Charter Document - 04340048
Charter Number: | 04340048 |
---|---|
Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Albertus dei gratia Salzpurgensis ecclesie archiepiscopus et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Ex iniuncte obis administrationis officio omnibus ecclesiasticis obsequiis mancipatis in erogatione temporalium beneficiorum pro facultate nostra subvenire tenemur precipue tamen deo famulantibus in ecclesiis ab antecessoribus nostris fundatis vel aliquorum legitimorum fundatorum donatione ecclesie nostre collatis seu in fundo ecclesie nostre sitis propensiori sollicitudine stipendia amplificare continuis laboribus eorum condescendendo fervor karitatis constringit Noverint ergo omnes Christi fideles quod nos de conmuni capituli nostri consensu de tercia parte proventuum saline in Tvual monasteriis in fundo Salzpurgensis ecclesie sitis legitima traditione subnotatas pensiones annuatim conferendas in eisdem monasteriis deo servientibus perpetualiter donavimus monialibus sancte Erindrudis in Nunneburch XX libras Salzpurgensis monete monialibus sancti Georii in Karinthia XX libras hospitali Salzpurch X li[bras] clericis regularibus in Chimse Xcem li[bras] ad Richersperge X libras Hallensibus ad sanctum Zenonem VI li[bras] ad Suben tres li[bras] Secawensibus VII li[bras] Uorawensibus V li[bras] Garzensibus V monachis in Atel Vque libras ad Uitringe VII li[bras] Raitenhaselhensibus VII li[bras] hospitali in Duro monte Stom Vque libras Perhtoldo autem Salzpurgensi preposito eiusque successoribus statuentes iniungimus curam institutionis saline pro quantitate distribute portionis et tempore congruo videlicet ante diem nativitatis Iohannis baptiste erogatione singulis secundum quod in hoc privilegio distributum invenerit Et ut hec nostre donationis traditio in futura tempora inconvulsa permaneat hanc paginam inde conscribi ac sigillo nostro iussimus insigniri Ego Perhtoldus Salzpurgensis ecclesie prepositus subscribo Ego Hermannus decanus subscribo Ego Albertus Chimensis prepositus eiusdem loci canonicus ss Ego Heinricus plebanus ss Ego Chvnradus ss Ego Alhardus ss Ego Wernhardus ss Ego Wernherus custos ss Ego Heinricus ss Ego Tiemo ss Ego Ortolfus ss Ego Heinricus ss Ego Perhtoldus ss Ego Hartfridus ss Ego Otto ss Ego Ortolfus ss Ego Rvdgerus ss Ego Hermannus ss Ex ministerialibus vero huius rei testes sunt Sigboto de Surberch Chunradus castellanus de Salzburc Chono castellanus de Weruen et frater eius Chonradus castellanus de Muldorf Odelricus et frater eius Chonradus de Chaleheim Ekkehardus de Chnozingen Uolchmarus de Mulberch Chonradus de Grabenstat Liupoldus et frater eius Heinricus de Walde Rodigerus et frater eius Gerhohus Marchwardus de Percheim et frater eius Gerhohus et alii quam plures Actum Salzburch in civitate nostra anno incarnati verbi MCXCVIII indictione prima pontificatus vero nostri anno XXXI in dei nomine feliciter amen Testes omnis simul chorus Pilgrimus abbas sancti Petri Wernhardus prepositus de Perhtersgademe Otto prepositus de Povmburch Pabo prepositus de Suben Arbo prepositus de Richersperge Pabo prepositus de Awe Adelun prepositus de Garze Ex ministerialibus ecclesie Sigboto de Surberch Chunradus castellanus de Salzpurch Chuno castellanus de Weruen et frater eius Chunradus castellanus de Muldorf Odalricus et frater eius Chunradus de Chalheim Rudgerus et frater eius Gerhohus Marquardus de Percheim et frater eius Gerhohus Liupoldus et frater eius Heinricus de Walde Chunradus de Grabenstat Heinricus et frater eius Luitwinus de Gebeninge et alii quam plures Acta sunt hec in loco nostro Salzpurch anno verbi incarnati MCXCVIII indictione prima pontificatus vero nostri anno XXX primo