Charter Document - 04480014
Charter Number: | 04480014 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Ely |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1017 - 1035 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1520) Trinity College Library, Cambridge - Liber Eliensis O.2.1 (f75v) |
Charter:
+ Tibi domino dilectissimo atque uenerabili domine mee regine omnibus modis gratias refero quod circa me ancillam uestram benigne agere uoluistis et mihi de substantiis meis ex quo uir meus ablatus est a me pro libitu disponere indulsistis Nunc igitur ostendo in hoc libello quod uillam de Belesham deo et sancto Petro et sancte uirgini Æðeldrede cum omnibus ad eam pertinentibus post diem meum concedo pro anima uiri mei et liberis meis seu uiuis uel defunctis Deinde duabus filiabus meis annuo Steuecheworde dum uiuant tenere Ælfwenne et Ælfswide et ultra dies suos in locum sanctum Ely libere dimittant Alie uero filiæ scilicet Leosware uicum illud de Weddreringesete sub hac conditione permitto ut caste se conseruet uel uirum legitime accipiat ne ipsa et progenies nostra lupanaris contagii notetur infamia Hac et alia ego ancilla tua tam ecclesiis quam domesticis domine rex tuo fauore post diem meum esse dispono et rata in aenum consistent nemo ea præter te quod absit subtrahat uel minuat et quicunque aliud ex eis euellere tentauerit maledictionem habeat domini nostri Ihesu Christi et cum Iuda proditore auditionem malam audiat Ite maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius Hac scripta tripliciter consignantur unum est apud Ely aliud in thesaurum regis tertium Leofleda habet Que cum mortua fuit corpus illius ad nos delatum in cimiterio fratrum sepelitur Qua sepulta mox filia eius præfata Ælfeswida cum possessione de Steuecheworde ecclesie se tradens uiri consortium aspernatur illic iugiter professa est permanere cui tradita est Coueneia locus monasterio uicinus ubi auri frixoria et texturis secretius cum puellulis uacabat Que de proprio sumptu albam casulam suis manibus ipsa talis ingenii peritissima fecit et soror eius Leosware nobilissimo uiro Leofwino sublimiter dotata terram de Wedreringesete ecclesie postmodum adiecit et plura Que de dono uiri sui sequentur inseremus
Markups
Diplomatics Markup:
+ Tibi domino dilectissimo atque uenerabili domine mee regine omnibus modis gratias refero quod circa me ancillam uestram benigne agere uoluistis et mihi de substantiis meis ex quo uir meus ablatus est a me pro libitu disponere indulsistisinvocatio Nunc igitur ostendo in hoc libello quodwords of disposition standard uillam de Beleshamobject of conveyance particulars deo et sancto Petro et sancte uirgini Æðeldredegrantee particulars cum omnibus ad eam pertinentibusobject of conveyance standard post diem meum concedowords of disposition standard pro anima uiri mei et liberis meis seu uiuis uel defunctispro salute clause Deindewords of disposition standard duabus filiabus meisgrantee particulars annuowords of disposition standard Steuechewordeobject of conveyance particulars dum uiuant tenerewords of disposition standard Ælfwenne et Ælfswidegrantee particulars et ultra dies suos in locum sanctum Ely libere dimittantreversion/restitution Alie uero filiæ scilicet Leoswaregrantee particulars uicum illud de Weddreringeseteobject of conveyance particulars sub hac conditione permitto ut caste se conseruet uel uirum legitime accipiat ne ipsa et progenies nostra lupanaris contagii notetur infamiahabendum clause standard Hac et alia ego ancilla tua tam ecclesiis quam domesticis domine rex tuo fauore post diem meum esse dispono et rata in aenum consistent nemo ea præter te quod absit subtrahat uel minuatobligation et quicunque aliud ex eis euellere tentauerit maledictionem habeat domini nostri Ihesu Christi et cum Iuda proditore auditionem malam audiat Ite maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eiusanathema Hac scripta tripliciter consignantur unum est apud Ely aliud in thesaurum regis tertium Leofleda habetclausulae Que cum mortua fuit corpus illius ad nos delatum in cimiterio fratrum sepelitur Qua sepulta mox filia eius præfata Ælfeswida cum possessione de Steuecheworde ecclesie se tradens uiri consortium aspernatur illic iugiter professa est permanere cui tradita est Coueneia locus monasterio uicinus ubi auri frixoria et texturis secretius cum puellulis uacabat Que de proprio sumptu albam casulam suis manibus ipsa talis ingenii peritissima fecit et soror eius Leosware nobilissimo uiro Leofwino sublimiter dotata terram de Wedreringesete ecclesie postmodum adiecit et plura Que de dono uiri sui sequentur inseremusclausulae
Names Markup:
+ Tibi domino dilectissimo atque uenerabili domine mee regine omnibus modis gratias refero quod circa me ancillam uestram benigne agere uoluistis et mihi de substantiis meis ex quo uir meus ablatus est a me pro libitu disponere indulsistis Nunc igitur ostendo in hoc libello quod uillam de Belesham deo et sancto Petro et sancte uirgini Æðeldredename cum omnibus ad eam pertinentibus post diem meum concedo pro anima uiri mei et liberis meis seu uiuis uel defunctis Deinde duabus filiabus meis annuo Steuecheworde dum uiuant tenere Ælfwenne et Ælfswide et ultra dies suos in locum sanctum Ely libere dimittant Alie uero filiæ scilicet Leosware uicum illud de Weddreringesete sub hac conditione permitto ut caste se conseruet uel uirum legitime accipiat ne ipsa et progenies nostra lupanaris contagii notetur infamia Hac et alia ego ancilla tua tam ecclesiis quam domesticis domine rex tuo fauore post diem meum esse dispono et rata in aenum consistent nemo ea præter te quod absit subtrahat uel minuat et quicunque aliud ex eis euellere tentauerit maledictionem habeat domini nostri Ihesu Christi et cum Iuda proditore auditionem malam audiat Ite maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis eius Hac scripta tripliciter consignantur unum est apud Ely aliud in thesaurum regis tertium Leofleda habet Que cum mortua fuit corpus illius ad nos delatum in cimiterio fratrum sepelitur Qua sepulta mox filia eius præfata Ælfeswida cum possessione de Steuecheworde ecclesie se tradens uiri consortium aspernatur illic iugiter professa est permanere cui tradita est Coueneia locus monasterio uicinus ubi auri frixoria et texturis secretius cum puellulis uacabat Que de proprio sumptu albam casulam suis manibus ipsa talis ingenii peritissima fecit et soror eius Leosware nobilissimo uiro Leofwino sublimiter dotata terram de Wedreringesete ecclesie postmodum adiecit et plura Que de dono uiri sui sequentur inseremus