Charter Document - 04650016

Charter Document - 04650016


Charter Number: 04650016
Cartulary Title: Charters of Ramsey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1042 - 1065
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f22v)
eSawyer (S1231)

Charter:

Erat tunc temporis vir quidam nomine Ednothus genere et opibus insignis qui et abbatis Ramesie familiaritate et ipsius loci religione admodum delectatus filium suum Ethericum tenerum tam etate quam sensu puerum ibidem monacham constituit Terram quoque de Acleia ipse pariter et uxor ejus admonitione predicti abbatis et consilio inducti Deo et sancto Benedicto in perpetuam elemosynam contradiderunt usum fructum juxta ejusdem patris sententiam quoad viverent sibi reservantes Hoc igitur cyrographum de Anglico Latinum fecimus quod factum est inter abbatem Alfwinum et eundem Ednothum ad futurorum notitiam de prefate donationis conditione