Charter Document - 04650018
Charter Number: | 04650018 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Ramsey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0900 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f32r) Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f7v) eSawyer (S1809) |
Charter:
Ego Athelgiva comitissa do et concedo ecclesie Ramesensi ad honorem Dei et Sancti Benedicti et ad anime mee subsidium sempiternum terram meam de Stowe et de Brunne ita libere et quiete possidendam sicut ipsa eam unquam liberius et quietius possedi et novum molendinum et unam marcam auri cujus medietas in usus monasterii necessarios cedat de altera vero medietate refectio fratribus procuretur et duos ciphos argenteos de xii marcis ad pondus hustingie Londoniensis ad serviendum fratribus in refectorio quatinus dum in eis potus edentibus fratribus ministratur memoria mei eorum cordibus arctius inculcetur Estote fratres carissimi memores mei erga Eum Cujus gratia indigeo Deus autem sit vobis propitius et ego vobis fida soror ero quamdiu duraverit tempus meum