Charter Document - 04340030
| Charter Number: | 04340030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1147 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Heinrico preposito Salzburgensis ecclesie eiusque fratribus canonicis tam presentibus quam futuris inperpetuum Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati dinoscitur convenire animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et predecessorum nostrorum Romanorum pontificum vestigiis inherentes ecclesiam vestram que constructa est in honore principis apostolorum et sancti Rodberti confessoris in qua divino mancipati estis obsequio cum omni iure suo sub beati Petri ac nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus in primis siquidem statuentes et apostolica auctoritate firmantes ut omnia iura quibus pre aliis ecclesiis sedes metropolitana honorata est inconvulsa vobis permaneant audire scilicet et iudicare causas ex omni parte provincie per appellationem ad vos deductas et canonica sanccita super his tenenda promulgare Decernimus etiam omnia ecclesiastica beneficia et dignitates quas in presentiarum habetis vel in futurum concessione archiepiscopi vestri vobis conferuntur videlicet archidiaconatum ecclesie vestre sine alicuius plebis vel sacerdotis qui nunc ad eum spectare videtur emancipatione plebe sanam ecclesiam civitatis vestre cum omnibus capellis et decimis ad eam pertinentibus dotem et decimam ecclesie Morzige necnon possessiones ecclesiarum decimarum prediorum salinarum quas nunc tenetis et in futurum largitione regum concessione principum vel quolibet iusto modo adipisci poteritis inviolabiliter vobis et successoribus vestris permanere et ne quisquam eorum aliquid infringere vel auferre presumat omnimodis interdicimus Prohibemus etiam sepulturas eorum qui sunt de ordine ministerialium vel qui ad dominicalia episcopi vel vestra aliquo modo spectare videntur alibi quam apud vos fieri et ne aliquis abbas vel prepositus vobis inconsultis vestraque habita licentia contra hec audeat agere apostolica auctoritate districte interdicimus sed ut in omnibus debitam vobis reverentiam exhibeant volumus et precipimus Confirmamus quoque vobis loca que sub regula beati Avgvstini instituta sunt Suben videlicet Wiare Werde ut et de regimine ordinis et de institutione prepositi ad vos respiciant ita ut nullus episcopus seu advocatus sine vestra permissione quemquam presumat ibi imponere Sancimus etiam ut nullus vester prepositus de his que ad sustentationem vestram a fidelibus collata sunt vel conferuntur preter vestram voluntatem aliquid audeat distrahere dilapidare commutare impignorare vel in beneficiare sed sicut bonus dispensator res ecclesie vestre modis omnibus studeat dispersas congregare et congregatas conservare ut a domino audiat Euge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supra multa te constituam Obeunte vero te nunc supradicte ecclesie preposito vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres ipsius loci communi consensu secundum dei timorem et beati Augvstini regulam sibi providerint eligendum Nulli etiam episcopo licentia pateat angarias vel alias novas exactiones canonice quieti et religioni contrarias vobis vel ecclesie vestre imponere Prohibemus etiam ut nullus vestre ecclesie advocatus alium pro se substituere vel vos iniustis vexationibus fatigare presumat Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet molestiis fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Si quis igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini nostri Iesu Christi aliena fiat cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen amen amen + Ego Evgenius catholice ecclesie episcopus ss + Ego Albericus Hostienses episcopus ss + Ego Hubaldus presbiter cardinalis titulo sanctorum Iohannis et Pauli ss + Ego Haribertus presbiter cardinalis sancte Anastasie ss + Ego Gvido cardinalis presbiter titulo Pastoris ss + Ego Octouianus presbiter cardinalis titulo sancte Cecilie ss + Ego Rollandus presbiter cardinalis titulo sancti Marci ss + Ego Heinricus presbiter cardinalis titulo sanctorum Norei et Achillei ss + d Ego Gregorius diaconus cardinalis sancti Angeli ss + Ego Iohannes diaconus cardinalis sancte Marie Nove ss + Ego Iacintus diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmidyn ss + Ego Otto diaconus cardinalis sancti Georgii ad Velum aureum ss Dat Cistertii per manum Hvgonis presbiteri cardinalis agentis vicem Gvidonis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii XVIII kal octobr indict X incarnationis dominice anno MCXLVII pontiflcatus vero domni Eugenii pape III anno III
