Charter Document - 04410002
Charter Number: | 04410002 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Bury St. Edmunds |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0945 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 507) eSawyer (S 507) |
Charter:
Privilegium Ædmundi regis quo libertas ecclesiæ Sancti Ædmundi conceditur et termini terrarum circumjacentium nominanatur In nomine sanctæ Trinitatis Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta montium in districtis ligaminibus fixa sunt tamen plerumque per tempestates et turbines secularium rerum etiam religio sanctæ Dei ecclesiæ maculis reproborum dissipatur ac rumpitur Idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractu salubri consilio diffiniuntur certis literulis roborata confirmentur Quapropter ego Ædmundus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector ad memoriam revoco gesta antecessorum meorum qui terrenis opibus ecclesias sanctorum ditaverunt quorum exempla imitatus ad monasterium quod situm est in loco qui dicitur æt Bæderices wirde in quo sanctus Ædmundus rex quiescit corpore terram quæ circa illum locum esse videtur libenter tribuo ut eternaliter persistat Eatenus ut illam ejusdem monasterii familia possideat atque suis posteris eadem dictione derelinquat Sit autem prædicta terra libera ab omni mundiali obstaculo cum omnibus quæ olim ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis pascuis pratis silvis exceptis istis tribus expeditione pontis arcisive coedificatione Si quis autem propria temeritate violenter invadere præsumpserit nostram prænotatam donationem sciat se proculdubio ante tribunal districti judicis titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit Istis terminis prædicta terra circumgirata videtur This sindon tha land gemere the Eadmund king gebocade in to sancte Eadmunde thonne is thær ærest suth be eahta treowen et thonne up be Alhmundes treowen et swa forth to Osulfes lea et swa forth on gerihte be manige hyllan et thonnen up Hamarlunda et swa forth æfter than we se Lytlantune et thonen ofer tha ea æfter than wege to Bertenedene et swa on gerichte east to Holegate et swa forth an furlang be easten Bromleage et thonan suth to niwantune meaduwe Acta est hæc præfata donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLV Indictione III Ego Ædmundus rex Anglorum præfatam donationem cum sigillo sanctæ crucis + indeclinabiliter confirmavi Ego Oda Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Theodred Lundoniensis ecclesiæ episcopus corroboravi Ego Ælfheh Wintoniensis ecclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis + subscripsi et confirmavi Ego Cenwald episcopus prædictum donum concessi Ego Ælfric episcopus consignavi Ego Ælfred episcopus confirmavi Ego Burhric episcopus consensi Ego Æthelgar episcopus roboravi Ego Æthelwold episcopus consignavi Æthelstan dux Wulfgar dux Æthelwuald dux Ealhhelm dux Athelmund dux Ædmund minister Ælfstan minister Ælfheh minister Æthered minister Ælfsige minister Ælfgar minister
Markups
Diplomatics Markup:
Privilegium Ædmundi regis quo libertas ecclesiæ Sancti Ædmundi conceditur et termini terrarum circumjacentium nominanaturrubric In nomine sanctæ Trinitatisinvocatio Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta montium in districtis ligaminibus fixa sunt tamen plerumque per tempestates et turbines secularium rerum etiam religio sanctæ Dei ecclesiæ maculis reproborum dissipatur ac rumpitur Idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractu salubri consilio diffiniuntur certis literulis roborata confirmenturarenga Quapropterwords of disposition standard ego Ædmundus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rectorwords of disposition particulars ad memoriam revoco gesta antecessorum meorum qui terrenis opibus ecclesias sanctorum ditaverunt quorum exempla imitatuspro salute clause ad monasterium quod situm est in loco qui dicitur æt Bæderices wirde in quo sanctus Ædmundus rex quiescit corporegrantee particulars terram quæ circa illum locum esse videturobject of conveyance standard libenter tribuowords of disposition standard ut eternaliter persistat Eatenus ut illam ejusdem monasterii familia possideat atque suis posteris eadem dictione derelinquathabendum clause standard Sit autem prædicta terra libera ab omni mundiali obstaculoexemption cum omnibus quæ olim ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis pascuis pratis silvisobject of conveyance standard exceptis istis tribus expeditione pontis arcisive coedificationeexemption Si quis autem propria temeritate violenter invadere præsumpserit nostram prænotatam donationem sciat se proculdubio ante tribunal districti judicis titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit Istis terminis prædicta terra circumgirata videturanathema This sindon tha land gemere the Eadmund king gebocade in to sancte Eadmunde thonne is thær ærest suth be eahta treowen et thonne up be Alhmundes treowen et swa forth to Osulfes lea et swa forth on gerihte be manige hyllan et thonnen up Hamarlunda et swa forth æfter than we se Lytlantune et thonen ofer tha ea æfter than wege to Bertenedene et swa on gerichte east to Holegate et swa forth an furlang be easten Bromleage et thonan suth to niwantune meaduweboundary clause Acta est hæc præfata donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christidate clause standard DCCCCXLVdate clause particulars Indictionedate clause standard IIIdate clause particulars Ego Ædmundus rex Anglorumwitness clause particulars præfatam donationem cum sigillo sanctæ crucis + indeclinabiliter confirmaviwitness clause standard Ego Oda Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopuswitness clause particulars ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis conclusiwitness clause standard Ego Theodred Lundoniensis ecclesiæ episcopuswitness clause particulars corroboraviwitness clause standard Ego Ælfheh Wintoniensis ecclesiæ episcopuswitness clause particulars testudinem sanctæ crucis + subscripsi et confirmaviwitness clause standard Ego Cenwald episcopuswitness clause particulars prædictum donum concessiwitness clause standard Ego Ælfric episcopuswitness clause particulars consignaviwitness clause standard Ego Ælfred episcopuswitness clause particulars confirmaviwitness clause standard Ego Burhric episcopuswitness clause particulars consensiwitness clause standard Ego Æthelgar episcopuswitness clause particulars roboraviwitness clause standard Ego Æthelwold episcopuswitness clause particulars consignaviwitness clause standard Æthelstan dux Wulfgar dux Æthelwuald dux Ealhhelm dux Athelmund dux Ædmund minister Ælfstan minister Ælfheh minister Æthered minister Ælfsige minister Ælfgar ministerwitness clause particulars
Names Markup:
Privilegium Ædmundi regis quo libertas ecclesiæ Sancti Ædmundi conceditur et termini terrarum circumjacentium nominanatur In nomine sanctæ Trinitatis Quamvis decreta pontificum et verba sacerdotum velud fundamenta montium in districtis ligaminibus fixa sunt tamen plerumque per tempestates et turbines secularium rerum etiam religio sanctæ Dei ecclesiæ maculis reproborum dissipatur ac rumpitur Idcirco incertum futurorum temporum statum providentes posteris succedentibus profuturum esse decrevimus ut ea quæ communi tractu salubri consilio diffiniuntur certis literulis roborata confirmentur Quapropter ego Ædmundus rex Anglorum ceterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector ad memoriam revoco gesta antecessorum meorum qui terrenis opibus ecclesias sanctorum ditaverunt quorum exempla imitatus ad monasterium quod situm est in loco qui dicitur æt Bæderices wirde in quo sanctus Ædmundus rex quiescit corpore terram quæ circa illum locum esse videtur libenter tribuo ut eternaliter persistat Eatenus ut illam ejusdem monasterii familia possideat atque suis posteris eadem dictione derelinquat Sit autem prædicta terra libera ab omni mundiali obstaculo cum omnibus quæ olim ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus campis pascuis pratis silvis exceptis istis tribus expeditione pontis arcisive coedificatione Si quis autem propria temeritate violenter invadere præsumpserit nostram prænotatam donationem sciat se proculdubio ante tribunal districti judicis titubantem tremebundumque rationem redditurum nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit Istis terminis prædicta terra circumgirata videtur This sindon tha land gemere the Eadmund king gebocade in to sancte Eadmunde thonne is thær ærest suth be eahta treowen et thonne up be Alhmundes treowen et swa forth to Osulfes lea et swa forth on gerihte be manige hyllan et thonnen up Hamarlunda et swa forth æfter than we se Lytlantune et thonen ofer tha ea æfter than wege to Bertenedene et swa on gerichte east to Holegate et swa forth an furlang be easten Bromleage et thonan suth to niwantune meaduwe Acta est hæc præfata donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLV Indictione IIIdate Ego Ædmundus rex Anglorum præfatam donationem cum sigillo sanctæ crucis + indeclinabiliter confirmavi Ego Oda Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Theodred Lundoniensis ecclesiæ episcopus corroboravi Ego Ælfheh Wintoniensis ecclesiæ episcopus testudinem sanctæ crucis + subscripsi et confirmavi Ego Cenwald episcopus prædictum donum concessi Ego Ælfric episcopus consignavi Ego Ælfred episcopus confirmavi Ego Burhric episcopus consensi Ego Æthelgar episcopus roboravi Ego Æthelwold episcopus consignavi Æthelstan dux Wulfgar dux Æthelwuald dux Ealhhelm dux Athelmund dux Ædmund minister Ælfstan minister Ælfheh minister Æthered minister Ælfsige minister Ælfgar minister