Charter Document - 04490020
Charter Number: | 04490020 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Evesham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1020 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 957) eSawyer (S 957) |
Charter:
+ Regnante domino nostro Iesu Christo imperpetuum Quamobrem summopere festinandum est ad amoena arua laetitiae ubi ymnidicae iubilationis organa angelica dulcissimaque odoramina fragrantia rosarum a iustis idoneisque capiuntur naribus ergo prodigiis manifestissimis sine aliqua intercapedine demonstratur quod ea quae saepissime arbitrantur retineri cum gaudio agillime transeunt sine laetitia Quapropter ego Cnut diuino nutu Anglorum rex uocitatus et Algiwa mea collaterana pro redemptione animarum nostrarum et praedecessorum nostrorum et ob beneficium et reuerentiam nostri dilectissimi monachi nomine Euich aecclesiae beatae Mariae uirginis et beati Egwini in Eouesham iiii mansas in Badebi et in Newæham in aeterna concedimus haereditate quatinus praedicta aecclesia in aeternum possideat cum omnibus utensilibus suis campis pascuis pratis siluis deriuatisque aquarum cursibus Istud ergo donum ut iam praedixeram maneat ab omni seruitio saeculari liberum praeter arcis munimen et pontis reaedificationem et expeditionem Praecipimus uero in nomine saluatoris ut si in postmodum quisquis alios libellos protulerit nichil omnino contra istum praeualeant sed sint condempnati et anatematizati et ad nichilum redacti et iste semper firmus stabilisque permaneat ad utilitatem se possidentis Si quis autem taetri daemonis fastu instinctus hoc nostrum decretum infringere uoluerit sit ipse a sanctae dei aecclesia consortio separatus et infernalibus aeternaliter flammis cum Iuda Christi proditore cruciandus nisi hic prius digna satisfactione poenituerit quod contra nostrum decretum deliquid Acta sunt haec anno ab incarnatione domini mxx his testibus consentientibus quorum hic inferius nomina caraxari uidentur Ego Cnut totius Britanniae monarcus meae largitatis donum agiae crucis + taumate roboraui + Ego Ælfgiua regina stabilitatem testimonii confirmaui + Ego Æðelnoð Dorobernensis aecclesiae archipraesul adquieui + Ego Wulstan Eboracensis aecclesiae archipraesul consignaui + Ego Æðelricus episcopus in nomine saluatoris iubente rege sub testimonio optimatum hanc scedulam dictitando perscribere iussi + Ego Godwine episcopus adquieui + Ego Brihtwold episcopus subscripsi + Ego Ælfsige episcopus astipulaui + Ego Leofsige episcopus consolidaui + Ego Ælmer episciopus testificaui + Ego Æðelwyne episcopus non renui + Ego Godwine dux + Ego Yric dux + Ego Leofric miles + Ego Ælfwine miles + Ego Ælfsige abbas + Ego Leofwine abbas
Markups
Diplomatics Markup:
+ Regnante domino nostro Iesu Christo imperpetuuminvocatio Quamobrem summopere festinandum est ad amoena arua laetitiae ubi ymnidicae iubilationis organa angelica dulcissimaque odoramina fragrantia rosarum a iustis idoneisque capiuntur naribus ergo prodigiis manifestissimis sine aliqua intercapedine demonstratur quod ea quae saepissime arbitrantur retineri cum gaudio agillime transeunt sine laetitiaarenga Quapropterwords of disposition standard ego Cnut diuino nutu Anglorum rex uocitatus et Algiwa mea collateranawords of disposition particulars pro redemptione animarum nostrarum et praedecessorum nostrorum et ob beneficium et reuerentiam nostri dilectissimi monachi nomine Euichpro salute clause aecclesiae beatae Mariae uirginis et beati Egwini in Eoueshamgrantee particulars iiii mansas in Badebi et in Newæhamobject of conveyance particulars in aeterna concedimus haereditatewords of disposition standard quatinus praedicta aecclesia in aeternum possideathabendum clause standard cum omnibus utensilibus suis campis pascuis pratis siluis deriuatisque aquarum cursibusobject of conveyance standard Istud ergo donum ut iam praedixeram maneat ab omni seruitio saeculari liberumexemption praeter arcis munimen et pontis reaedificationem et expeditionemexception clause Praecipimus uero in nomine saluatoris ut si in postmodum quisquis alios libellos protulerit nichil omnino contra istum praeualeant sed sint condempnati et anatematizati et ad nichilum redacti et iste semper firmus stabilisque permaneat ad utilitatem se possidentisnot withstanding Si quis autem taetri daemonis fastu instinctus hoc nostrum decretum infringere uoluerit sit ipse a sanctae dei aecclesia consortio separatus et infernalibus aeternaliter flammis cum Iuda Christi proditore cruciandus nisi hic prius digna satisfactione poenituerit quod contra nostrum decretum deliquidanathema Acta sunt haec anno ab incarnatione dominidate clause standard mxxdate clause particulars his testibus consentientibus quorum hic inferius nomina caraxari uidenturwitness clause standard Ego Cnut totius Britanniae monarcuswitness clause particulars meae largitatis donum agiae crucis + taumate roboraui +witness clause standard Ego Ælfgiua reginawitness clause particulars stabilitatem testimonii confirmaui +witness clause standard Ego Æðelnoð Dorobernensis aecclesiae archipraesulwitness clause particulars adquieui +witness clause standard Ego Wulstan Eboracensis aecclesiae archipraesulwitness clause particulars consignaui +witness clause standard Ego Æðelricus episcopuswitness clause particulars in nomine saluatoris iubente rege sub testimonio optimatum hanc scedulam dictitando perscribere iussi +witness clause standard Ego Godwine episcopuswitness clause particulars adquieui +witness clause standard Ego Brihtwold episcopuswitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ego Ælfsige episcopuswitness clause particulars astipulaui +witness clause standard Ego Leofsige episcopuswitness clause particulars consolidaui +witness clause standard Ego Ælmer episciopuswitness clause particulars testificaui +witness clause standard Ego Æðelwyne episcopuswitness clause particulars non renui +witness clause standard Ego Godwine duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Yric duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofric mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfwine mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfsige abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofwine abbaswitness clause particulars
Names Markup:
+ Regnante domino nostro Iesu Christo imperpetuum Quamobrem summopere festinandum est ad amoena arua laetitiae ubi ymnidicae iubilationis organa angelica dulcissimaque odoramina fragrantia rosarum a iustis idoneisque capiuntur naribus ergo prodigiis manifestissimis sine aliqua intercapedine demonstratur quod ea quae saepissime arbitrantur retineri cum gaudio agillime transeunt sine laetitia Quapropter ego Cnut diuino nutu Anglorum rex uocitatus et Algiwa mea collaterana pro redemptione animarum nostrarum et praedecessorum nostrorum et ob beneficium et reuerentiam nostri dilectissimi monachi nomine Euich aecclesiae beatae Mariae uirginis et beati Egwini in Eouesham iiii mansas in Badebi et in Newæham in aeterna concedimus haereditate quatinus praedicta aecclesia in aeternum possideat cum omnibus utensilibus suis campis pascuis pratis siluis deriuatisque aquarum cursibus Istud ergo donum ut iam praedixeram maneat ab omni seruitio saeculari liberum praeter arcis munimen et pontis reaedificationem et expeditionem Praecipimus uero in nomine saluatoris ut si in postmodum quisquis alios libellos protulerit nichil omnino contra istum praeualeant sed sint condempnati et anatematizati et ad nichilum redacti et iste semper firmus stabilisque permaneat ad utilitatem se possidentis Si quis autem taetri daemonis fastu instinctus hoc nostrum decretum infringere uoluerit sit ipse a sanctae dei aecclesia consortio separatus et infernalibus aeternaliter flammis cum Iuda Christi proditore cruciandus nisi hic prius digna satisfactione poenituerit quod contra nostrum decretum deliquid Acta sunt haec anno ab incarnatione domini mxxdate his testibus consentientibus quorum hic inferius nomina caraxari uidentur Ego Cnut totius Britanniae monarcus meae largitatis donum agiae crucis + taumate roboraui + Ego Ælfgiua regina stabilitatem testimonii confirmaui + Ego Æðelnoð Dorobernensis aecclesiae archipraesul adquieui + Ego Wulstan Eboracensis aecclesiae archipraesul consignaui + Ego Æðelricus episcopus in nomine saluatoris iubente rege sub testimonio optimatum hanc scedulam dictitando perscribere iussi + Ego Godwine episcopus adquieui + Ego Brihtwold episcopus subscripsi + Ego Ælfsige episcopus astipulaui + Ego Leofsige episcopus consolidaui + Ego Ælmer episciopus testificaui + Ego Æðelwyne episcopus non renui + Ego Godwine dux + Ego Yric dux + Ego Leofric miles + Ego Ælfwine miles + Ego Ælfsige abbas + Ego Leofwine abbas