Charter Document - 04340024
Charter Number: | 04340024 |
---|---|
Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod quidam nobilis nomine Adalrammus et uxor sua mansum unum de prediis suis iuxta castrum quod dicitur Waldecke et locum in quo fundaretur ecclesia et ubi presbiter haberet mansionem atque omnem decimationem prediorum in partibus illis sitorum nec non quinque mancipia tradiderunt Salzburgensi ecclesie per manum Cunradi eiusdem ecclesie archiepiscopi eo tenore ut ecclesia ibidem fundata ipse et posteri sui haberent servicium dei et predicta predia sua nec non etiam finitima cuiusdam nobilis nomine Botonis predia inbabitantes eidem ecclesie perpetuo iure subderentur tam in persolvendis decimis suis quam in accipiendis ecclesiasticis sacramentis baptismi scilicet et sepulture Isti sunt testes Waltherus de Waltensteine Sighart de Flace Bertholdus de Rotengruobe et frater suus Geroldus Gotescalchus de Hunesberc Ruodolfus de Willehelmesburc Hiltegrim de Mutenesdorf Ratboto de Traiseme Adalbero de Strazgange Cunrad et frater suus Reginbertus de Sechirchen Adalbero de Guntrammingen et filius suus Durinc Engilscalch Aribo de Chenickoue Eckehart filius Eckehardi de Montigulo Otto filius Heinrici houekelz Liutoldus de Raite et filius suus Uolfrmarus