Charter Document - 04350003
Charter Number: | 04350003 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Paul, Benediktiner 1099 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Bernhardus dux Karinthie Thesauro abscondito in agro similis est scriptura que in commutabili serie ueritatis gesta hominum in euum conseruat Sciant tam posteri quam presentes quod ego Bernhardus dei gratia dux Karinthie contuli monasterio sancti Pauli Lauent quicquid ad utilitatem seu necessitatem eiusdem ducendum curribus aut uehiculis siue ferendum oneribus equorum uel asinorum fuerit liberum transitum habeat per pontem nouum quem Volchenmarkhet super Traham fluuium construxi ita scilicet quod nil precii aut alterius exactionis ab eis requiratur quia in predio monasterii situs est pons et rebus eius instructus Eandem quoque relaxationem facimus burgensibus prefati fori quod nichil ab eis exigatur si quid ad sui utilitatem duxerint aut tulerint Ad huius concessionis et libertatis indicium abbas Wlricus communi fratrum assensu proximum ponti agrum certis notatum metis ad predicti pontis constructionem necessarium contulit Omnia vero iura fori et transitus mercature ad utilitatem monasterii firmiter permaneant Et ut hoc ratum permaneat sigillo meo presentem paginam muniui subscriptis testium nominibus Comes Willehalmus de Hunenburch dominus Hartnidus de Orte Hainricus filius domini Ottonis de Truhsen dominus Heinricus ciselin dominus Gotfridus de Hauenarburch dominus Chuonradus Topelstein Otto et Fridericus de Wolfesperch Sighardus et frater suus Hartwicus de Ramenstein Quatuor fratres de truhsen Cholo Gotfridus Otto Adelbertus Acta sunt hec Anno Millesimo CCXVIII