Charter Document - 04420006

Charter Document - 04420006


Charter Number: 04420006
Cartulary Title: Charters of Chertsey Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0967
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 752)

Charter:

In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris Ea que secundum legem ac canonicam dispositionem salubriter diffiniuntur licet solus sermo sufficeret tamen pro evitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendanda Quamobrem ego Eadgarus rex pro eterne retributionis spe et relaxatione peccaminum meorum ad laudem nominis domini et ad honorem sancti Petri apostolorum principis regali auctoritate renovavi atque restauravi libertatem ad monasterium quod Ceortesege noto nuncupatur onomate secundum quod prius illam rex Fritheuualdus et sanctus Erkenuualdus constituere qui se sub jure hereditario ad prefatum monasterium cum tota substantia ac possessione ad Christo serviendum commendaverunt quatinus nobis in commune misericors et clemens rerum conditor ac vicissitudinem huius munificentie et emolumentum largitatis errata piaculorum indulgeat et celestis regni beatitudinem inpendat Qui etiam prefatus abbas Erkenuualdus illud privilegium quod actenus in prefato habetur monasterio in Romulea urbe petebat aliaque quamplurima privilegia que nostri antecessores pro redemptione animarum suarum et pro celestis regni desiderio constituerunt in illo monasterio scripta continentur Hec est interim illa libertas quam ut perpetualiter in sepedicto monasterio permaneat animo libenti constituo et confirmo Hoc est scilicet quinque mansas in situ ejusdem monasterii X etiam in Thorp XX in Egeham cum Hingefelda V in Chabeham cum Busseleghe cum Fremesham et Fremesleya quas ab omni tributo regali libertas esse concedo et hanc privilegii dignitatem confero ut sine inpedimento secularium rerum et absque tributo fiscalium negotiorum illius loci habitatores liberis mentibus Deo soli serviant et monasticam cenobialis vitæ disciplinam Christo suffragium largiente regulariter exerceant ac pro statu et prosperitate regni nostri et indulgentia commissorum criminum ante conspectum divine majestatis preces fundere conentur et orationum officia frequentantes in ecclesiis pro nostra fragilitate dominum interpellare nitantur Hec est enim reliqua villularum possessio que ad eundem monasterium rite noscitur pertinere X mansiones in Piterichesham XXX in Suttone cum cubilibus porcorum que illuc pertinent scilicet in Þunresfelda XX in Cegham cum porcorum pascuis on þene wold et illam cartulam quam emeram ab Eduuino L mancusis auri probati ad monasterium prefatum concessi X etiam mansiones in Whetindune XX in Cudredesdune cum pascuis illic rite pertinentibus Nec non XX in Mestham cum omnibus appendiciis que illo pertinent X etiam in Chepstede cum Chalvedune X in Benstede cum Suþemeresfelda et XX mansiones in Ebesbam cum omnibus ad se rite pertinentibus XII vero in Bocham X in Clendune XX in Coveham cum Pontintone V etiam in Biflete cum Waybrigga X autem in Waltham XX etiam in Muleseye quas Edwi injuste ad vetustum Wentane monasterium dereliquid quod ego iterum et episcopus Eteluuoldus justificavimus et ad monasterium proprium ad quod rite pertinebat commendavimus Hanc ergo libertatem et confirmacionem pro petitione et ammonitione venerabilis episcopi Eþeluuoldi meo dilectissimo abbati Ethelstano qui tunc temporis eidem monasterio prefuit placabili mentis devocione dictare scribere commendare et confirmare procuravi Hoc vero decretum a nobis libenter concessum taliter confirmari et servari decernimus ut tam nobis vita comite propicia divinitate Regni gubernacula regentibus quam futuris successoribus hereditatis jure regnandi monarchiam tenentibus inextricabili lege firmiter roboretur Si quis vero hanc libertatem augere voluerit adaugeat omnipotens Deus sibi vitam in hoc seculo longevam et post finem istius vite celestis regni jocunditatem Si quis vero quod non optamus huius decreti singrapham infringere temptaverit aut aliter quam a nobis statutum est minuere studuerit sit a consorcio Christi ecclesie et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus parsque ejus cum avaris rapacibusque ponatur ejusque ligamine se constrictum sciat cui Christus claves regni celestis commendans ait Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claves regni celorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in celis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis Namque adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista libertas insolubiliter ab omni seculari servicio ut prediximus exinanita cum omnibus per circuitum ad se rite pertinentibus pascuis pratis silvis rivulis Idcirco vero huius donacionis munificentiam tam firmiter atque immobiliter imperamus quia pro hoc a domino celestis regni beatitudinem accipere speramus illo largiente cui est honor potestas et imperium per infinita seculorum secula amen Acta est autem hec prefata donacio anno dominice incarnationis DCCCCLXVII Indictione X consentientibus his testibus quorum vocabula infra caraxata clare patescunt Ego Edgar Anglorum monarchus hoc donum agie crucis taumate roboravi + Ego Oskitel Eboracensis ecclesie primas subscripsi + Ergo Ælfric abbas subscripsi +

Markups

Diplomatics Markup:





















In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatorisinvocatio Ea que secundum legem ac canonicam dispositionem salubriter diffiniuntur licet solus sermo sufficeret tamen pro evitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendandaarenga Quamobremwords of disposition standard ego Eadgarus rexwords of disposition particulars pro eterne retributionis spe et relaxatione peccaminum meorum ad laudem nominis domini et ad honorem sancti Petri apostolorum principispro salute clause regali auctoritate renovavi atque restauraviwords of disposition standard libertatemobject of conveyance standard ad monasterium quod Ceortesege noto nuncupatur onomategrantee particulars secundum quod prius illam rex Fritheuualdus et sanctus Erkenuualdus constituere qui se sub jure hereditario ad prefatum monasterium cum tota substantia ac possessione ad Christo serviendum commendaverunt quatinus nobis in commune misericors et clemens rerum conditor ac vicissitudinem huius munificentie et emolumentum largitatis errata piaculorum indulgeat et celestis regni beatitudinem inpendat Qui etiam prefatus abbas Erkenuualdus illud privilegium quod actenus in prefato habetur monasterio in Romulea urbe petebat aliaque quamplurima privilegia que nostri antecessores pro redemptione animarum suarum et pro celestis regni desiderio constituerunt in illo monasterio scripta continenturnarration Hec est interim illa libertas quam ut perpetualiter in sepedicto monasterio permaneat animo libenti constituo et confirmoobject of conveyance standard Hoc est scilicet quinque mansas in situ ejusdem monasterii X etiam in Thorp XX in Egeham cum Hingefelda V in Chabeham cum Busseleghe cum Fremesham et Fremesleyaobject of conveyance particulars quas ab omni tributo regali libertas esse concedowords of disposition standard et hanc privilegii dignitatem confero ut sine inpedimento secularium rerum et absque tributo fiscalium negotiorum illius loci habitatores liberis mentibus Deo soli serviant et monasticam cenobialis vitæ disciplinam Christo suffragium largiente regulariter exerceant ac pro statu et prosperitate regni nostri et indulgentia commissorum criminum ante conspectum divine majestatis preces fundere conentur et orationum officia frequentantes in ecclesiis pro nostra fragilitate dominum interpellare nitanturpro salute clause Hec est enim reliqua villularum possessio que ad eundem monasterium rite noscitur pertinere X mansiones in Piterichesham XXX in Suttone cum cubilibus porcorum que illuc pertinent scilicet in Þunresfelda XX in Cegham cum porcorum pascuis on þene wold et illam cartulam quam emeram ab Eduuino L mancusis auri probati ad monasterium prefatum concessi X etiam mansiones in Whetindune XX in Cudredesdune cum pascuis illic rite pertinentibus Nec non XX in Mestham cum omnibus appendiciis que illo pertinent X etiam in Chepstede cum Chalvedune X in Benstede cum Suþemeresfelda et XX mansiones in Ebesbam cum omnibus ad se rite pertinentibus XII vero in Bocham X in Clendune XX in Coveham cum Pontintone V etiam in Biflete cum Waybrigga X autem in Waltham XX etiam in Muleseye quas Edwi injuste ad vetustum Wentane monasterium dereliquidobject of conveyance particulars quodwords of disposition standard ego iterum et episcopus Eteluuolduswords of disposition particulars justificavimus etwords of disposition standard ad monasterium propriumgrantee standard ad quod rite pertinebat commendavimuswords of disposition standard Hanc ergo libertatem et confirmacionem pro petitione et ammonitione venerabilis episcopi Eþeluuoldi meo dilectissimo abbati Ethelstano qui tunc temporis eidem monasterio prefuit placabili mentis devocione dictare scribere commendare et confirmare procuravinarration Hoc vero decretum a nobis libenter concessum taliter confirmari et servari decernimus ut tam nobis vita comite propicia divinitate Regni gubernacula regentibus quam futuris successoribus hereditatis jure regnandi monarchiam tenentibus inextricabili lege firmiter roboreturobligation Si quis vero hanc libertatem augere voluerit adaugeat omnipotens Deus sibi vitam in hoc seculo longevam et post finem istius vite celestis regni jocunditatemblessing Si quis vero quod non optamus huius decreti singrapham infringere temptaverit aut aliter quam a nobis statutum est minuere studuerit sit a consorcio Christi ecclesie et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus parsque ejus cum avaris rapacibusque ponatur ejusque ligamine se constrictum sciat cui Christus claves regni celestis commendans ait Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claves regni celorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in celis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celisanathema Namque adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista libertas insolubiliter ab omni seculari servicio ut prediximus exinanitaexemption cum omnibus per circuitum ad se rite pertinentibus pascuis pratis silvis rivulisobject of conveyance standard Idcirco vero huius donacionis munificentiam tam firmiter atque immobiliter imperamus quia pro hoc a domino celestis regni beatitudinem accipere speramus illo largiente cui est honor potestas et imperium per infinita seculorum secula amenclausulae Acta est autem hec prefata donacio anno dominice incarnationisdate clause standard DCCCCLXVIIdate clause particulars Indictionedate clause standard Xdate clause particulars consentientibus his testibus quorum vocabula infra caraxata clare patescuntwitness clause standard Ego Edgar Anglorum monarchuswitness clause particulars hoc donum agie crucis taumate roboravi +witness clause standard Ego Oskitel Eboracensis ecclesie primaswitness clause particulars subscripsi +witness clause standard Ergo Ælfric abbaswitness clause particulars subscripsi +witness clause standard

Names Markup:



In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris Ea que secundum legem ac canonicam dispositionem salubriter diffiniuntur licet solus sermo sufficeret tamen pro evitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sunt commendanda Quamobrem ego Eadgarus rex pro eterne retributionis spe et relaxatione peccaminum meorum ad laudem nominis domini et ad honorem sancti Petri apostolorum principis regali auctoritate renovavi atque restauravi libertatem ad monasterium quod Ceortesege noto nuncupatur onomate secundum quod prius illam rex Fritheuualdus et sanctus Erkenuualdus constituere qui se sub jure hereditario ad prefatum monasterium cum tota substantia ac possessione ad Christo serviendum commendaverunt quatinus nobis in commune misericors et clemens rerum conditor ac vicissitudinem huius munificentie et emolumentum largitatis errata piaculorum indulgeat et celestis regni beatitudinem inpendat Qui etiam prefatus abbas Erkenuualdus illud privilegium quod actenus in prefato habetur monasterio in Romulea urbe petebat aliaque quamplurima privilegia que nostri antecessores pro redemptione animarum suarum et pro celestis regni desiderio constituerunt in illo monasterio scripta continentur Hec est interim illa libertas quam ut perpetualiter in sepedicto monasterio permaneat animo libenti constituo et confirmo Hoc est scilicet quinque mansas in situ ejusdem monasterii X etiam in Thorp XX in Egeham cum Hingefelda V in Chabeham cum Busseleghe cum Fremesham et Fremesleya quas ab omni tributo regali libertas esse concedo et hanc privilegii dignitatem confero ut sine inpedimento secularium rerum et absque tributo fiscalium negotiorum illius loci habitatores liberis mentibus Deo soli serviant et monasticam cenobialis vitæ disciplinam Christo suffragium largiente regulariter exerceant ac pro statu et prosperitate regni nostri et indulgentia commissorum criminum ante conspectum divine majestatis preces fundere conentur et orationum officia frequentantes in ecclesiis pro nostra fragilitate dominum interpellare nitantur Hec est enim reliqua villularum possessio que ad eundem monasterium rite noscitur pertinere X mansiones in Piterichesham XXX in Suttone cum cubilibus porcorum que illuc pertinent scilicet in Þunresfelda XX in Cegham cum porcorum pascuis on þene wold et illam cartulam quam emeram ab Eduuino L mancusis auri probati ad monasterium prefatum concessi X etiam mansiones in Whetindune XX in Cudredesdune cum pascuis illic rite pertinentibus Nec non XX in Mestham cum omnibus appendiciis que illo pertinent X etiam in Chepstede cum Chalvedune X in Benstede cum Suþemeresfelda et XX mansiones in Ebesbam cum omnibus ad se rite pertinentibus XII vero in Bocham X in Clendune XX in Coveham cum Pontintone V etiam in Biflete cum Waybrigga X autem in Waltham XX etiam in Muleseye quas Edwi injuste ad vetustum Wentane monasterium dereliquid quod ego iterum et episcopus Eteluuoldus justificavimus et ad monasterium proprium ad quod rite pertinebat commendavimus Hanc ergo libertatem et confirmacionem pro petitione et ammonitione venerabilis episcopi Eþeluuoldi meo dilectissimo abbati Ethelstano qui tunc temporis eidem monasterio prefuit placabili mentis devocione dictare scribere commendare et confirmare procuravi Hoc vero decretum a nobis libenter concessum taliter confirmari et servari decernimus ut tam nobis vita comite propicia divinitate Regni gubernacula regentibus quam futuris successoribus hereditatis jure regnandi monarchiam tenentibus inextricabili lege firmiter roboretur Si quis vero hanc libertatem augere voluerit adaugeat omnipotens Deus sibi vitam in hoc seculo longevam et post finem istius vite celestis regni jocunditatem Si quis vero quod non optamus huius decreti singrapham infringere temptaverit aut aliter quam a nobis statutum est minuere studuerit sit a consorcio Christi ecclesie et a collegio sanctorum hic et in futuro segregatus parsque ejus cum avaris rapacibusque ponatur ejusque ligamine se constrictum sciat cui Christus claves regni celestis commendans ait Tu es Petrus et super hanc petram edificabo ecclesiam meam et tibi dabo claves regni celorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in celis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis Namque adhuc pro ampliori firmitatis testamento omnimodo precipimus atque precipiendo obsecramus ut maneat ista libertas insolubiliter ab omni seculari servicio ut prediximus exinanita cum omnibus per circuitum ad se rite pertinentibus pascuis pratis silvis rivulis Idcirco vero huius donacionis munificentiam tam firmiter atque immobiliter imperamus quia pro hoc a domino celestis regni beatitudinem accipere speramus illo largiente cui est honor potestas et imperium per infinita seculorum secula amen Acta est autem hec prefata donacio anno dominice incarnationis DCCCCLXVII Indictione Xdate consentientibus his testibus quorum vocabula infra caraxata clare patescunt Ego Edgar Anglorum monarchus hoc donum agie crucis taumate roboravi + Ego Oskitel Eboracensis ecclesie primas subscripsi + Ergo Ælfric abbas subscripsi +