Charter Document - 04340045

Charter Document - 04340045


Charter Number: 04340045
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1196
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Celestinus episcopus servus servorum dei venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis abbati sancti Petri Salzeburgensi et abbati de Raitenhaselac in Salzeburgensi diocesi constituto salutem et apostolicam benedictionem Proposita coram nobis dilectorum filiorum prepositi et fratrum Salzeburgensis ecclesie querela monstravit quod cum quandam salinam apud Tuual ex donatione bone memorie senioris Corradi predecessoris tui frater archiepiscope multo tempore pacifice possedissent et donatio ipsa fuisset sigilli eiusdem archiepiscopi munimine roborata prepositus et fratres Berhtersgademenses Salzeburgensis diocesis eam per violentiam detinent occupatam in dictorum prepositi et fratrum Salzeburgensium preiudicium non modicum et gravamen Quia vero nobis ad plenum de veritate rei constare nequivit discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus ad vestram presentiam convocatis et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis causam inter eos appellatione remota fine debito terminetis Quod si non omnes hiis exequendis nequiveritis interesse tu frater archiepiscope cum eorum altero ea nichilominus exequaris Dat Lateran III idus decembris pontificatus nostri anno sexto