Charter Document - 04420008

Charter Document - 04420008


Charter Number: 04420008
Cartulary Title: Charters of Chertsey Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1062
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1035)

Charter:

In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris Ea que secundum legem canonicam disposicionem salubriter diffiniuntur licet solus sermo sufficeret tamen pro euitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendanda Quam ob rem ego Eaduuardus rex pro eterne retribucionis spe et relaxacione peccaminum meorum ad laudem nominis Domini et ad honorem sancti Petri apostolorum principis regali auctoritate renouaui atque restauraui libertatem ad monasterium quod Ciroteseg noto nuncupatur onomate secundum quod prius illam rex Fritheuuoldus et Erkenuualdus episcopus constituere qui se sub iure hereditario ad prefatum monasterium cum tota substantia ac possessione ad Christo seruiendum commandauerunt quatinus nobis in commune misericors et clemens rerum conditor ad uicissitudinem huius munificencie et emolumenta largitatis errata piaculorum indulgeat et celestis regni beatitudinem inpendat Qui etiam prefatus abbas Erkenuualdus illud priuilegium quod hactenus in presento habetur monasterio in Romulea urbe petebat ab Agathone papa aliaque quamplurima priuilegia que nostri antecessores pro redempcione animarum suarum et pro celestis regni desiderio constituerunt in illo monasterio scripta continentur Hec est interim illa libertas quam ut perpetualiter in sepedicto monasterio permaneant animo libenti constituo hoc est v mansas in situ eiusdem monasterii x etiam æt Torpe xv æt Egeham x et Chabbeham quas ab omni regali tributo liberas esse concedo Et hanc priuilegii dignitatem confero ut sine impedimento secularium rerum et absque tributo fiscalium negociorum illius loci habitatores liberis mentibus deo soli seruiant et monasticam cenobialis uite disciplinam Christo suffragium largiente regulariter exerceant ac pro statu et prosperitate regni nostri et indulgencia commissorum criminum ante conspectu diuine maiestatis preces fundare conentur et orationum officia frequentantes in ecclesiis pro nostra fragilitate dominum interpellare nitantur Hec est reliqua uillularum possessio que ad eundem monasterium rite noscitur pertinere x mansas apud Piterichesham vii mansas æt Totinge cum Stratham vii mansas æt Micham et Sudtone xx mansas cum Baenstede et cum Suþemeresfelda et Hwaetedune xx mansas cum Cuþredesdune et cum Cealfadune xx apud Mestham et Chepestede v mansas xx mansas æt Ebesham cum vi mansas æt Cudintone et cum v mansas æt Waedleuurwe xx mansas æt Bocham cum Effingeham et cum Dritham et cum Piccingauurwe xx mansas æt Couenham cum v mansas æt Esshere et cum v mansas æt Æpse x mansas et Clenedune et in altera Clenedune ii mansas quas Wluuoldus abbas emebat ab Haroldo comite cum duobus marcis auri ante Eduuardum regem iiii mansas et Aldeburi vi mansas at Henlea x mansas at Waltham viii mansas et Bifleote cum Weybrigga ii mansas et Laelham quas abbas Wluuoldus emebat ad Æduuardo rege cum xv marcis argenti et i mansam et Exforde Hanc ergo libertatem pro peticionem et ammonicionem meorum optimatum meo dilectissimo abbato Wluuoldo qui tunc temporis eidem monasterio prefuit cunctisque successoribus placabili mentis deuocione dictare scribere commendare procuraui Hoc uero decretum a nobis libenter concessimus taliter confirmaui et seruari decernimus ut tam nobis uita comite propicia diuinitate regni gubernacula regentibus quam futuris successoribus hereditatis iure regnandi monarchiam tenentibus inextricabile lege firmiter roboretur Siquis uero hanc libertatem augere uoluerit adaugeat omnipotens deus sibi longeuam a hoc seculo uitam et post finem istius uite celestis regni iocunditatem Siquis uero quod non optamus huius decreti singrapham infringere temptauerit aut aliter quam a nobis statum est mutare studuerit sit a consorcio Christi ecclesie et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus parsque eius cum auaris rapacibusque ponantur eiusque ligamine se constrictum sciat cui Christus claues regni celestis commendans ait Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claues regni celorum et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in celis et quodcumque solueris super terram erit solutum et in celis Namque adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista liberta insolubiliter ab omni seculari seruitute ut prediximus exinanita cum omnibus per circuitum ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis riuulis tribus exceptis expedicione pontis arcisue constructione Iccirco uero huius donacionis munificencia tam firmiter atque immobiliter imperamus quia pro hoc a domino celestis regni beatitudinem accipere speramus illo largiente cui est honor potestas et imperium per infinita seculorum secula Amen Acta est autem prefata donacio anno dominice incarnacionis mlxii indictione xv consencientibus hiis testibus quorum uocabula infra caraxata clare patescunt Ego Eduuardus Anglorum monarchus hoc donum agye crucis taumate roboraui +

Markups

Diplomatics Markup:





















In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatorisinvocatio Ea que secundum legem canonicam disposicionem salubriter diffiniuntur licet solus sermo sufficeret tamen pro euitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendandaarenga Quam ob remwords of disposition standard ego Eaduuardus rexwords of disposition particulars pro eterne retribucionis spe et relaxacione peccaminum meorum ad laudem nominis Domini et ad honorem sancti Petri apostolorum principispro salute clause regali auctoritate renouaui atque restaurauiwords of disposition standard libertatemobject of conveyance standard ad monasterium quod Ciroteseg noto nuncupatur onomategrantee particulars secundum quod prius illam rex Fritheuuoldus et Erkenuualdus episcopus constituere qui se sub iure hereditario ad prefatum monasterium cum tota substantia ac possessione ad Christo seruiendum commandauerunt quatinus nobis in commune misericors et clemens rerum conditor ad uicissitudinem huius munificencie et emolumenta largitatis errata piaculorum indulgeat et celestis regni beatitudinem inpendat Qui etiam prefatus abbas Erkenuualdus illud priuilegium quod hactenus in presento habetur monasterio in Romulea urbe petebat ab Agathone papa aliaque quamplurima priuilegia que nostri antecessores pro redempcione animarum suarum et pro celestis regni desiderio constituerunt in illo monasterio scripta continenturnarration Hec est interim illa libertas quam ut perpetualiter in sepedicto monasterio permaneantobject of conveyance standard animo libenti constituowords of disposition standard hoc est v mansas in situ eiusdem monasterii x etiam æt Torpe xv æt Egeham x et Chabbehamobject of conveyance particulars quas ab omni regali tributo liberas esse concedowords of disposition standard Et hanc priuilegii dignitatem confero ut sine impedimento secularium rerum et absque tributo fiscalium negociorum illius loci habitatores liberis mentibus deo soli seruiant et monasticam cenobialis uite disciplinam Christo suffragium largiente regulariter exerceant ac pro statu et prosperitate regni nostri et indulgencia commissorum criminum ante conspectu diuine maiestatis preces fundare conentur et orationum officia frequentantes in ecclesiis pro nostra fragilitate dominum interpellare nitanturpro salute clause Hec est reliqua uillularum possessio que ad eundem monasterium rite noscitur pertinereobject of conveyance standard x mansas apud Piterichesham vii mansas æt Totinge cum Stratham vii mansas æt Micham et Sudtone xx mansas cum Baenstede et cum Suþemeresfelda et Hwaetedune xx mansas cum Cuþredesdune et cum Cealfadune xx apud Mestham et Chepestede v mansas xx mansas æt Ebesham cum vi mansas æt Cudintone et cum v mansas æt Waedleuurwe xx mansas æt Bocham cum Effingeham et cum Dritham et cum Piccingauurwe xx mansas æt Couenham cum v mansas æt Esshere et cum v mansas æt Æpse x mansas et Clenedune et in altera Clenedune ii mansas quas Wluuoldus abbas emebat ab Haroldo comite cum duobus marcis auri ante Eduuardum regem iiii mansas et Aldeburi vi mansas at Henlea x mansas at Waltham viii mansas et Bifleote cum Weybrigga ii mansas et Laelham quas abbas Wluuoldus emebat ad Æduuardo rege cum xv marcis argenti et i mansam et Exfordeobject of conveyance particulars Hanc ergo libertatem pro peticionem et ammonicionem meorum optimatum meo dilectissimo abbato Wluuoldo qui tunc temporis eidem monasterio prefuit cunctisque successoribus placabili mentis deuocione dictare scribere commendare procurauinarration Hoc uero decretum a nobis libenter concessimus taliter confirmaui et seruari decernimus ut tam nobis uita comite propicia diuinitate regni gubernacula regentibus quam futuris successoribus hereditatis iure regnandi monarchiam tenentibus inextricabile lege firmiter roboreturobligation Siquis uero hanc libertatem augere uoluerit adaugeat omnipotens deus sibi longeuam a hoc seculo uitam et post finem istius uite celestis regni iocunditatemblessing Siquis uero quod non optamus huius decreti singrapham infringere temptauerit aut aliter quam a nobis statum est mutare studuerit sit a consorcio Christi ecclesie et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus parsque eius cum auaris rapacibusque ponantur eiusque ligamine se constrictum sciat cui Christus claues regni celestis commendans ait Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claues regni celorum et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in celis et quodcumque solueris super terram erit solutum et in celisanathema Namque adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista liberta insolubiliter ab omni seculari seruitute ut prediximus exinanitaexemption cum omnibus per circuitum ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis riuulisobject of conveyance standard tribus exceptis expedicione pontis arcisue constructioneexception clause Iccirco uero huius donacionis munificencia tam firmiter atque immobiliter imperamus quia pro hoc a domino celestis regni beatitudinem accipere speramus illo largiente cui est honor potestas et imperium per infinita seculorum secula Amenclausulae Acta est autem prefata donacio anno dominice incarnacionisdate clause standard mlxiidate clause particulars indictionedate clause standard xvdate clause particulars consencientibus hiis testibus quorum uocabula infra caraxata clare patescuntwitness clause standard Ego Eduuardus Anglorum monarchuswitness clause particulars hoc donum agye crucis taumate roboraui +witness clause standard

Names Markup:



In nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris Ea que secundum legem canonicam disposicionem salubriter diffiniuntur licet solus sermo sufficeret tamen pro euitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendanda Quam ob rem ego Eaduuardus rex pro eterne retribucionis spe et relaxacione peccaminum meorum ad laudem nominis Domini et ad honorem sancti Petri apostolorum principis regali auctoritate renouaui atque restauraui libertatem ad monasterium quod Ciroteseg noto nuncupatur onomate secundum quod prius illam rex Fritheuuoldus et Erkenuualdus episcopus constituere qui se sub iure hereditario ad prefatum monasterium cum tota substantia ac possessione ad Christo seruiendum commandauerunt quatinus nobis in commune misericors et clemens rerum conditor ad uicissitudinem huius munificencie et emolumenta largitatis errata piaculorum indulgeat et celestis regni beatitudinem inpendat Qui etiam prefatus abbas Erkenuualdus illud priuilegium quod hactenus in presento habetur monasterio in Romulea urbe petebat ab Agathone papa aliaque quamplurima priuilegia que nostri antecessores pro redempcione animarum suarum et pro celestis regni desiderio constituerunt in illo monasterio scripta continentur Hec est interim illa libertas quam ut perpetualiter in sepedicto monasterio permaneant animo libenti constituo hoc est v mansas in situ eiusdem monasterii x etiam æt Torpe xv æt Egeham x et Chabbeham quas ab omni regali tributo liberas esse concedo Et hanc priuilegii dignitatem confero ut sine impedimento secularium rerum et absque tributo fiscalium negociorum illius loci habitatores liberis mentibus deo soli seruiant et monasticam cenobialis uite disciplinam Christo suffragium largiente regulariter exerceant ac pro statu et prosperitate regni nostri et indulgencia commissorum criminum ante conspectu diuine maiestatis preces fundare conentur et orationum officia frequentantes in ecclesiis pro nostra fragilitate dominum interpellare nitantur Hec est reliqua uillularum possessio que ad eundem monasterium rite noscitur pertinere x mansas apud Piterichesham vii mansas æt Totinge cum Stratham vii mansas æt Micham et Sudtone xx mansas cum Baenstede et cum Suþemeresfelda et Hwaetedune xx mansas cum Cuþredesdune et cum Cealfadune xx apud Mestham et Chepestede v mansas xx mansas æt Ebesham cum vi mansas æt Cudintone et cum v mansas æt Waedleuurwe xx mansas æt Bocham cum Effingeham et cum Dritham et cum Piccingauurwe xx mansas æt Couenham cum v mansas æt Esshere et cum v mansas æt Æpse x mansas et Clenedune et in altera Clenedune ii mansas quas Wluuoldus abbas emebat ab Haroldo comite cum duobus marcis auri ante Eduuardum regem iiii mansas et Aldeburi vi mansas at Henlea x mansas at Waltham viii mansas et Bifleote cum Weybrigga ii mansas et Laelham quas abbas Wluuoldus emebat ad Æduuardo rege cum xv marcis argenti et i mansam et Exforde Hanc ergo libertatem pro peticionem et ammonicionem meorum optimatum meo dilectissimo abbato Wluuoldo qui tunc temporis eidem monasterio prefuit cunctisque successoribus placabili mentis deuocione dictare scribere commendare procuraui Hoc uero decretum a nobis libenter concessimus taliter confirmaui et seruari decernimus ut tam nobis uita comite propicia diuinitate regni gubernacula regentibus quam futuris successoribus hereditatis iure regnandi monarchiam tenentibus inextricabile lege firmiter roboretur Siquis uero hanc libertatem augere uoluerit adaugeat omnipotens deus sibi longeuam a hoc seculo uitam et post finem istius uite celestis regni iocunditatem Siquis uero quod non optamus huius decreti singrapham infringere temptauerit aut aliter quam a nobis statum est mutare studuerit sit a consorcio Christi ecclesie et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus parsque eius cum auaris rapacibusque ponantur eiusque ligamine se constrictum sciat cui Christus claues regni celestis commendans ait Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claues regni celorum et quodcumque ligaueris super terram erit ligatum et in celis et quodcumque solueris super terram erit solutum et in celis Namque adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista liberta insolubiliter ab omni seculari seruitute ut prediximus exinanita cum omnibus per circuitum ad se rite pertinentibus campis pascuis pratis siluis riuulis tribus exceptis expedicione pontis arcisue constructione Iccirco uero huius donacionis munificencia tam firmiter atque immobiliter imperamus quia pro hoc a domino celestis regni beatitudinem accipere speramus illo largiente cui est honor potestas et imperium per infinita seculorum secula Amen Acta est autem prefata donacio anno dominice incarnacionis mlxii indictione xvdate consencientibus hiis testibus quorum uocabula infra caraxata clare patescunt Ego Eduuardus Anglorum monarchus hoc donum agye crucis taumate roboraui +