Charter Document - 04630002
Charter Number: | 04630002 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Saint-Denis Paris |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0857 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 318) |
Charter:
Aedeluulfus Dei gratia Rex Anglorum Quoniam volente me de terrenis opibus quas de Dei munere possidere videor mercari bona cælestis patriæ et petente me a beatissimo Romano pontifice Benedicto consilium ut ejus sacratissima auctoritate quæcumque de rebus meis ad sanctorum loca conferre voluero impertiar venit ab eo Hunigerus Monasterii quod est in Francia sanctorum martyrum Dionysii Rustici et Eleutherii Monachus una cum Legatis domni Hludovici gloriosissimi Imperatoris benedictionem atque licentiam benefaciendi pro peccatis meis cum privilegio ejusdem gloriosi Papæ deferens et in Lindonia Civitate a nobis cum gaudio vna cum suis comitibus exceptus est Ubi cum inter cætera querimoniam pro injuria a nostris hominibus Colonis sancti Dionysii martyris qui sunt in diversis Britanniæ locis et maxime in Ridrefelda et in Hastingas et in Pevenisel in salinis quoque et in Lundenuuic miserabiliter illatam deplorasset Auditus est a nobis uti dignum erat et ex denominatis hominibus omnem illi justitiam pro Dei honore proque sanctorum martyrum prædictorum reverentia spontanea voluntate facientes tandem uno consensu et voluntate nostrorum fidelium decrevimus ut omnes possessiones quæ a Deo devotis hominibus et Regibus qui ante nos in hac nostra regione fuerunt sanctis illis ad suorum servientium usus et substentationem donata sunt sine alicujus invasione et injuria nostrorum illis imperpetuum perseverent atque permaneant Addidimus etiam de thesauro nostro viginti marcas auri cum vase argenteo tantumdem pondus habente et duo pallia purpurei coloris quæ pro salute nostra mittimus ad ornandam reverendam memoriam sanctorum martyrum supradictorum Dionysii Rustici et Eleutherii quatinus illi servi Dei Monachi et pauperes Christi qui in ipso Monasterio aluntur cotidie pro nobis et pro totius regni nostri salute deprecentur attentius ut Deo concedente ad æterna gaudia pervenire valeamus Actum in Lindonia Civitate Dominicæ Incarnationis anno octingentesimo quinquagesimo septimo die undecimo Nonas Novembris indictione septima Anno vero regni mei decimo nono coram optimatibus et proceribus regni mei et præsente ac petente Hunigero thesaurario Monasterii Sancti Dionysii quod est in Francia quem ad nos venerabilis Papa Romanæ Sedis Benedictus et domnus Hludovicus Imperator cum aliis suis Legatarium direxerunt Ego Ædeluulfus Rex Anglorum manu mea concessionis huius præceptum firmavi signo victuriosissimæ crucis Christi impresso +
Markups
Diplomatics Markup:
Aedeluulfus Dei gratia Rex Anglorumrubric Quoniam volente me de terrenis opibus quas de Dei munere possidere videor mercari bona cælestis patriænarration et petente me a beatissimo Romano pontifice Benedicto consilium ut ejus sacratissima auctoritatenarration quæcumque de rebus meis ad sanctorum loca conferre voluero impertiar venit ab eo Hunigerus Monasteriinarration quod est in Francia sanctorum martyrum Dionysii Rustici et Eleutherii Monachus una cumnarration Legatis domni Hludovici gloriosissimi Imperatoris benedictionem atque licentiam benefaciendi pro peccatis meis cum privilegio ejusdem gloriosi Papæ deferensnarration et in Lindonia Civitate a nobis cum gaudio vna cum suis comitibus exceptus estnarration Ubi cum inter cætera querimoniam pro injuria a nostris hominibus Colonis sancti Dionysii martyris qui sunt in diversis Britanniæ locisnarration et maxime in Ridrefelda et in Hastingas et in Pevenisel in salinis quoque et in Lundenuuic miserabiliter illatam deplorassetnarration Auditus est a nobis uti dignum erat et ex denominatis hominibus omnem illi justitiam pro Dei honore proque sanctorum martyrum prædictorum reverentia spontanea voluntate facientesnarration tandemwords of disposition standard uno consensu et voluntate nostrorum fideliumconsent clause decrevimus utwords of disposition standard omnes possessiones quæ a Deo devotis hominibus et Regibus qui ante nos in hac nostra regione fueruntobject of conveyance particulars sanctis illisgrantee standard ad suorum servientium usus et substentationempurpose of act donata suntobject of conveyance standard sine alicujus invasione et injuria nostrorum illis imperpetuum perseverent atque permaneant Addidimus etiamwords of disposition standard de thesauro nostro viginti marcas auri cum vase argenteo tantumdem pondus habente et duo pallia purpurei colorisobject of conveyance particulars quæ pro salute nostra mittimuspro salute clause ad ornandam reverendam memoriam sanctorum martyrum supradictorum Dionysii Rustici et Eleutheriipurpose of act quatinus illi servi Dei Monachi et pauperes Christi qui in ipso Monasterio aluntur cotidie pro nobis et pro totius regni nostri salute deprecentur attentiuspayment on entry clause standard ut Deo concedente ad æterna gaudia pervenire valeamuspro salute clause Actum indate clause standard Lindonia Civitatedate clause particulars Dominicæ Incarnationis annodate clause standard octingentesimo quinquagesimo septimodate clause particulars die undecimo Nonas Novembrisdate clause particulars indictionedate clause standard septimadate clause particulars Anno vero regni meidate clause standard decimo nonodate clause particulars coram optimatibus et proceribus regni mei et præsente ac petentepresent standard Hunigero thesaurario Monasterii Sancti Dionysii quod est in Franciapresent particulars quem ad nos venerabilispresent standard Papa Romanæ Sedis Benedictus et domnus Hludovicus Imperatorpresent particulars cum aliis suis Legatarium direxeruntpresent standard Ego Ædeluulfus Rex Anglorumwitness clause particulars manu mea concessionis huius præceptum firmavi signo victuriosissimæ crucis Christi impresso +witness clause standard
Names Markup:
Aedeluulfus Dei gratia Rex Anglorum Quoniam volente me de terrenis opibus quas de Dei munere possidere videor mercari bona cælestis patriæ et petente me a beatissimo Romano pontifice Benedicto consilium ut ejus sacratissima auctoritate quæcumque de rebus meis ad sanctorum loca conferre voluero impertiar venit ab eo Hunigerus Monasterii quod est in Francia sanctorum martyrum Dionysii Rustici et Eleutherii Monachus una cum Legatis domni Hludovici gloriosissimi Imperatoris benedictionem atque licentiam benefaciendi pro peccatis meis cum privilegio ejusdem gloriosi Papæ deferens et in Lindonia Civitate a nobis cum gaudio vna cum suis comitibus exceptus est Ubi cum inter cætera querimoniam pro injuria a nostris hominibus Colonis sancti Dionysii martyris qui sunt in diversis Britanniæ locis et maxime in Ridrefelda et in Hastingas et in Pevenisel in salinis quoque et in Lundenuuic miserabiliter illatam deplorasset Auditus est a nobis uti dignum erat et ex denominatis hominibus omnem illi justitiam pro Dei honore proque sanctorum martyrum prædictorum reverentia spontanea voluntate facientes tandem uno consensu et voluntate nostrorum fidelium decrevimus ut omnes possessiones quæ a Deo devotis hominibus et Regibus qui ante nos in hac nostra regione fuerunt sanctis illis ad suorum servientium usus et substentationem donata sunt sine alicujus invasione et injuria nostrorum illis imperpetuum perseverent atque permaneant Addidimus etiam de thesauro nostro viginti marcas auri cum vase argenteo tantumdem pondus habente et duo pallia purpurei coloris quæ pro salute nostra mittimus ad ornandam reverendam memoriam sanctorum martyrum supradictorum Dionysii Rustici et Eleutherii quatinus illi servi Dei Monachi et pauperes Christi qui in ipso Monasterio aluntur cotidie pro nobis et pro totius regni nostri salute deprecentur attentius ut Deo concedente ad æterna gaudia pervenire valeamus Actum in Lindonia Civitate Dominicæ Incarnationis anno octingentesimo quinquagesimo septimo die undecimo Nonas Novembris indictione septima Anno vero regni mei decimodate nono coram optimatibus et proceribus regni mei et præsente ac petente Hunigero thesaurario Monasterii Sancti Dionysii quod est in Francia quem ad nos venerabilis Papa Romanæ Sedis Benedictus et domnus Hludovicus Imperator cum aliis suis Legatarium direxerunt Ego Ædeluulfus Rex Anglorum manu mea concessionis huius præceptum firmavi signo victuriosissimæ crucis Christi impresso +