Charter Document - 04340046

Charter Document - 04340046


Charter Number: 04340046
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1198
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Adelbertus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus Pii et providi pastoris incumbit sollicitudini ut greges sibi commissos in spiritalibus et temporalibus pascere pascuis uberrime non ob mittat Ea propter omnibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod nos debite circa oves nobis creditas sollicitudini cupientes intendere pro eterne retributionis intuitu de habundantia benedictionis quam deus omnipotens nostris temporibus nobis in salinis nostri episcopatus effudit inopiam et necessitatem fratrum nostrorum de choro Salzburgensi Perhtersgademensis quoque ecclesie penuriam relevare et supplere decrevimus Communicato itaque consilio cum melioribus cleri ac ministerialium hanc sue indigentie consolationem predictis fratribus nostris de choro et ecclesie Perhtersgademensi in salinis nostris circa locum Tuual impertiri deliberavimus statuentes ut quicquid utilitatis a Pabensteine usque ad villam Alben et usque ad terminos Grauengademen in sale et foresto et in montanis in quesitis et inquirendis haberi potuerit equaliter et integraliter et sine alicuius male fraudis ingenio in tres partes dividatur quarum partium una nobis secunda fratribus nostris de choro tercia preposito Perhtersgademensi remaneat In instituendis vero salinarum predicti loci officiariis omnes predicti nos videlicet et nostri successores fratres quoque canonici de choro Perhtersgademensis etiam prepositus equalem habeant dispositionem et cuiuslibet utilitatis potestatem Adicimus preterea et statuimus ac indulgemus ut si noster ac successorum nostrorum in predictis salinis que sunt inter Pabensteine et inter Grauengademen officialis aliquid nove utilitatis laboris sui studio invenerit vel conquisierit simili modo in tres partes illa conquisita utilitas dividatur quarum una nobis altera canonicis de choro tercia fratribus de Perhtersgademe sine contradictione tribuatur Quod similiter officiales reliqui Perhtersgademensium scilicet et canonicorum de choro erga nos et nostros successores exequantur inventas quascumque salinarum predictarum novas utilitates in tres partes dividentes quarum una nobis relique due inter ipsos remaneant equaliter Ut autem hec nostre dispositionis donatio in eternam nostri memoriam in posterum stabilis permaneat et inconvulsa hanc kartam inde conscriptam sigilli nostri ac subscriptorum testium munimine insigniri precepimus Testes qui his interfuerunt sunt hii Perhtoldus prepositus Salzburgensis Chonradus prepositus Frisingensis Wernhardus Perhtersgademensis prepositus Chonradus prepositus Hallensis Ortolfus prepositus Cellensis Chonradus abbas sancti Petri in Salzburch Richerus abbas in Reitenhaselach Hermannus Salzburgensis decanus et fratres de choro Heinricus plebanus Sigfridus scolasticus Adelhardus Hartfridus Wernherus presbiteri de Perhtersgademe Odalricus decanus et fratres presbiteri Marchwardus Gotefridus Rodolfus Fridericus ministeriales ecclesie Sigboto de Surberch Chono de Weruen Chonradus de Steteheim Odalricus et frater eius Chonradus de Chaleheim Rodigerus et frater eius Gerhoch de Uzelingen Marcwardus et frater eius Gerhoch de Percheim Otto de Pongowe Gotescalcus de Brunningen Gotescalcus de Unzingen Vlchmarus et frater eius Odalricus de Mulberch Heinricus et frater eius Lothwinus de Gebeningen Adelbero de Merrensteine Liupoldus de Nohsteine Liutoldus de Eicheim et frater eius Wolframus Acta sunt hec apud Salzb[urc] anno ab incarnatione domini MCXCVIII indictione prima pontificatus vero nostri XXX in dei nomine feliciter amen