Charter Document - 04650014

Charter Document - 04650014


Charter Number: 04650014
Cartulary Title: Charters of Ramsey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 0986
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f32v)
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f7v)
eSawyer (S1503a)

Charter:

Inprimis Ethelstanus Mannessone concessit Sancto Benedicto Ramesie terram de Chateriz pro anime sue salute cum dominio et hominibus cum gurgitibus et piscariis sicut ipse et pater suus eam unquam melius et plenius habuerunt et terram de Walde Sancte Etheldrithe de Ely et per omnes terras suas de xxx hominibus numeratis xiii manumisit quemadmodum eum sors docuit ut in quadrivio positi pergerent quocunque voluissent Uxori vero sue dedit in dotem Clopham et Gravele Weresle Ellesworthe quatuor scilicet has terras in vita sua possidendas post mortem vero ejus ut remanerent Sancto Benedicto pro sua utriusque salute Medietatem quoque terre de Cnapwelle dedit eidem uxori sue et alteram medietatem Lefsio cognato suo Concessit etiam memorate uxori sue facere quod voluisset de terra de Owra et de Haliwella Filio autem suo concessit terram de Coteham si amicorum consilio adquiescere voluisset sin autem in dispositione Aylwyni Aldermanni eadem terra remaneret Dedit preterea primogenite filie sue terram de Grantedene quam Ethelsueta mater ejus spiritualis que eam de sacro fonte levaverat ei concesserat et sorori ejusdem cluas hidas apud Hettenleiam et Alfwenne juniori filie sue quandam terram de Slepe et terram de Haggethorn post mortem puelle decrevit eandem terram ecclesie Ramesensi venire in possessionem si vero heredem haberet in vita sua eandem terram heres teneret postea Ramesensi ecclesie pro sua et antecessorum suorum animabus remansuram Dedit etiam Lefsio reliquam terram de Hettenleia et filio fratris ejus terram de Pottune post mortem Affe si erga eam derationare posset quod ipsa eam cuiquam dare non deberet Itemque prefate uxori sue dedit medietatem totius piscarie de Welle et consuetudinalium presentationum alteram medietatem filio suo et duabus filiabus Post obitum igitur ejusdem Ethelstani uxor ipsius parentum inducta suggestione huic testationi omnino contradixit conventionem quandam excogitatam protendens quam ut dicebat inter se habuerant ipsa et vir ejus dum adhuc viveret Rogavit itaque mulier fratres Ramesie ut ei liceret libere possidere terram de Ellesworthe ut quicquid de ea disponeret ratum esset et stabile tam in vita quam post mortem ipsius et ipsa eo pacto totum reliquum stare permitteret sicut superius scriptum est Tunc fratres communicato ad invicem consilio animam defuncti fide quam viventi promiserant nolentes defraudari quia in eis spem habuerat quod liberos suos post mortem suam adjuvarent concesserunt mulieri terram quam petierat ea tamen interposita conditione quod terra de Slepe post dies predicte Alfwenne filie ejus tota simul Ramesensi ecclesie remaneret sive haberet liberos sive non Mulier igitur placito adquiescens hoc totum affidavit in manu sancti Oswoldi archiepiscopi cognati sui fidejussoria insuper prestita cautione Hoc totum factum fuit apud Slepe in die qua prefati Ethelstani anniversaria commemoratio agebatur sub testimonio Ethelsii filii Ethelstani Aldermanni et Leofrici filii Ethelwyni Aldermanni Edrici Lefrici Lefwyni filii Etholfi Alfnothi de Ailricheseya Oswardi presbyteri et aliorum multorum qui conventioni huic interfuerunt Judicet Altissimus eum qui hoc immutare presumpserit quod ipsi cum vadio et fide jussoribus inter se confirmaverunt