Charter Document - 04340037

Charter Document - 04340037


Charter Number: 04340037
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1180
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti Nos Albertus Frisingensis episcopus et Hainricus abbas sancte Crucis delegati iudices a domno papa Alexandro III super causa que vertebatur inter dominum Chunradum Salzpurgensem archiepiscopum et canonicos et ministeriales Gurcensis ecclesie videlicet de electione episcopi quam sibi ipsi Gurcenses liberam vendicabant tam de iure communi quam privilegio Lucii pape quod se habere profitebantur tum etiam longa consuetudine Verum quia nec longam consuetudinem probare potuerunt nec privilegium quod se profitebantur habere exhibuerunt cum etiamsi exhibuissent archiepiscopus allegabat per surreptionem impetratum fuisse cum in eo mentio non fieret privilegii II Alexandri nec privilegii Hainrici regis quibus munita erat Salzpurgensis ecclesia super electione institutione consecratione Gurcensis episcopi Asserebat etiam archiepiscopus quia eo numquam fuissent usi illis non inficiantibus introducebat etiam idem archiepiscopus privilegia Alexandri pape III et Frederici imperatoris quibus confirmabantur predicta privilegia Produxit quoque testes omni exceptione maiores Sibotonem Salzpurgensem prepositum maiorem Fredericum eiusdem ecclesie decanum Rubertum de Grebnic Rubertum de Halle Ottonem de Glase Megengotum de Engelhalmingen Marquardum dapiferum seniorem Rudolfum de Weruen quorum plures viderunt archiepiscopum Salzpurgensem episcopos ibi elegisse investisse consecrasse His itaque omnibus moti presertim quia pars adversa omnia sit testificata et cum nil pro ea faceret volens omnino cesserit confitens etiam se peccasse quia Salzpurgensem ecclesiam litibus et sumptibus gravaverat auctoritate dei et apostolorum Petri et Pauli sententiando pronunciamus coram nuntiis cardinalium apostolice sedis legatorum Centhio Romane ecclesie subdiacono et magistro Hugone Ianuensi diacono et Egilolfo imperialis aule capellano quorum consilio usi fuimus Gurcenses canonicos sive ministeriales electionem Gurcensis episcopi iniuste sibi vendicare et ad archiepiscopum Salzpurgensem omnino pertinere Actum est hoc anno ab incarnatione domini MCLXXX in die Purificationis sancte Marie presente Diepaldo Patau[iensi] episcopo Bertoldo marchione de Andehs Ottone palatino seniore et eius fratre Frederico et aliis quam pluribus Hec sunt nomina testium Dipoldus Patauiensis episcopus Siboto Salzpurgensis prepositus Hainricus abbas sancti Petri Isenricus abbas de Admonte Fridericus prepositus de Perhtheresgadme Mengoz prepositus de Pomburg Rvdolfus prepositus de Chimese Siboto abbas de Sewen Rodolfus decanus de Frisinga Chonradus prepositus sancti Andree Perhtoldus prepositus de Isona magister Hartmudus Ortwinus Olricus Frisingenses canonici Otto prepositus Patauiensis Hainricus prepositus de Ahusen Albertus prepositus de Matese Adelhardus prepositus de Raneshouen Pabo prepositus de Suben Hainricus abbas de Manense Hermannus Ratisponensis decanus Egelolfus imperatoris capellanus Adelhardus prepositus de Halle Olscalcus Augustensis prepositus vicedomnus Aquil[eiensis] Otto palatinus maior et frater eius Fridericus Rodolfus comes de Phulewendorf Ditricus comes de Wazcerburch Chonradus comes de Mitersele comes Ekkertus de Tekendorf Perhtoldus marchio de Andehse Sifridus et Otto comites de Liubenowe Altman de Abensperch Hadmar de Ahusen Hainrich de Tolence Meingoz castellanus et frater eius Siboto et filius illius Siboto Otto de Goldekke Liupolt de Walde Hainrich de Walde Willehalm de Waniarberch Ekkehart de Tanne Friderich puer de Petowe Ortolf puer de Chatse Engelscalh et Gunther Gurcenses ministeriales