Charter Document - 04470013

Charter Document - 04470013


Charter Number: 04470013
Cartulary Title: Charters of Crowland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0825
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
Anglo Saxon Charters (S 1191)
eSawyer (S 1191)

Charter:

+ Christianis universis per totam Merciam commorantibus Algarus miles filius Vorthangiæ salutem Intelligere volo vos omnes quod ego donavi Deo sancto Guthlaco et speciali patri meo Sywardo abbati Croylandiæ et omnibus ibidem abbatibus post ipsum et eorum monachis manerium meum de Baston cum quatuor carucatis terræ arabilis continentes in longitudine octo quarentenas et octo quarentenas in latitudine et xlv acras prati et mariscum continentem in longitudine xvi quarentenas et viii quarentenas in latitudine et ecclesiam ejusdem villæ et unum molendinum et dimidium alterius molendini et totam piscariam meam in aqua a prædicto molendino versus occidentem Hæc mea donaria dedi præfato abbati Siwardo et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam imperpetuum ad sustentationem sui monasterii quia sicut sæpe didici insula sua nullius est ferax tritici Hoc præsens cyrographum meum apud Legecestriam in præsentia domini mei Withluphii regis Merciorum anno incarnationis domini dcccxxv signo crucis stabiliter confirmavi + Ego Osmundus Londoniensis episcopus consensi + Ego Osbertus abbas Rapodii interfui + Ego Athelinus dux audivi + Ego Swithunus presbyter præsens fui +

Markups

Diplomatics Markup:
















+invocatio Christianis universis per totam Merciam commorantibusintitulatio-salutatio standard Algarus miles filius Vorthangiæintitulatio-salutatio particulars salutemintitulatio-salutatio standard Intelligere volo vos omnes quodnotification ego donaviwords of disposition standard Deo sancto Guthlaco et speciali patri meo Sywardo abbati Croylandiæ et omnibus ibidem abbatibus post ipsum et eorum monachisgrantee particulars manerium meum de Baston cum quatuor carucatis terræ arabilis continentes in longitudine octo quarentenas et octo quarentenas in latitudine et xlv acras prati et mariscum continentem in longitudine xvi quarentenas et viii quarentenas in latitudine et ecclesiam ejusdem villæ et unum molendinum et dimidium alterius molendini et totam piscariam meam in aqua a prædicto molendino versus occidentemobject of conveyance particulars Hæc mea donaria dediwords of disposition standard præfato abbati Siwardo et monachis ibidem Deo servientibusgrantee particulars in perpetuam elemosinam imperpetuumwords of disposition standard ad sustentationem sui monasteriipurpose of act quia sicut sæpe didici insula sua nullius est ferax triticiwords of disposition standard Hoc præsens cyrographum meum apuddate clause standard Legecestriamdate clause particulars in præsentiapresent standard domini mei Withluphii regis Merciorumpresent particulars anno incarnationis dominidate clause standard dcccxxvdate clause particulars signo crucis stabiliter confirmavidate clause standard +witness clause standard Ego Osmundus Londoniensis episcopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Osbertus abbas Rapodiiwitness clause particulars interfui +witness clause standard Ego Athelinus duxwitness clause particulars audivi +witness clause standard Ego Swithunus presbyterwitness clause particulars præsens fui +witness clause standard

Names Markup:



+ Christianis universis per totam Merciam commorantibus Algarus miles filius Vorthangiæ salutem Intelligere volo vos omnes quod ego donavi Deo sancto Guthlaco et speciali patri meo Sywardo abbati Croylandiæ et omnibus ibidem abbatibus post ipsum et eorum monachis manerium meum de Baston cum quatuor carucatis terræ arabilis continentes in longitudine octo quarentenas et octo quarentenas in latitudine et xlv acras prati et mariscum continentem in longitudine xvi quarentenas et viii quarentenas in latitudine et ecclesiam ejusdem villæ et unum molendinum et dimidium alterius molendini et totam piscariam meam in aqua a prædicto molendino versus occidentem Hæc mea donaria dedi præfato abbati Siwardo et monachis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam imperpetuum ad sustentationem sui monasterii quia sicut sæpe didici insula sua nullius est ferax tritici Hoc præsens cyrographum meum apud Legecestriam in præsentia domini mei Withluphii regis Merciorum anno incarnationis domini dcccxxvdate signo crucis stabiliter confirmavi + Ego Osmundus Londoniensis episcopus consensi + Ego Osbertus abbas Rapodii interfui + Ego Athelinus dux audivi + Ego Swithunus presbyter præsens fui +