Charter Document - 04340050
Charter Number: | 04340050 |
---|---|
Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Philippus divina favente clementia Romanorum rex augustus Si racionabiles ecclesiasticorum peticiones prelatorum ad ecclesiarum suarum tendentes proficuum clementer admittamus speramus nobis apud regem regum ad eterne vite meritum et temporalis imperii prosperiorem decursum proficere et eos quos benigna exauditione honoramus de cetero nobis devotiores ac magis benivolos fore Noverit igitur omnium Christi et imperii nostri fidelium presens etas et futura qualiter dilectus consanguineus noster Adelbertus Iuuauensis id est Salzburgensis ecclesie concederemus atquo confirmaremus Hunc itaque nostreque saluti precepta que in illis sunt scriptis reperta sicut ibi continebantur ita nos ea presenti nostre maiestatis privilegio inseri iussimus ac eam secundum benignitatem confirmamus Inter que principaliter constituimus quod ex precepto Lodevvici imperatoris agnovimus cuius precepti exemplum ipse ecclesie nostri vigore edicti in perpetuum confirmamus statuentes ut videlicet ea que pretaxata ecclesia hactenus recto titulo possedit et tenuit et ea que nostris diebus possidet ac tenet et que in futurum deo annuente racionabiliter acquiret in quibuslibet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri constitutis p[er] hanc confirmationem nostram absque alicuius contrarietate de cetero possideat et teneat ita libere et cum iurisditione quod nullus iudex publicus nec quisquam iudiciaria fungens potestate ad causas audiendas vel ad freda aut tributa aut telonea que a vulgo dicuntur muta exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes iniuste distringendos nec ad ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris aut futuris temporibus predicte ecclesie possessiones ingredi audeat sed hec iura [] similia emolumenta que fiscus regalis inde sperare poterit aut exigere res ecclesie sue constituere Item secundum exemplar precepti quod divus augiistus Otto predictam Salzburgensem ecclesiam munivit ac ditavit nos donationes eidem ecclesie factas et quoslibet contractus quibus aliquid possidere cepit legitime per nostre auctoritatis clementiam renovamus et confirmamus inter que possessiones in ipsius regis Ottonis privilegio propriis expressit vocabulis nos quoque ipsum in hoc sequentes huic pagine fecimus annotari Primitus castellum sancte Erindrudis cum omnibus eidem castello iuste ac legaliter attinentibus cum curtibus venationibus piscationibus id est ab ecclesia sancti Martini que respicit contra monticulum qui vulgo Nochstein nuncupatur sursum ex utraque parte fluminis Iuaris usque in rivolum Quartinesbach insuper etiam de rivulo venationem piscationemque ex utraque parte prenotati fluminis ad sanctum Maximilianum usque dum Tunta ex aquilonari parte fluit in predictum flumen atque rivulus Gastuna ex australi parte Item forestum a termino qui in Pisontia incipit hoc est de rivulo Erilipach usque ad montem Wassenberch prope Iscalam in illo loco ubi terminus foresti Rapotonis quondam comitis ab isto se disiungit et in aquilonari parte de rivo Tinnilinbach usque in summitatem montis Ciruencus nominati et iam dicto monte Wassenberch usque ad prefatum monticulum Nochstein illa montana omnia que in potestate antecessorum nostrorum fuerunt Item Kiemisse preposituram regulariam cum omnibus iuste ei attinentibus Curtem quoque Biscoffesdorf cum omnibus iuste ad eandem curtem pertinentibus atque piscationem in lacu Aterse sine omni contradictione illos quondam imperio pertinentes XII privatos tractus saginarum sicut dominicalis terra ad Boumgarten ipsi lacui se adiungit sine alia communi piscatione in Aterse ad Aterhof pertinente In illis quoque curtibus que olim inibi in feodo sive ex parte imperatorum sive aliunde beneficiate fuissent proprietatem quarum hec nomina sunt Schaforeuelt curtem et ecclesiam cum decima et sicut terminus ille in australi parte incipit qui Wachrein dicitur ultra Ibisam et in occidentali usque dum ducitur ubi Urla hobis Preterea Arnesdorf id est Wachowa pertinentibus Ad hec apud Grunzatam quicquid superfuit hobis quinque quas fideli suo cuidam Dietrico antecessores nostri dederunt hoc sunt hobe quinquaginta Insuper Lubinam et ad Holumburch terciam partem civitatis cum vineis XXX et hobis XV sine curtili terra Item Treismam civitatem et ecclesiam sancti Martini cum decima et sursum in australi atque orientali parte fluminis Treisme usque ad Potilinesprunnen et sicut Dietriesbach fluit contra duos acervos exteriores qui in orientali parte campi sunt positi et exinde usque ad Danubium in illum [locum] qui Triboliz dicitur et ita sursum prope Danabium cum agris pratis cultis et incultis aviis locis piscationum que teutonico arihstete vocantur et ita sursum usque ad illam marcham que inter Treismam et Holumburch utrasque res discernendo dividit ad Bennenwanch quicqnid predecessores nostri reges illic habuerunt ad ecclesiam Anzonis quicquid illic habuerunt ad Wittenesberch quicquid illic habuerunt excepto quod cuidam Mosogovvoni datum est hoc est hobe centum Ellodis ecclesiam ecclesiam Minigonis presbiteri ad Gumpoldesdorf quicquid ibi reges habuerunt Preterea Rapam Sabariam civitatem et ecclesiam cum decima et theloneis vineis agris pratis paschuis forestis montibus cunctis ad eandem civitatem legaliter pertinentibus insuper Siccam Sabariam et Pennichaha et Mosaburch abbatiam ubi sanctus Adrianus requiescit nonam quoque de omnibus curtibus regalibus inibi cum theloneo in civitate et piscina Ad Salabiugan curtem cum CCC mansis et totidem vineis mansis et quicquid illic regibus attinebat ecclesiam de Quartinaha ecclesiam ad Gheuse ecclesiam ad Ternberch ecclesiam Gundoldi locum quem vocant Quinque Ecclesias cum theloneis forestis et cum proprietate omnium que ab antecessoribus nostris ibidem antea beneficiata erant ad Ruginesuelt quicquid ibi regalibus pertinuit ad Turnowa ecclesiam quo est constructa in honore sancti Ruberti cum monte Baruoz dicto cum vineis pratis silvis et cum omnibus que ibi sunt circa montem sita ad Pottowe ecclesiam cum decima et totam civitatem cum bannis theloneis et ponte et omnibus ad locum illum pertinentibus ad Cistenesuelt sicut duo acervi prope Trauum positi sunt ex summitate superioris et exterioris termini qui Wacrein dicitur et sicut ille Wacrein tendit usque dum Treuina fluit in amnem Trauum ad Sulpam civitatem et Zvip omnia que iuste et legaliter eo pertinent in querceis campis sicut illa fossa incipit a Mura et tendit usque ad Lonznik et ut Lonzniza et Sulpa de alpibus fluunt et forestum Susel cum banno sicut in potestate antecessorum nostrorum hec fuerunt venationemque Suzzentale quam populus cum sacramentis in potestatem antecossorum nostrorum firmavit ad venandos illic apros et ursos per tres ebdomadas ante equinoctium autumnale et postea usque ad festum sancti Martini ad Liumnigga iuxta Rapam quicquid illic predecessores nostri habuerunt item Nezzilunbach et ad Sabnizam ecclesiam et curtem cum mansis item Rapam ac Tudleiben ad Labande ecclesiam sancti Andree cum decima ut ibi consuetudo est et de curtibus quas antecessores nostri ibi habuerunt decimam ut in canonibus habetur nec non saginationem in omni Labande valle excepto monte Forst nominato ligna quoque secanda ad ecclesiam et ad aliud servitium episcopi tam in ipso monte quam in aliis omnibus montibus et unam fossam lapidum in monte Gamanar semper per totum annum habendam item ad Gurcizam beneficium Engilbaldi ad Carantanam ecclesiam sancte Marie cum decima sicut ecclesiasticus ordo precipit de omnibus curtibus que ad Carantanam civitatem pertinent id est Trahof Grauindorf Gurnuz ad Streliz operarios servos duos in monte cum hobis eorum ligna secanda in ipso monte sine contradictione omnium hominum cum saginatione Item Trebenam Osterwiz Grabuhuelt Uitringa Friesach Gurca Grazluppa Longovve Sublich Tivfenbach Katsche Pelisa Kumbenza Vndrima Linta Lieznigga Brugga Muriza Livbena ad Strazzinulam duo loca Pretexatus itaque possessiones quemadmodum in privilegio regis Ottonis augusti signate reperiuntur et ea lege ac ratione Salzburgensi ecclesie confirmate ut nullus imperii Romani successor nec dux nec comes nec ulla alia potestas aut porsona de predictis rebus audeat quicquam subtrahere sed iure perpetuo ad sanctum Petrum sanctumque Rubertum stabiliter absque omni contradictione permaneant ita nos quoque nostri auctoritate precepti confirmamus considerata tamen temporum et eventum varietate ut sua cuique iusticia salva remaneat quod ideo adiungendum decrevimus ut si quis forte hoc nostro moderno tempore aliquid usquam de prefatis bonis contra iusticiam Salzburgensis ecclesie prescriptam videatur tenere is eadem bona archiepiscopo et ecclesie Salzburgensi recognoscat et restituat aut ea se legitimo contractu et iusto possedisse titulo rationabiliter ostendat Preterea ex privilegio Lodevvici regis augusti patenter intelleximus quod idem Lodevvicus augustus prefate Salzburgensi ecclesie amore dei et beati Petri apostoli et sancti Rudberti in pago Salzburgowe dicto curtem Salzburhouen quam Pilgrinus archiepiscopus antea in ministerio ab eo tenere visus est in proprietatem et plenam potestatem contradidit integraliter cum curtibus omnibus edificiis campis pratis agris pascuis silvis lacubus aquis aquarum decursibus inmobilibus mancipiis quoque pluribus utriusque sexus parscalcis cum omnibus censibus in Salina et extra Salinam iuter fluvios Sala et Salzaha vocatos in auro et sale ac pecoribus cum theloneis duobus que vulgo muta vocantur cum omnibus adiacentiis et rebus ad eandem terram pertinentibus Hanc igitur traditionem et donationem quam et post ipsum Lodevvicum augustum Otto imperator suo privilegio super hoc dato confirmavit nos quoque presenti nostre auctoritatis scripto confirmamus Salzburgensi archiepiscopo et sue ecclesie statuentes et firmissime precipientes ut predicta cum omnibus pertinentiis eiusdem curtis et quecumque utilitas in huiusmodi catmis seu fodinis salis vel metallorum in quibuslibet fundis ecclesie et fluminibus fluentibus per fundos ecclesie meantibus perpetuis temporibus a Salzburgensi deinceps ecclesia et eius archiepiscopo abque omni obstaculo inconvulso vestitu quiete possideatur Dignum preterea duximus presenti inserere privilegio qualiter ex scripto domini Alexandri pape huius nominis secundi insuper ex privilegio Heinrici regis venit nobis in cognitionem quod Gebehardus Iuuauensis id est Salzburgensis archiepiscopus de commissarum sibi animarum provisione sollicitus eo quod episcopatum suum in montanis situm pro nimia parrochie amplitudine et viarum difficultate per se solum regere non sufficeret ab utraque dignitate apostolica scilicet et regiam impetravit quod liceret ei infra parrochiam suam adiutorem sui operis episcopum et sedem episcopalem constituere Placuit igitur eidem archiepiscopo Gebehardo ut indulto apostolico et regio utens in loco qui dicitur Gurca apud ecclesiam sancte Marie kathedram episcopalem faceret et concessum est ei per utriusque potestatis ecclesiastice scilicet ac secularis clementiam ut eidem nove sedi partem parrochie sue et de prediis ac decimis quantum conveniens videretur attribueret et ad eandem sedem episcopum ex sua consideratione ordinaret ea videlicet ratione ut episcopatus ille ecclesie archiepiscopi nulli umquam ecclesie cessuro Ut autem omnia supradicta memoriter sciantur et inconvulsa de cetero firmitate observentur presentis privilegii paginam fecimus conscribi et appensa maiestatis nostre bulla roborari Huius rei testes sunt Treuerensis archiepiscopus Augustensis episcopus Constanciensis episcopus Argentinensis episcopus Hermannus langravius Turingie Rodolfus palatinus de Tuwingen Sifridus comes de Orlamunde Fridericus comes de Zolre Vlricus comes de Berge Emicho comes de Linningen Godefridus de Eppenstein Calohus de Kircherch Hartradus de Merenberc Heinricus marscalcus de Chalindin Ulricus marscalcus de Rechberch Cuno de Minzenberc Warnherus de Bolanden Tiedo de Rauensburch et alii quam plures Signum domini Philippi secundi Romanorum regis invictissimi Ego Chonradus Hildensheimensis episcopus Erbipolensis electus imperialis aule cancellarius vice domini Chonradi Moguntini archiepiscopi M totius Germanie archicancellarii recognovi Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXCVIIII indict III regnante gloriosissimo Romanorum rege Philippo II regni eius anno secundo dat Moguntie III kal octobris