Charter Document - 04420003
Charter Number: | 04420003 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Chertsey Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0827 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 285) |
Charter:
Confirmacio Regis Ætheluulphi [+ R]egnante eternaliter rege omnium seculorum domino et salvatore nostro Jhesu Christo Orbita labentis seculi cotidiano deficit occasu Hoc quoque indicio fideles quique opido commonentur quo bonorum operum exempla sectantes patrum in benivolencie proficiendo successu temporalium vicissitudine bonorum perpetua et incommutabilia regni cælorum mereantur adipisci gaudia sine termino permansura Quapropter ego Æthelwlfus Rex favente Dei omnipotentis clemencia omnes terras villas possessiones prata pascua ad quoddam monasterium quod sub nomine sancte trinitatis et apostolorum principis Petri constat honore dedicatum quod famoso apud Anglos nuncupatur Certeseg onomate omniaque ad idem monasterium rite pertinencia ejusque familie venerande sub custodia primorum regulariter cum metu Christi degencium videlicet ad sustentacionem illius cenobii pro amore Christi libenti animo concedo et confirmo quo illic unanimiter domino servientes pro meis non desistant intervenire peccaminibus atque offensionibus innumeris Hoc etiam in ista donacionis et confirmacionis cartula ut si aliquando aliquis quod absit suasione diabolica vel avaricie fascibus accensus Regum successorum in magno vel in modico vi vel voluntate minuere temptaverit sciat se a Christi consorcio et omnium sanctorum separatum et cum Juda traditore in inferno inferiori dampnatum nisi ante satisfactione digna plenissime emendaverit Acta est hæc præfata donacio et confirmacio anno ab incarnacione domini dcccxxvii hiis consentientibus Ego Ætheluulfus Rex hanc libertatis donacionem et confirmacionem vexillo sanctæ crucis subscribo et confirmo + Ego Swithunus episcopus Wintonie subscribo + Ego Æthelstanus episcopus Syreburnie subscribo + Ego Hunfridus abbas subscribo + Ego Osmundus presbiter subscribo +
Markups
Diplomatics Markup:
Confirmacio Regis Ætheluulphirubric [+ R]egnante eternaliter rege omnium seculorum domino et salvatore nostro Jhesu Christoinvocatio Orbita labentis seculi cotidiano deficit occasu Hoc quoque indicio fideles quique opido commonentur quo bonorum operum exempla sectantes patrum in benivolencie proficiendo successu temporalium vicissitudine bonorum perpetua et incommutabilia regni cælorum mereantur adipisci gaudia sine termino permansuraarenga Quapropterwords of disposition standard ego Æthelwlfus Rex favente Dei omnipotentis clemenciawords of disposition particulars omnes terras villas possessiones prata pascuaobject of conveyance particulars ad quoddam monasterium quod sub nomine sancte trinitatis et apostolorum principis Petri constat honore dedicatum quod famoso apud Anglos nuncupatur Certeseg onomategrantee particulars omniaque ad idem monasterium rite pertinencia ejusque familie venerande sub custodia primorum regulariter cum metu Christi degenciumobject of conveyance standard videlicet ad sustentacionem illius cenobiipurpose of act pro amore Christipro salute clause libenti animo concedo et confirmowords of disposition standard quo illic unanimiter domino servientes pro meis non desistant intervenire peccaminibus atque offensionibus innumerispro salute clause Hoc etiam in ista donacionis et confirmacionis cartula ut si aliquando aliquis quod absit suasione diabolica vel avaricie fascibus accensus Regum successorum in magno vel in modico vi vel voluntate minuere temptaverit sciat se a Christi consorcio et omnium sanctorum separatum et cum Juda traditore in inferno inferiori dampnatum nisi ante satisfactione digna plenissime emendaveritanathema Acta est hæc præfata donacio et confirmacio anno ab incarnacione dominidate clause standard dcccxxviidate clause particulars hiis consentientibuswitness clause standard Ego Ætheluulfus Rexwitness clause particulars hanc libertatis donacionem et confirmacionem vexillo sanctæ crucis subscribo et confirmo +witness clause standard Ego Swithunus episcopus Wintoniewitness clause particulars subscribo +witness clause standard Ego Æthelstanus episcopus Syreburniewitness clause particulars subscribo +witness clause standard Ego Hunfridus abbaswitness clause particulars subscribo +witness clause standard Ego Osmundus presbiterwitness clause particulars subscribo +witness clause standard
Names Markup:
Confirmacio Regis Ætheluulphi [+ R]egnante eternaliter rege omnium seculorum domino et salvatore nostro Jhesu Christo Orbita labentis seculi cotidiano deficit occasu Hoc quoque indicio fideles quique opido commonentur quo bonorum operum exempla sectantes patrum in benivolencie proficiendo successu temporalium vicissitudine bonorum perpetua et incommutabilia regni cælorum mereantur adipisci gaudia sine termino permansura Quapropter ego Æthelwlfus Rex favente Dei omnipotentis clemencia omnes terras villas possessiones prata pascua ad quoddam monasterium quod sub nomine sancte trinitatis et apostolorum principis Petri constat honore dedicatum quod famoso apud Anglos nuncupatur Certeseg onomate omniaque ad idem monasterium rite pertinencia ejusque familie venerande sub custodia primorum regulariter cum metu Christi degencium videlicet ad sustentacionem illius cenobii pro amore Christi libenti animo concedo et confirmo quo illic unanimiter domino servientes pro meis non desistant intervenire peccaminibus atque offensionibus innumeris Hoc etiam in ista donacionis et confirmacionis cartula ut si aliquando aliquis quod absit suasione diabolica vel avaricie fascibus accensus Regum successorum in magno vel in modico vi vel voluntate minuere temptaverit sciat se a Christi consorcio et omnium sanctorum separatum et cum Juda traditore in inferno inferiori dampnatum nisi ante satisfactione digna plenissime emendaverit Acta est hæc præfata donacio et confirmacio anno ab incarnacione domini dcccxxviidate hiis consentientibus Ego Ætheluulfus Rex hanc libertatis donacionem et confirmacionem vexillo sanctæ crucis subscribo et confirmo + Ego Swithunus episcopus Wintonie subscribo + Ego Æthelstanus episcopus Syreburnie subscribo + Ego Hunfridus abbas subscribo + Ego Osmundus presbiter subscribo +