Charter Document - 04461003

Charter Document - 04461003


Charter Number: 04461003
Cartulary Title: Charters of Coventry
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1061 - 1073
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
eSawyer (S 1000)

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum dei dilecto filio Edwardo regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem Scriptorum uestrorum eloquia incolumitatem uestram significantia leti suscepimus gratias itaque omnipotenti deo retulimus qui cordis uestri sinceritatem ad omnia utilia sancte matris ecclesie compungit Proinde iuxta scripta uestra monasterio sancte Marie de Couentria ubi seruorum dei constituta est congregatio a reuerende memorie Leofrico duce nuper exstructo huiusmodi priuilegia presentis authoritatis nostre indulgemus concedimus atque confirmamus statuentes ut ipse locus regiis preceptis et priuilegiis apostolicis fultus per omnia tempora sine conuexatione cuiuscumque dioecesani episcopi aut alicuius iudiciarie potestatis cuiuscumque ordinis uel dignitatis sit sed semper sicut preoptat et expetit beneuolentia tua regalis futuro tempore permaneat Fratres igitur eiusdem loci idoneos ex se uel ex qua uoluerint congregatione abbates siue decanos sibi per successiones eligendi habeant potestatem et ne impediantur auctoritate apostolica prohibemus Preterea quicquid illi loco contuleris uel collatum est uel conferetur diuina et nostra auctoritate roboramus necnon priuilegia uestra ad honorem dei pertinentia que ibi instituere uolueris gratanti affectu annuimus confirmamus et confirmando inperpetuum stare decreuimus et infractiores eorum eterna maledictione damnamus