Charter Document - 04340027

Charter Document - 04340027


Charter Number: 04340027
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1142
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Chonradus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus Ex quo huius pontificalis sedis sublimitatem divina dispositione conscendimus ecclesias nostre provisioni creditas exaltare fovero et amplificare summopere curavimus eosque qui divina inspirante clementia nobis in hac bona et utili intentione nostra associari et auxilium prebere conati sunt quantum facultas suppetebat sollicitudo nostra libenter et hilariter attrahebat Notum igitur esse volumus tam instantis quam sequentis temporis fidelibus qualiter venerabilis Tridentinus episcopus vocabulo Altmannus defuncto progenitore Odelscalco comite castrum quoddam Hohenburc nomine quod ipse post obitum patris possedit hereditario iure cum omnibus suis pertinentiis curtibus vicis et villis ecclesiis et aliis utensilibus illuc rite aspicientibus in mancipiis utriusque sexus areis edificiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis silvis venationibus aquis aquarumve decursibus piscationibus molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis cunctisque aliis appendiciis que aliquomodo nominari possunt beato Petro apostolorum principi et beato Rodberto episcopo et confessori ad ius pontificale pro spe remunerationis eterne manu propria et Heinrici de Kaesze qui eadem bona deleganda suscepit perpetuali iure post egressum eius de huius mundi caligine tradidit et confirmavit Ministeriales quoque castri prefati Godfridum videlicet et Odalricum cum consanguineis et familia et bonis eorum Wilhelmum et filium eius et ceteros ministoriales illuc rite pertinentes cum omni proprietate prediis et familiis eorum et omni iure quod illic videbantur possidere eidem ecclesie post obitum eius perpetualiter habendos tradidit et corroboravit ea conditione interposita ut ministerialium iure inibi vivant et nobis et successoribus nostris ad honorem ecclesie debitam fidelitatem exhibeant Ut autem hec venerabilis fratris nostri donationis confirmatio presenti ac futuro tempore firma consistat hoc privilegium inde conscriptum sigillo nostro insigniri iussimus Si qui vero temerarii et deo rebelles viri pretaxata bona violenter invaserint et ausu nefario disturbare presumpserint auctoritate dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti formidoloso anathematis vinculo usque ad condignam satisfactionem constricti permaneant Hec autem facta sunt attestantibus subscriptis testibus In nomine sancte et individue trinitatis Altmannus dei gratia Tridentinus episcopus Ex quo mit den dort unter B vermerkten Varianten ministerialibus Acta autem sunt hec in Salzburgensi ecclesia anno ab incarnatione domini MCXLII indictione V VIII idus septembris regnante Chonrado III Romanorum rege amen