Charter Document - 04340036

Charter Document - 04340036


Charter Number: 04340036
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Venerabili in Christo fratri C[unrado] dei gratia Salzeburgensi archiepiscopo et Sabinensi episcopo apostolice sedis legato P[etrus] eadem gratia Tusculan[ensis] episcopus et P[etrus] de Bon titulo sancte Susanne presbiter cardinales eiusdem sedis legati salutem in domino Ex tenore autentici scripti Alberti Frisingensis episcopi et Hainrici abbatis Sancte Crucis quibus causa que inter vos et canonicos atque ministeriales Gurgengis ecclesie super electione Gurgensis episcopi vertebatur a domno Alexandro papa III commissa fuerat manifeste nobis innotuit quod predicti episcopus et abbas rationibus utriusque partis auditis diligenter et cognitis de consilio prudentum virorum sententiando pronuntiaverunt Gurgenses canonicos sive ministeriales iniuste sibi electionem Gurgensis episcopi vendicasse et ipsam electionem omnino ad Salzeburgensem archiepiscopum pertinere Ea propter petitioni vestre benignum prebentes assensum et tranquillitati vestre et successorum vestrorum in Salzeburgensi ecclesia canonice substituendorum perpetuis temporibus volentes fore prospectum eandem sententiam sicut a prefatis iudicibus rationabiliter lata fuisse dinoscitur et in autentico eorum scripto super hoc facto expressius continetur ratam habemus et auctoritate legationis qua fungimur confirmamus atque sigillorum nostrorum impressione munimus