adiacentibus et cum pratis silvisque piscaturiis sicuti integram hanc et possessivam habui curriculo duorum dierum postquam dei gratia ad apicem regiminis perveni Si quis vero homo hanc meam donationem infringere temptaverit sciat se coram Christo et angelis eius ac sanctis suprascriptis in tremendo examine redditurum et funditus dampnaturum nisi hic prius emendare satagerit Þis is þæt landgemere æt Meresege þæt is ærest on pantan streame oð hit cymð to ðam dican betwyx east Meresege and west Meresege ðonne of ðam dican into ðam fleote ðonne of ðam fleote into ðære stræte þæt hit cymð to ðære petan þonne on fingringaho æt ðam stane fram ðam stane to bricsfleotes orde æft fram ðam stane to Winnanbricse fram Winnanbricse to peltandunes meowte Acta est hec prefata donatio anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo sexto + Ego Eaduuardus rex Anglorum hanc donationem libere concedo et manu propria hoc signo confirmo + Ego Eadsigus Cantuariorum archiepiscopus cum signo sancte crucis roboravi + Ego Ælfricus archiepiscopus cum virtute sancte crucis consignavi + Ego Rotbertus episcopus confirmavi + Ego Stigandus episcopus corroboravi + Ego Ælfwinus episcopus conclusi + Ego Wulfsigus episcopus confortavi + Ego Hearmanus episcopus confortavi + Ego Wulnoð abbas + Ego Lyfnoð abbas + Ego Ælfwine abbas + Ego Godwine dux + Ego Harolt dux + Ego Lyfrac dux + Ego Sweyn dux + Ego Siwerð dux + Ego Birn dux + Ego Befkytel minister + Ego Utfer minister + Ego Manni minister

Markups

Diplomatics Markup:

















In nomine summi tonantis dei scilicet omnipotentis qui cuncta ex nichilo formavit quique protoplastum hominem Adam videlicet cuncivem esse celestis Jerusalem condidit illumque serpentina seductione precipitatum immensa pietate atque predestinatione ad culmen angelice beatitudinis proprio cruore redemptum provexitinvocatio Nunc ut omnibus necesse est Christianis quamdiu hic in mortali vita persistunt de perituris celestia de caducis eterna mercariarenga Ego rex Eaduuardus hoc fretus sum consilio quia eadem veritas dicit date et dabitur vobis et item scriptura intonat Divicie viri redempcio anime eius Et Salomon Fili elemosina animam a morte liberat et non patitur ire in tenebrispro salute clause Quapropter istorum preceptorum necnon aliorum auxiliatus adminiculowords of disposition standard Ego rex Eaduuardus superius prenotatus Anglorum atque Northunhymbrorumwords of disposition particulars dowords of disposition standard regi omnium regum domino sanctoque Petro necnon almo antistiti Audoeno sibique servientibus qui proprius fiscus attenus meorum antecessorum fuitgrantee particulars quandam partem insule quae vocatur Mersegeobject of conveyance particulars cum omnibus terrisque sibi adiacentibus et cum pratis silvisque piscaturiisobject of conveyance standard sicuti integram hanc et possessivam habui curriculo duorum dierum postquam dei gratia ad apicem regiminis pervenihabendum clause standard Si quis vero homo hanc meam donationem infringere temptaverit sciat se coram Christo et angelis eius ac sanctis suprascriptis in tremendo examine redditurum et funditus dampnaturum nisi hic prius emendare satageritanathema Þis is þæt landgemere æt Meresege þæt is ærest on pantan streame oð hit cymð to ðam dican betwyx east Meresege and west Meresege ðonne of ðam dican into ðam fleote ðonne of ðam fleote into ðære stræte þæt hit cymð to ðære petan þonne on fingringaho æt ðam stane fram ðam stane to bricsfleotes orde æft fram ðam stane to Winnanbricse fram Winnanbricse to peltandunes meowteboundary clause Acta est hec prefata donatio anno dominice incarnationisdate clause standard millesimo quadragesimo sextodate clause particulars +witness clause standard Ego Eaduuardus rex Anglorumwitness clause particulars hanc donationem libere concedo et manu propria hoc signo confirmo +witness clause standard Ego Eadsigus Cantuariorum archiepiscopuswitness clause particulars cum signo sancte crucis roboravi +witness clause standard Ego Ælfricus archiepiscopuswitness clause particulars cum virtute sancte crucis consignavi +witness clause standard Ego Rotbertus episcopuswitness clause particulars confirmavi +witness clause standard Ego Stigandus episcopuswitness clause particulars corroboravi +witness clause standard Ego Ælfwinus episcopuswitness clause particulars conclusi +witness clause standard Ego Wulfsigus episcopuswitness clause particulars confortavi +witness clause standard Ego Hearmanus episcopuswitness clause particulars confortavi +witness clause standard Ego Wulnoð abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Lyfnoð abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfwine abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Godwine duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Harolt duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Lyfrac duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Sweyn duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Siwerð duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Birn duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Befkytel ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Utfer ministerwitness clause particulars +witness clause standard Ego Manni ministerwitness clause particulars

Names Markup:



In nomine summi tonantis dei scilicet omnipotentis qui cuncta ex nichilo formavit quique protoplastum hominem Adam videlicet cuncivem esse celestis Jerusalem condidit illumque serpentina seductione precipitatum immensa pietate atque predestinatione ad culmen angelice beatitudinis proprio cruore redemptum provexit Nunc ut omnibus necesse est Christianis quamdiu hic in mortali vita persistunt de perituris celestia de caducis eterna mercari Ego rex Eaduuardus hoc fretus sum consilio quia eadem veritas dicit date et dabitur vobis et item scriptura intonat Divicie viri redempcio anime eius Et Salomon Fili elemosina animam a morte liberat et non patitur ire in tenebris Quapropter istorum preceptorum necnon aliorum auxiliatus adminiculo Ego rex Eaduuardus superius prenotatus Anglorum atque Northunhymbrorum do regi omnium regum domino sanctoque Petro necnon almo antistiti Audoeno sibique servientibus qui proprius fiscus attenus meorum antecessorum fuit quandam partem insule quae vocatur Mersege cum omnibus terrisque sibi adiacentibus et cum pratis silvisque piscaturiis sicuti integram hanc et possessivam habui curriculo duorum dierum postquam dei gratia ad apicem regiminis perveni Si quis vero homo hanc meam donationem infringere temptaverit sciat se coram Christo et angelis eius ac sanctis suprascriptis in tremendo examine redditurum et funditus dampnaturum nisi hic prius emendare satagerit Þis is þæt landgemere æt Meresege þæt is ærest on pantan streame oð hit cymð to ðam dican betwyx east Meresege and west Meresege ðonne of ðam dican into ðam fleote ðonne of ðam fleote into ðære stræte þæt hit cymð to ðære petan þonne on fingringaho æt ðam stane fram ðam stane to bricsfleotes orde æft fram ðam stane to Winnanbricse fram Winnanbricse to peltandunes meowte Acta est hec prefata donatio anno dominice incarnationis millesimo quadragesimo sextodate + Ego Eaduuardus rex Anglorum hanc donationem libere concedo et manu propria hoc signo confirmo + Ego Eadsigus Cantuariorum archiepiscopus cum signo sancte crucis roboravi + Ego Ælfricus archiepiscopus cum virtute sancte crucis consignavi + Ego Rotbertus episcopus confirmavi + Ego Stigandus episcopus corroboravi + Ego Ælfwinus episcopus conclusi + Ego Wulfsigus episcopus confortavi + Ego Hearmanus episcopus confortavi + Ego Wulnoð abbas + Ego Lyfnoð abbas + Ego Ælfwine abbas + Ego Godwine dux + Ego Harolt dux + Ego Lyfrac dux + Ego Sweyn dux + Ego Siwerð dux + Ego Birn dux + Ego Befkytel minister + Ego Utfer minister + Ego Manni minister