Charter Document - 04340031
| Charter Number: | 04340031 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1155 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego E[berhardus] sancte Salzburgensis ecclesie qualiscumque gratia dei archiepiscopus ecclesie filiis tam futuris quam presentibus in perpptuum Vicissitudo labentium temporum et mutatio de seculo transeuntium personarum facit ut rerum gestarum recordatio transeat et nonnumquam usibus ecclesie que eis competunt dispereant Interest quod ammoniti a fratribus nostris canonicis sedis nostre rerum que subter notate sunt noticiam conscribi fecimus utilitati ecclesie nostre prospicientes Chonradus siquidem de Sechirchen minister ecclesie nostre vir illustris et clarus operibus in morte iam agens Heinrico fratri suo possessiones quascumque habebat sic dereliquid ut usque ad finem vite sue eas possideret moriens vero predictis canonicis monachis quoque sancti Petri necnon et monialibus pro remedio peccatorum suorum contraderet Heinricus vero mortuo filio suo quem solum se habiturum heredem speraverat de herede ultra diffidens cum predictis possessionibus suas quoque quascumque habebat in manus legatorum tradidit ea ratione ut ipso mortuo uxor eius Liutkardis nobilis utique mulier quamdiu viveret possideret illaque mortua tum demum canonici monachi atque moniales data sibi omnia possidere inciperent suisque usibus applicarent Postea Heinricus de Hegeln filius patrui superioris H[einrici] de Sekirchen iam mortui heredem se faciens predicta omnia predia occupare volebat sed contradicentibus Heinrico preposito Salzburgensi et prefate Liutkarde cum causam in nostro iudicio proposuisset rationabiliter repulsus est Deinde cum et ipse infirmitate gravissima teneretur ita ut de vita eius desperaretur a prefato preposito una cum abbate s[ancti] P[etri] vocatis ab ipso eumque visitantibus sollicite ammoneretur ne impedimentum aliquot sicut ceperat predictis sanctis locis de memoratis possessionibus faceret motus indignatione filiam vocavit eique omnia contradidit faciens utique quod nec debuit nec potuit utpote donans ea que nec hereditate nec donatione possidebat Contig[it] ob eandem donationem ut post mortem illius Meinhardus qui filiam eius duxerat coram nobis causam de predictis possessionibus moveret nec obtinere quicquam potuerit Hoc quoque interfecto Meingotus qui eandem duxit uxorem memoratam superius viduam L[iukardam] importune satis sollicitans et in iudicio nostro questionem eandem sepius movens ad hoc causam deduxit ut publica daretur sententia ut ab omni actione quiesceret toto vite tempore Liutkardis et illa mortua predicte ecclesie predictorum prediorum possessionem legitime intrarent et divisione facta prepositus abbas atque abbatissa iustam possessores facti responsionem dare possent litem contra se moventibus eo quod contrarium sit legibus ut in iudicium quisquam vocetur pro re quam nondum possedit quamvis possessor futurus speretur
