Charter Document - 04650020
Charter Number: | 04650020 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Ramsey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1025 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f32r) Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f8r) eSawyer (S 1808) |
Charter:
In nomine Domini Dei summi Ego Alfild notum facio omnibus amicis meis quomodo disposui de rebus et possessionibus meis quas vir meus Alfwoldus Comes frater Ailwyni Aldermanni mihi et liberis meis concessit Inprimis igitur concedo Deo et sancte Marie et sancto Benedicto Ramesie terram de Riptone et terram de Wenintone et terram de Elintone sicut predictus vir meus Alfwoldus eas adhuc vivens viva voce eidem ecclesie concessit Concedo etiam Ednotho filio filie mee ut si fratres Ramesie eum in monachum suscipere voluerint terra de Bitherna simul cum eo cedat Ramesie in possessionem quod si noluerint nihilominus concedo eandem terram prefate ecclesie pro anime mee salute Concedo preterea Almaro capellano meo terram de Cloptuna in diebus suis libere tenendam post dies vero ejus remaneat simul cum ceteris terris ecclesie Ramesensi Rogo autem Deum Omnipotentem ut quicunque vel parentum meorum vel hominum ceterorum contra hoc venire presumpserit vel quicquam horum immutare iram Judicis eterni cum reprobis angelis incurrat nisi vivens delictum suum digne emendaverit Amen