Charter Document - 04410004

Charter Document - 04410004


Charter Number: 04410004
Cartulary Title: Charters of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1021 - 1023
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 980)
Corpus Christi College, Cambridge - MS 111 (p284)

Charter:

+ In nomine poliarchis Iesu Christi saluatoris mundi totiusque creaturae creatoris cuius diuino dominatui quaeque dominationes debito seruitio subnixe deseruiunt cuius etiam omnipotentatui uniuersi potentatus obsecundari examussim properant quia bonitas eius bonitas est incomprehensibilis et miseratio interminabilis dapsilitas bonitatis ineffabilis longanimitas quoque super prauorum nequitias quantitatis prolixitate cuiuslibet longior qui cotidianis admonitionibus religiosam conuersationem ducentes monet ut pie sectando iustitiae culturam non eam deserendo linquant quin potius perseuerabili instantia in eius cultura ut permaneant paterno affectu hortatur qui nihilominus eadem affectione mandet peccatoribus ut resipiscant a suis iniquitatibus conuertentes quia eorum execratur mortem Eius amoris stimulo et fide suffultus cuius largiflua miseratione ego Cnut rex totius Albionis insulae aliarumque nationum plurimarum in cathedra regali promotus cum consilio et decreto archiepiscoporum episcoporum abbatum comitum aliorumque omnium meorum fidelium elegi sanciendum atque perpeti stabilimento ab omnibus confirmandum ut monasterium quod Beadriches worðe nuncupatur sit per omne aeuum monachorum gregibus deputatum ad inhabitandum et ab omni dominatione omnium episcoporum comitatus illius funditus liberum ut in eo domino seruientes monachi sine ulla inquietudine pro statu regni dominum praeualeant precari Placuit etiam in hanc optionis electionem roborare priuilegio isto in quo uidere praecepi libertatis donum quod iam olim Eadmundus rex Occidentalium Saxonum largitus est suo aequiuoco pro nanciscenda eius gratia et mercede aeterna scilicet Eadmundo regi et martyri quod bono uoto augere cupimus quatinus eius promereri precibus merear portionem eius beatitudinis post huius uitae cursum tali libertate concedo fundo frui illi in quo idem sanctus pausat ut quotiens populus uniuersus persoluit censum Danis uel ad naues seu ad arma persoluant inhabitantes in ipso fundo eadem ad usus quos elegerint fratres illius loci Sitque nobis remedio hoc mihi quippe aeque reginae meae Ælfgife ac filiis nostris omnibusque qui pridem ei hoc contulerunt Huic libertati concedo additamentum scilicet maritimos pisces qui mihi contingere debeant annualiter per thelonii lucrum et piscationem quam Ulfkitel habuit in Welle et omnia iura quarumcunque causarum in uillis quae monasterio adiacent et quae adiiciendae sunt per gratiam dei Dedi quoque regina mea assensu concedens ei pro sua eleemosyna dare iiii millia anguillarum cum muneribus quae pertinent ad illas pro annuali censu in uilla quae cognominatur Lakingheðe Si quislibet quod absit istam libertatem quolibet conatu nititur seruitutis iugo subigere uel praua intentione transmutare ut rursus clericos in eo collocet loco sit addictus captiuitati aeternae carens sempiterna libertate et mancipatus seruitio diaboli eiusque consortio sit inextricabilibus habenis constitutus nisi satisfactio eius erratui subueniat quod prorsus optamus + Ego Cnut rex gentis Anglorum aliarumque nationum nihilominus hoc priuilegium iussi componere et compositum cum signo dominicae crucis confirmando inpressi + Ego Ælgifa regina omni alacritate mentis hoc confirmaui + Ego Wlfstanus archiepiscopus consensi + Ego Æðelnoðus archiepipscopus confirmaui + Ego Godwinus episcopus corroboraui + Ego Ælfwinus episcopus assensum dedi + Ego Ælfsinus episcopus consignaui + Ego Æðelricus episcopus conclusi + Ego Ælfwinus episcopus roboraui + Ego Brihtwaldus episcopus + Ego Iric dux + Ego Godwinus dux + Ego Ulf dux + Ego Eglaf dux + Ego Hakun dux + Ego Leofwinus dux + Ego Godricus dux + Ego Ælfwinus abbas + Ego Leofwinus abbas + Ego Wlfredus abbas + Ego Oskitellus abbas + Ego Leofricus abbas + Ego Ælfwardus abbas + Ego Æðelstanus abbas + Ego Oslacus miles + Ego Ðord miles + Ego Ðurkil miles + Ego Ðrim miles + Ego Broðor miles + Ego Ælfricus miles + Ego Ælwinus miles + Ego Ælfwinus + Ego Ælfricus + Ego Leofsius + Ego Leofricus + Ego Ælfricus + Ego Leofricus In ælmichtin drichtines name Ic Cnut kyng kiðe alle manne ða wed ðat ic mid mine redgiuen red habbe for mine saule þearfe and for alle mine þedschipes sendfulnesse ðat is ðat ic an ece fredomes ðan halegen kinge seint Eadmund so forð so he firmest hauede into ðere stowe ðat he on resteð And so wille ic ðat se fredom stonde on his welde unawend buten alkes bisschopes anwelde ðere schire ekilike fre And so fele siðe so men gildeð hire geld oðer to schipgeld gelde se tunschipe so oðere men don to ðere moneke nede ðe ðer binnen schulen for hus þewien And we curan ðat it nefre ne schulde ani man wenden to oðre Godes manne buten he wolde ben aschired from Godis manne and alle hise halegen And ic an ðo monekes to fode al ðat fischnoðe ðat Wlfketel aichte at Welle and min gouelfisch ðe me arist be selonde And min quen ælgiue an ðen halegen four þusend ele mid hire looc ðe ðerto bireð at lakingheðe And ic an hem alle here tune socne of alle hire lond ðe he nu habben and get bigeten schulen on Godes este

Markups

Diplomatics Markup:












+ In nomine poliarchis Iesu Christi saluatoris mundi totiusque creaturae creatoris cuius diuino dominatui quaeque dominationes debito seruitio subnixe deseruiunt cuius etiam omnipotentatui uniuersi potentatus obsecundari examussim properantinvocatio quia bonitas eius bonitas est incomprehensibilis et miseratio interminabilis dapsilitas bonitatis ineffabilis longanimitas quoque super prauorum nequitias quantitatis prolixitate cuiuslibet longior qui cotidianis admonitionibus religiosam conuersationem ducentes monet ut pie sectando iustitiae culturam non eam deserendo linquant quin potius perseuerabili instantia in eius cultura ut permaneant paterno affectu hortatur qui nihilominus eadem affectione mandet peccatoribus ut resipiscant a suis iniquitatibus conuertentes quia eorum execratur mortem Eius amoris stimulo et fide suffultus cuius largiflua miserationearenga ego Cnut rex totius Albionis insulae aliarumque nationum plurimarum in cathedra regali promotuswords of disposition particulars cum consilio et decreto archiepiscoporum episcoporum abbatum comitum aliorumque omnium meorum fidelium elegi sanciendum atque perpeti stabilimento ab omnibus confirmandumconsent clause utwords of disposition standard monasterium quod Beadriches worðe nuncupatur sit per omne aeuum monachorum gregibus deputatum ad inhabitandum et ab omni dominatione omnium episcoporum comitatus illius funditus liberum ut in eo domino seruientes monachi sine ulla inquietudine pro statu regni dominum praeualeant precari Placuit etiam in hanc optionis electionem roborare priuilegio isto in quo uidere praecepi libertatis donum quod iam olim Eadmundus rex Occidentalium Saxonum largitus est suo aequiuoco pro nanciscenda eius gratia et mercede aeterna scilicet Eadmundo regi et martyri quod bono uoto augere cupimus quatinus eius promereri precibus merear portionem eius beatitudinis post huius uitae cursum tali libertate concedo fundo frui illi in quo idem sanctus pausat ut quotiens populus uniuersus persoluit censum Danis uel ad naues seu ad arma persoluant inhabitantes in ipso fundo eadem ad usus quos elegerint fratres illius loci Sitque nobis remedio hoc mihi quippe aeque reginae meae Ælfgife ac filiis nostris omnibusque qui pridem ei hoc contulerunt Huic libertati concedo additamentum scilicetwords of disposition standard maritimos pisces qui mihi contingere debeant annualiter per thelonii lucrum et piscationem quam Ulfkitel habuit in Welle et omnia iura quarumcunque causarum in uillis quae monasterio adiacent et quae adiiciendaeobject of conveyance particulars sunt per gratiam dei Dediwords of disposition standard quoque regina mea assensu concedens eiconsent clause pro sua eleemosyna darepro salute clause iiii millia anguillarum cum muneribus quae pertinent ad illas pro annuali censu in uilla quae cognominatur Lakingheðeobject of conveyance particulars Si quislibet quod absit istam libertatem quolibet conatu nititur seruitutis iugo subigere uel praua intentione transmutare ut rursus clericos in eo collocet loco sit addictus captiuitati aeternae carens sempiterna libertate et mancipatus seruitio diaboli eiusque consortio sit inextricabilibus habenis constitutus nisi satisfactio eius erratui subueniat quod prorsus optamusanathema +witness clause standard Ego Cnut rex gentis Anglorum aliarumque nationum nihilominuswitness clause particulars hoc priuilegium iussi componere et compositum cum signo dominicae crucis confirmando inpressi +witness clause standard Ego Ælgifa reginawitness clause particulars omni alacritate mentis hoc confirmaui +witness clause standard Ego Wlfstanus archiepiscopuswitness clause particulars consensi +witness clause standard Ego Æðelnoðus archiepipscopuswitness clause particulars confirmaui +witness clause standard Ego Godwinus episcopuswitness clause particulars corroboraui +witness clause standard Ego Ælfwinus episcopuswitness clause particulars assensum dedi +witness clause standard Ego Ælfsinus episcopuswitness clause particulars consignaui +witness clause standard Ego Æðelricus episcopuswitness clause particulars conclusi +witness clause standard Ego Ælfwinus episcopuswitness clause particulars roboraui +witness clause standard Ego Brihtwaldus episcopuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Iric duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Godwinus duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ulf duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Eglaf duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Hakun duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofwinus duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Godricus duxwitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfwinus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofwinus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Wlfredus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Oskitellus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofricus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfwardus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Æðelstanus abbaswitness clause particulars +witness clause standard Ego Oslacus mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ðord mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ðurkil mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ðrim mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Broðor mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfricus mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælwinus mileswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfwinuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfricuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofsiuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofricuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Ælfricuswitness clause particulars +witness clause standard Ego Leofricuswitness clause particulars In ælmichtin drichtines name Ic Cnut kyng kiðe alle manne ða wed ðat ic mid mine redgiuen red habbe for mine saule þearfe and for alle mine þedschipes sendfulnesse ðat is ðat ic an ece fredomes ðan halegen kinge seint Eadmund so forð so he firmest hauede into ðere stowe ðat he on resteð And so wille ic ðat se fredom stonde on his welde unawend buten alkes bisschopes anwelde ðere schire ekilike fre And so fele siðe so men gildeð hire geld oðer to schipgeld gelde se tunschipe so oðere men don to ðere moneke nede ðe ðer binnen schulen for hus þewien And we curan ðat it nefre ne schulde ani man wenden to oðre Godes manne buten he wolde ben aschired from Godis manne and alle hise halegen And ic an ðo monekes to fode al ðat fischnoðe ðat Wlfketel aichte at Welle and min gouelfisch ðe me arist be selonde And min quen ælgiue an ðen halegen four þusend ele mid hire looc ðe ðerto bireð at lakingheðe And ic an hem alle here tune socne of alle hire lond ðe he nu habben and get bigeten schulen on Godes este

Names Markup:



+ In nomine poliarchis Iesu Christi saluatoris mundi totiusque creaturae creatoris cuius diuino dominatui quaeque dominationes debito seruitio subnixe deseruiunt cuius etiam omnipotentatui uniuersi potentatus obsecundari examussim properant quia bonitas eius bonitas est incomprehensibilis et miseratio interminabilis dapsilitas bonitatis ineffabilis longanimitas quoque super prauorum nequitias quantitatis prolixitate cuiuslibet longior qui cotidianis admonitionibus religiosam conuersationem ducentes monet ut pie sectando iustitiae culturam non eam deserendo linquant quin potius perseuerabili instantia in eius cultura ut permaneant paterno affectu hortatur qui nihilominus eadem affectione mandet peccatoribus ut resipiscant a suis iniquitatibus conuertentes quia eorum execratur mortem Eius amoris stimulo et fide suffultus cuius largiflua miseratione ego Cnut rex totius Albionisname insulae aliarumque nationum plurimarum in cathedra regali promotus cum consilio et decreto archiepiscoporum episcoporum abbatum comitum aliorumque omnium meorum fidelium elegi sanciendum atque perpeti stabilimento ab omnibus confirmandum ut monasterium quod Beadriches worðe nuncupatur sit per omne aeuum monachorum gregibus deputatum ad inhabitandum et ab omni dominatione omnium episcoporum comitatus illius funditus liberum ut in eo domino seruientes monachi sine ulla inquietudine pro statu regni dominum praeualeant precari Placuit etiam in hanc optionis electionem roborare priuilegio isto in quo uidere praecepi libertatis donum quod iam olim Eadmundus rex Occidentalium Saxonum largitus est suo aequiuoco pro nanciscenda eius gratia et mercede aeterna scilicet Eadmundo regi et martyri quod bono uoto augere cupimus quatinus eius promereri precibus merear portionem eius beatitudinis post huius uitae cursum tali libertate concedo fundo frui illi in quo idem sanctus pausat ut quotiens populus uniuersus persoluit censum Danis uel ad naues seu ad arma persoluant inhabitantes in ipso fundo eadem ad usus quos elegerint fratres illius loci Sitque nobis remedio hoc mihi quippe aeque reginae meae Ælfgife ac filiis nostris omnibusque qui pridem ei hoc contulerunt Huic libertati concedo additamentum scilicet maritimos pisces qui mihi contingere debeant annualiter per thelonii lucrum et piscationem quam Ulfkitel habuit in Welle et omnia iura quarumcunque causarum in uillis quae monasterio adiacent et quae adiiciendae sunt per gratiam dei Dedi quoque regina mea assensu concedens ei pro sua eleemosyna dare iiii millia anguillarum cum muneribus quae pertinent ad illas pro annuali censu in uilla quae cognominatur Lakingheðe Si quislibet quod absit istam libertatem quolibet conatu nititur seruitutis iugo subigere uel praua intentione transmutare ut rursus clericos in eo collocet loco sit addictus captiuitati aeternae carens sempiterna libertate et mancipatus seruitio diaboli eiusque consortio sit inextricabilibus habenis constitutus nisi satisfactio eius erratui subueniat quod prorsus optamus + Ego Cnut rex gentis Anglorum aliarumque nationum nihilominus hoc priuilegium iussi componere et compositum cum signo dominicae crucis confirmando inpressi + Ego Ælgifa regina omni alacritate mentis hoc confirmaui + Ego Wlfstanus archiepiscopus consensi + Ego Æðelnoðus archiepipscopus confirmaui + Ego Godwinus episcopus corroboraui + Ego Ælfwinus episcopus assensum dedi + Ego Ælfsinus episcopus consignaui + Ego Æðelricus episcopus conclusi + Ego Ælfwinus episcopus roboraui + Ego Brihtwaldus episcopus + Ego Iric dux + Ego Godwinus dux + Ego Ulf dux + Ego Eglaf dux + Ego Hakun dux + Ego Leofwinus dux + Ego Godricus dux + Ego Ælfwinus abbas + Ego Leofwinus abbas + Ego Wlfredus abbas + Ego Oskitellus abbas + Ego Leofricus abbas + Ego Ælfwardus abbas + Ego Æðelstanus abbas + Ego Oslacus miles + Ego Ðord miles + Ego Ðurkil miles + Ego Ðrim miles + Ego Broðor miles + Ego Ælfricus miles + Ego Ælwinus miles + Ego Ælfwinus + Ego Ælfricus + Ego Leofsius + Ego Leofricus + Ego Ælfricus + Ego Leofricus In ælmichtin drichtines name Ic Cnut kyng kiðe alle manne ða wed ðat ic mid mine redgiuen red habbe for mine saule þearfe and for alle mine þedschipes sendfulnesse ðat is ðat ic an ece fredomes ðan halegen kinge seint Eadmund so forð so he firmest hauede into ðere stowe ðat he on resteð And so wille ic ðat se fredom stonde on his welde unawend buten alkes bisschopes anwelde ðere schire ekilike fre And so fele siðe so men gildeð hire geld oðer to schipgeld gelde se tunschipe so oðere men don to ðere moneke nede ðe ðer binnen schulen for hus þewien And we curan ðat it nefre ne schulde ani man wenden to oðre Godes manne buten he wolde ben aschired from Godis manne and alle hise halegen And ic an ðo monekes to fode al ðat fischnoðe ðat Wlfketel aichte at Welle and min gouelfisch ðe me arist be selonde And min quen ælgiue an ðen halegen four þusend ele mid hire looc ðe ðerto bireð at lakingheðe And ic an hem alle here tune socne of alle hire lond ðe he nu habben and get bigeten schulen on Godes este